IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(h) Quantum ad tertium articulum, etc. Hic declarat et impugnat opinionem Magistri infra dist. 18. 1. part. dist. cap. 6. Quem plures alii in hoc sunt secuti. D. Bonaventura ibid. art. 2. quaest. 1. Gab. dist. 14. quaest. 2. art. 1. Mars. in 4. quaest. 12. art. 2. Occham quaest. 9. in re--spons. ad primam quaest, quae est art. 4. ad primum Scoti, Allisiod. 4. lib. sum. tract. 6. cap. 8. quaest 1. et 2. Alensis 4. part. sum. quaest. 21. art. 1. Abulensis in defensorio 1. part. cap 6. Hi omnes, quamvis concedant efficaciam aliquam clavibus, in quo distinguuntur ab haereticis, illam negant respectu culpae et poenae aeternae, sed tantum respectu poenae temporalis, quam laxare vel retinere possunt Ministri; culpam autem et poenam ipsi correspondentem, quae est aeterna, ostendunt remissam, sicut Sacerdotes levitici non mundabant ipsi lepram, sed supponebant mundatum, ipsi vero ostendebant mundatum et curatum.
Oppositum hujus tenet Doctor in littera, et infra dist. 18. quaest. 1. idem docet D. Thomas quaest. 84. art. 5. et omnes, qui admittunt cum sola attritione sufficere Sacramentum ad deletionem peccati, et est jam de fide, maxime post Tridentinum et Florent. Hanc probat Doctor, quia alias, si necessaria esset contritio perfecta ante susceptionem Sacramenti, quae justificat a peccatis, sequitur quod peccatum nunquam dimitteretur virtute clavium, et quod poenitentia non esset secunda post naufragium tabula. Prima enim tabula est Baptismus, 1. Petri 3. Quod et vos similis formae salvos fecit Baptisma, etc. de quo videri potest Origenes hom. 2. in 6. Gen. August. lib. 12. contra Faustum cap. 14. 15. 38. et 39. et lib. 19. cap. 12. Gregorius hom. 12. in Ezechielem, Hieronymus 1. contra Jovinianum Epistola 57. et in dialogis contra Luciferianos. Sic etiam eadem Metaphora, Poenitentia dicta est a Patribus secunda post naufragium tabula, ad quam deperdita justitia fidelis baptizatus recurrit salvandus, ut Trident. sess. 6. cap. 14. adstruit. Tribuitur Hieronymo tanquam primo auctori dist. 1. deposuit. can. 2. qui desumptus est ex epistola ejus ad Demetriadem. Eadem utitur in Epistola ad Sabinianum, et lib. 2. super Isaiam in cap. 2. Antiquior tamen Tertullianus eadem utitur in lib. de paenitentia. Proprietas metaphorae facile colligi potest, nam Baptimus est prima tabula,seu ipsa navis, qua primum naufragium evitatur, et ideo comparatur arcae Noe 1. Petri 3. Quidam ergo secundum varias naufragan. tium et nostrarum passionum proprietates quaerunt rationem translationis, seu metaphorae, comparantes poenitentiam scaphae, qua fracta navi quis salvatur ; alii tabulae, quae ex fracta navi decidit. Sed hoc non multum refert, sufficit contra Novatores, poenitentiam recte vocari a Patribus secundam tabulam: et metaphorae rationem posse reduci ad ea quae Petrus loco citato de Baptismo asserit per comparationem ejus ad arcam, qua salvatus est Noe in diluvio universali.
Secundo, probatur seu confirmatur ratio Doctoris ex Florentino, asserente effectum hujus Sacramenti esse absolutionem animae a peccato. Dices intelligi quoad poenam, vel declarando mundatam animam. Contra, in superioribus explicans in genere efficaciam Sacramentorum, dicit ea differre a Sacramentis veteris legis, quia causant quod significant: Quorum quinque prima, inquit, ad spiritualem uniuscujusque hominis in seipso perfectionem, duo ultima ad totius Ecclesiae regimen multiplicalionemque ordinata sunt, etc. Per spiritualem autem perfectionem intelligit gratiam ; de poenitentia autem speciatim loquens ait, quod si per peccatum aegritudinem incurrimus animae, per poenitentiam spiritualiter sanamur, etc. Aegritudo autem animae non est alia, nisi peccatum; ergo sanitas, quam affert Sacramentum, est absolutio ab eo peccato per gratiam quam confert. Sicut idem de Baptismo praemisit, per illum spiritualiter hominem renasci: ergo et sanari spiritualiter ex intento Concilii est dare gratiam, qua tollitur peccatum originale aut actuale post Baptismum commissum virtute Sacramenti. Si datur virtute Sacramenti talis gratia: ergo per Ministrum ; ergo mediante absolutione, quae est forma Sacramenti.
Probatur eadem veritas ex Tridenl, in primis sess. 7. can. 6. 7. et 8. definitur per Sacramenta novae legis causare gratiam sanctificantem in suscipientibus. Sed causans gratiam tollit peccatum ; ergo et can. 6. specialiter damnantur asserentes Sacramenta esse tantum signa externa gratiae acceptae, non eam ipsam conferre. Sed si in Sacramento poenitentiae monstraret Minister jam absolutum, et non absolveret, absolutio esset signum tantum externum significans gratiam collatam, et non eam conferret, quod videtur damnatum. Sed hanc difficultatem evaderet asserens poenitentiam causare remissionem peccati mediante contritione, quam supponit absolutio. Sed contra : Vis praecipua
Sacramenti, ut ex Tridentino supra citato constat, est in absolutione ; haec saltem efficacius significat effectum Sacramenti quam aliud. Praeterea, de fide est contritionem imperfectam non sufficere ad sanctificandum hominem, licet sufficienter disponat accedente Sacramento, ut definit Trident. sess. 14. cap. 4. et can. 5. ergo tunc absolutio non potest demonstrare absolutum a culpa, aut poena aeterna, sed vere absolvit, aut nihil fit. Item sess. 6. cap. 14. definit peccantes post Baptismum justificationem recuperare posse per poenitentiae Sacramentum, ubi particula per dicit notam causalitatis et efficaciae, ubi vocat poenitentiam secundam post naufragium tabulam, lapsi reparationem, et itidem asserens satisfactionem non imponi pro aeterna poena debita peccato, quae quidem, inquit, vel Sacramento, vel Sacramenti voto, una cum culpa remittitur, etc. Sessione autem 14. cap. 1. Dominus, inquit, Sacramentum paenitentiae tunc praecipue instituit, cum a mortuis excitatus insufflavit in discipulos, dicens : Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, etc. Quo tam insigni facto, et verbis tam perspicuis potestatem remittendi peccata ad reconciliandos fideles post Baptismum lapsos, Apostolis et eorum legitimis successoribus fuisse communicatam universorum Patrum consensus semper intellexit, etc. Quis ergo dicat per peccatum hic aliud intelligi, quam culpam seu lapsum: alias certe Concilium nimis aequivoce procederet, doclrinando quod est absurdum. Unde cap. 2. dicit necessario debere sisti huic tribunali, in quo Minister est Judex, peccantes post Baptismum tanquam reos, ut per Sacerdotum, inquit, sententiam non semel, sed quoties ab admissis ad ipsum paenitentes confugerint, possint liberari, etc. a quo? nempe a peccato cujus sunt rei. Unde infra cap. 6.
Quamvis autem absolutio Sacerdotis alieni beneficii sit dispensatio, tantem non est solum nudum ministerium, vel annuntiandi Evangelium, vel declarandi remissa esse peccala, sed ad instar actus iudicialis, quo ab ipso velut a Judice sententia pronuntiatur, atque adeo non debet paenitens sibi de Sua ipsius fide blandiri, ut etiamsi nulla illi adsit contritio, aut Sacerdoti animus serio agendi, et vere absolvendi, putet tamen, etc. se vere et coram Deo esse absolutum, etc. Quae verba clarissima sunt, et demonstrant Concilium nomine peccatorum, a quibus absolvit Sacerdos, non intelligere paenam temporalem. Quod confirmari potest ex cap. 5. ubi ostendit necessitatem confessionis : Dominus noster Jesus Christus, etc. Sacerdotes sui vicarios reliquit tanquam Praesides et Judices, ad quos omnia mortalia crimina deferantur, etc. Quo pro potestate clavium remissionis ant retentionis peccatorum sententiam pronuntient, etc. Et infra ostendens integritatem confessionis peccatorum mortalium necessariam esse, addit: Qui vero secus faciunt, et scienter aliqua retinent, nihil divinae bonitati per Sacerdotem remittendum proponunt, etc. ergo divina bonitas per Sacerdotem remittit peccata quoad maculam. Et confirmatur, quia cap. 8. et 9. can. 12. 13. 14.15. paenam temporalem, quam remittere aut retinere potest Sacerdos, exprimit nomine satisfactionis, et non peccati; alia vero poena temporalis, quae remanet solvenda hic, vel in purgatorio, non delet Sacramentum, in quo distinguitur a Baptismo, neque Sacerdotes, nisi mediante satisfactione, quae ideo imponitur,
Ex his sequitur non solam paenam sensus aut damni remitti a Ministro virtute clavium, est eontra Hugonem a S. Victore quoad primam partem; quoad secundam vero contra Joannem de Medina codice de confessione quaest, de effectu absolutionis. Probatur quoad primam, quia in terminis contrarium docet Trident. sess. 6. cap. 14. et facile patet, quia poena aeterna ratione peccati debetur; ergo remisso peccato non manet. Probatur consequentia, quia alias sequeretur quod esset dignus simul poena aeterna, et gloria aeterna, quod est absurdum: posset enim non remitti poena a Sacerdote, et ille nihilominus esset a peccato liberatus per gratiam, et consequenter justificatus ergo filius regni, et haeres per gratiam sanctificantem. Ex hoc manet secunda opinio impugnata, quia sic Sacerdotes non habent potestatem aperiendi coelum, nisi deleant poenam aeternam sensus simul cum culpa.
Neque modus loquendi Abulensis est probabilis, qui dicit poenam aeternam et peccatum non posse remitti etiam a Deo secundum rigorem sermonis, quem merito reprehendit Soto in 4. dist. 14. Fundatur in hoc, quod absolutio debeat intelligi respectu alicujus vinculi, vel se habentis ut vinculum, et metaphorice transferatur ad spiritualia, ut in proposito ; peccatum ergo, quod jam transit cum actu, cum sit privatio, non proprie dicitur ligamen, aut vinculum, aut ligare conscientiam, sic etiam poena aeterna, quae nondum est, proprie ligare non potest, tamen reatus poenae est, seu obligatio ad poenam, quod idem est, a qua absolvit tam Deus quam Minister. Hic modus loquendi neque Patribus, neque locutionibus praemissis Conciliorum, quae in proprietate interpretandae sunt, quadrat, neque etiam Scripturis, quibus dicimut mundari a Deo per poenitentiam ; manet ergo reatus, seu macula culpae in ipsa voluntate, distincta a macula peccati actualis a quo liberatur et absolvitur poenitens, atque manet etiam ipsum pec-
, caium praeteritum moraliter, licet non physice, ut in art. primo primae hujus declaratum est ; nam, ut recte Psalm. funes peccatorum circumplexi sunt me, ideo monet Propheta, solve vinculum colli tui captiva filia Sion, Isaiae 52. alias certe neque etiam in Baptismo dicerentur dimitti peccata, aut deleri, quia eadem proprietate quis diceret non dimitti salvari, mundari, nisi quod est, si ad physicam locutionem referretur loquendi rigor, neque obligationes morales contractus, et ejusmodi, dicerentur manere ; et quod amplius est, non bene moralizat, nam ille ipse reatus poenae, qui est inductus per peccatum tanquam effectus consequens, sufficit, ut proprie dicatur manere peccatum secundum esse morale, eo mpdo quo actus charitatis praeteritus imperans actum justitiae dicitur manere in suo effectu, communicans ei speciem merili, sic manet intentio in executione et electione.
Objiciunt Scholastici citati quaedam loca Patrum, ut Greg. hom. 26. super Evangelia, Hieronymi super illud Matth. 16. Tibi dabo claves regni caelorum, et aliorum, qui dicunt peccatorem vel prius vivificari per Deum, sicut Lazarus per Christum resuscitatus fuit, antequam accedat sententia Sacerdotum, vel apud Deum, reorum vitam quaere, non sententiam Sacerdotum, ut inquit Hieronymus. Respondetur haec omnia referri ad dispositionem praeviam, qua vivificatur per poenitentiam, excitando ipsum a peccato, in quo mortuus jacebat, ad poenitentiam ; respectu hujus Sacerdotes Evangelici non ligant aut absolvunt, sed mere declarant, in quo comparari possunt ad Leviticos, unde neque absolvere possunt, nisi quem Deus primum excitavit per gratiam praevenientem ad poenitentiam, neque ad nutum uti possunt clavibus, ut ligent innocentes, aut nocentes et indispositos absolvant, quod intendebat Hieronymus, nisi forte verba illius melius referri possint ad ligamen fori externi. Interpretari etiam possunt de excitatione per contritionem perfectam, quia sic excitatus non manet ligatus poena temporali, quam solvere possunt Sacerdotes in Sacramento. Haec responsio summarie ex Doctore desumitur, quae ad priorem expositionem confirmari potest ex Augustino tract. 49. in Joan. ubi agens de Lazaro : Processit, inquit, et adhuc ligatus est, adhuc involutus, tamen jam foras processit; quid significat? Quando confiteris, procedis ; quid est enim procedere, nisi ab occultis velut exeundo te manifestare ? Sed ut confitearis Deus facit voce magna clamando, id est, magna gratia vocando, ideo cum processisset mortuus adhuc ligatus, confitens, et adhuc reus ut solverentur peccata ejus, Ministris hoc dicit Dominus : Solvite illum, et sinite abire.
(i) Dicitur ergo quod ita Deus requirit dispositionem de congruo, etc. Resolvit hic et in sequentibus, quomodo remittatur peccatum per Sacramentum, quomodo vero extra Sacramentum per contritionem perfectam, de qua egit quaest. 2. hujus: dicit autem sufficere et requiri attritionem imperfectam saltem cum Sacramento, et propositum cavendi de caetero, et realem susceptionem Sacramenti, quae est doctrina Tridentini sess. 14. cap. 4. Quia praedicta attritio imperfecta extra Sacramentum non sufficit se sola justificare, in Sacramento vero fit contritio, et actus formatus, ita in corpore supponit, et specialiori exponit responsione ad secundum, versu concedo ergo, etc. ubi etiam affirmat hanc contritionem imperfectam esse ex gratia vocationis, prout alias explicuimus ex mente ipsius supra quaest, secunda. Hinc patet resolutio quaetionis subjectae.
Utrum ad Sacramentum sufficienter disponat attritio aestimata, et pro tali ?
Negativam partem videtur tenere Solus dist. 17. quaest. 2. art. 5. conc. 2. asserens attritionem, quae ex objecto est contritio, fieri extrinsece, suscepto Sacramento,contritionem, quatenus nunc extrinsece per gratiam informatur: et hac ratione admittit contritionem acquisitam posse informari: attritionem vero, quae ex objecto est talis, nunquam fieri contritionem, etiam extrinsece. Intelligit attritionem ex objecto talem, illam, quae cognita est pro tali, et aestimatur tantum ut attritio. Rationem assignat, quia viribus naturae elicitur, et motivo differt a contritiones videtur ergo supponere contritionem saltem aestimatam esse necessariam ad Sacramentum. Haec opinio videtur sequi ad ea quae S. Thom. dist. 17. docet; negat enim attritionem manere aut informari, sed prius concedit attritiones de singulis peccatis viribus naturae elicitas, quae pereunt adveniente contritione, quae est ultima dispositio ad gratiam, et respicit peccata sub generali ratione offensae elicita a virtute infusa ; communicat etiam haec sententia cum opinione Magistri impugnata, quatenus exigit contritionem ad Sacramentum necessariam.
Conclusio. Initium poenitentiae est ex gratia excitante, non autem viribus naturae ; ita supponit Doctor : Concedo, inquit, ergo,quod ante perceptionem dignam paenitentiae oportet suscitari, vel simpliciter, etc. vel suscitari secundum quid, scilicet ut habeat aliquam displicentiam de peccatis, etc. et infra dist. 19, in responsione ad quaestionem, motam in dist. 18, ubi impugnat Magistrum sig. contra primum, etc. versu concedo ista, etc. ubi determinat Sacramentum poenitentiae posse digne recipi ab attrita, ea attritione, quae non sufficeret extra Sacramentum ad justificationem. Patet ex Tridentino sess. 6, cap. 5. Declarat praeterea ipsius justificatio iis exordium in adultis a Deo per Jesum Christum gratia sumendum esse, etc. ergo illae attritiones naturales faciunt ad justificationem. Patet idem capite sequenti, et ex omnibus locis ex quibus Impugnatur poenitentiam non esse ex gratia. Praeterea, facerent ad justificationem, vel ut meritum ? hoc non, quia illud est ex gratia ; vel ut excitantia voluntatem, hoc etiam non, quia excitatio voluntatis est a vocatione divina, et in genere daretur initium bonae voluntatis absque gratia. Vide Araus. can. 4.
Secunda conclusio. Attritio aestimata et cognita pro tali est sufficiens dispostitio ad Sacramentum. Haec patet ex dictis Trid. sess. 6, cap. 6. et 14. sess. 14. cap. 4. quia contritio imperfecta, quae attritio dicitur, inquit, sufficit ad paenitentiae Sacramentum, et sufficienter disponit ad veniam peccatorum in Sacramento obtinendam. Dices, ibi loqui Concilium de contritione aestimata ; contra, loquitur: concilium de ea, quae concipitur ex poenis inferni; haec autem est aestimata attritio secundum Adversarium. Praeterea aestimatio non facit ad veritatem dispositionis, quae solum dependet ab acceptatione divina, circumstantiis honestis, et gratia, maxime quando est erronea, sicut illa, quae putat attritionem, quae in re non est contritio, esse contritionem. Dices, facit bonam fidem ; contra, bona fides non juvat nisi ut excusat a peccato, quando lex ignoratur, quae est in oppositum, hoc est, quando inducit ignorantiam facti, ut dicunt, aut juris; hic nullum est praeceptum de attritione aestimata, vel de sola contritione. Minor patet, quia neque ex natura Sacramenti colligitur, cum ad ipsum sufficiat attritio, ut explicat Trident. neque ex necessitate remissionis peccati, cum haec virtute Sacramenti et simul cum ipso sufficiat, neque in specie datur tale praeceptum: ergo fundamentum oppositae sententiae est, quod attritio sit viribus naturae tantum, ac deinde non sufficiat ad Sacramentum, aut ad remissionem peccati non sufficienter disponat. Sed hoc repugnat Tridentino, quoad utrumque assertum, ut patet ex dictis.
(j) Si quaeras an paenitentia sit Sacramentum, etc. Responsio hujus patet ex commento primo hujus quaestionis, et patet etiam ex littera posse dici transitive Sacramentum, qua nempe ad ipsum spectat.
Ad primum argumentum concedo, etc, Patet responsio ad primum et secundum ex dictis.
(k) Cum objicitur de Lazaro, etc. Quando dicit prius suscitari peccatorem a reatu paenae aeternae, quam obligetur ad paenam temporalem, mutat modum loquendi, et agit de paena temporali, quae divina lege imponitur peccatori in commutatione paenae aeternae in illam, non autem de paena temporali, quam Sacerdos imponit per modum satisfactionis, pro praedicta paena temporali; neque intendit hanc suscitati. onem seu relaxationem poenae non fieri per Ministros, quia contrarium docuit in praemissis, et in responsione ad ultimum docet, sed ut occurrat fundamento oppositae sententiae, qua dicit poenam aeternam non remitti a clavibus, et declaret loca Patrum, et suscitari simpliciter virtute Sacramenti per Christum a peccato et carcere, et poena aeterna, sed per ministros suos, nempe Sacerdotes virtute clavium, ut explicat declarando locum Hieronymi in fine. Praeterea vero quod superest, nempe solvere ab institis, fieri etiam per Sacerdotes, imponendo opera satisfactionis pro poena temporali debita, quae relaxant ipsum, vel in toto, clave non errante, vel in parte.
(1) Ad ultimum concedo, etc, Docet Sacerdotem dimittere peccatum in poenitentia, et in Baptismo ministerialiter. Ad Hieronymum concedit affirmativam illam, nempe Sacerdotem evangelicum monstrare mundatum, sicut Leviticus ; sed Degat eum non mundare a lepra spirituali, quod non potuit Leviticus praestare quoad lepram corporalem.