CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quantum ad tertium articulum, etc. Dicit Doctor, quod secundum Magistrum ponitur gratia informans sive charitas. Secundo, quia Magister videtur dicere, quod ipsa charitas est tantum Spiritus sanctus. Hoc sic debet intelligi, quod Spiritus sanctus inhabitat animam per ipsam charitatem informantem, et non per alium habitum, et cum ponit fidem et spem esse formaliter in anima, et Spiritus sanctus non dicitur ipsa fides et spes, hoc ideo est, quia Spiritus sanctus non dicitur inhabitare animam per fidem et spem, sed tantum per charitatem, ideo nominat ipsam charitatem. Et ultra quia Spiritus sanctus non tantum inhabitat animam in vita praesenti, sed specialiter in vita beata, et quia charitas et operatio illius perfecte remanet in patria, ideo dicitur inhabitare animam per charitatem et non per alium habitum, quia nec fides, nec spes, nec actus eorum manent in patria. Magister ergo non videtur discordare ab aliis, nisi quia vel ponat gratiam alium habitum esse a charitate, vel saltem dicat istum habitum, qui realiter est gratia, formaliter esse in voluntate et non in essentia animae immediate, quia tunc Spiritus sanctus non inhabitaret animam per habitum istum, scilicet charitatem, quasi radicalem respectu fidei et spei, nisi primo insunt tales habitus ; quia tunc Spiritus sanctus inhabitaret per habitum, puta charitatem formaliter informantem voluntatem, quae charitas ordine naturae esset posterior fide et spe, et sic proprie Spiritus sanctus diceretur charitas, quia inclinaret ipsam voluntatem per ipsam charitatem informantem ipsam, et nullo modo per alium habitum.
(b) Ad argumenta principalia. Ad primum tota responsio consistit in hoc, quod diligens dilectionem suam, quae est participata, multo magis debet diligere dilectionem per essentiam, quae est ipse Deus, maxime cum ratio diligibilitatis dilectionis participatae sit a dilectione per essentiam, et sic patet.
(c) De secundo argumento ejus. Ad secundum respondet Doctor, quod ex hoc charitas creata dicitur donum excellentissimum creatum, quia charitas, licet ut creata, includat limitationem, tamen ut charitas est, nullam includit limitationem, et sic est perfectio simpliciter, et ex hoc potest dici perfectio simpliciter. Nihil ergo aliud concluditur in argumento, nisi quia ex quo ipsa charitas est perfectio simpliciter, et ut in Deo absque omni limitatione, et in creatura cum aliquali limitatione. Dicimus Deum principaliter esse charitatem, et etiam efficere ipsam charitatem participatam. Multa autem alia sunt effective a Deo, et nullo modo aliquid ejusdem rationis formalis formaliter praedicatur de Deo. Nam Deus efficit charitatem et efficit humanitatem, et tamen non dicitur humanus, quia ratio humanitatis in se absolute, ut etiam abstrahit a productione, includit limitationem, et tamen dicitur charitas formaliter, quia charitas ex sua ratione formali nullam includit limitationem, licet ut in creatura dicatur limitata, in Creatore vero omnino iii imitata, et hoc est, quod dicit Doctor.
(d) Sed contra istam responsionem. Deindemovetduas difficultates. Prima, quia dicit Doctor quod omni eo quod non dicit perfectionem simpliciter, illud quod dicit perfectionem simpliciter est simpliciter perfectius. Contra, quia supremus Angelus est perfectior qualibet charitate creata. Dico, quod accipiendo perfectionem simpliciter et in se, cui repugnat omnis imperfectio, puta charitatem in se, est perfectior supremo Angelo, quia Angelus ex natura sua includit limitationem. Secundo, dico quod charitas creata adhuc potest dici perfectior Angelo, ex hoc quod formaliter participat charitatem, quae est perfectio simpliciter. Angelus ut Angelus, nunquam est perfectio simpliciter (etiam posito quod non esset creatus, ut alii voluerunt dicere ad mentem Aristotelis, ut patuit supra dist. 8. quaest. 1.) quia ratio formalis Angeli includit limitationem, non sic ratio formalis charitatis.
Secunda instantia est, quia dicit Doctor quod illae auctoritates Augustini faciunt pro Magistro, ut Spiritus sanctus dicatur charitas et dilectio, non sic fides et spes in anima, quia charitas est simpliciter perfectio et principium proximum perfectionis simpliciter, puta dilectionis. Ideo Spiritus sanctus, quia inhabitat animam per hujusmodi charitatem dicitur charitas, non autem inhabitat per fidem et spem, quia isti habitus non sunt perfectio simpliciter, nec principium proximum perfectionis simpliciter, quia nec credere, nec sperare sunt perfectio simpliciter. Contra hoc instat Doctor, quia, ut adducitur ex prima ratione ad intentionem Magistri, Spiritus sanctus est formaliter dilectio per essentiam, et ex secunda habetur ad intentionem Magistri, quod Spiritus sanctus est formaliter charitas per essentiam. Quomodo ex his auctoritatibus infertur, quod non est in nobis aliqua dilectio habitualis, sive charitas alia ab isto habitu, per quem dicitur Spiritus sanctus inhabitare. Nam iste habitus supernaturalis, quo Spiritus sanctus inhabitat, vel non est perfectio simpliciter, sed aliqua limitata (et sic esset contra superius dicta, quia diximus Spiritum sanctum inhabitare per charitatem, quia perfectio simpliciter, etc.) Vel si est, supple perfectio simpliciter, non sequitur quin alius habitus ab isto possit poni in anima, per quem inhabitaret Spiritus sanctus, puta habitus amicitiae et hujusmodi, qui quidem habitus posset poni principium proximum eiiciendi actum meum diligendi, nam iste actus ex quo est illimitatus potest esse a tali principio.
Doctor non solvit, sed breviter solvi potest,et ideo Spiritus sanctus specialiter dicitur inhabitare voluntatem per charitatem, et non per alium habitum, quia etsi per alium habitum posset inhabitare, cum nulla sit repugnantia, quia tamen charitas specialiter et singulariter appropriatur Spiritui sancto, qui est perfectio simpliciter, ideo magis dicitur inhabitare voluntatem per charitatem informantem illam participatam a charitate per essentiam specialiter Spiritui sancto attributam. Et hoc forte (salvo semper judicio meliori) potest adduci ad propositum Magistri, etc.
(e) Ad aliud patet. Ad tertium dico, quod verum est, quod etiam charitas creata et participata potest intelligi non bona, quia tota bonitas illius est a bonitate per essentiam. Et concedo, quod talis charitas creata est Deus.