IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
Quod pluribus irretitus peccatis non potest vere de uno paenitere, nisi de omnibus paeniteat. Et sicut praedictis auctoritatibus illorum error convincitur, qui poenitentiam saepius agendam non putant, et per eam a lapsu peccantes frequenter surgere diffitentur, ita eisdem istorum opinio eliditur, qui pluribus irretitum peccatis asserunt de uno vere poenitere ejusdemque veniam a Domino consequi posse sine alterius poenitentia. Quod etiam auctoritatibus astruere conantur. Ait enim Propheta : Non judicabit Deus bis in idipsum, vel, ut alii transtulerunt : Non consurget duplex tri bulatio. Si ergo, inquiunt illi, aiquis Sacerdoti fuerit confessus unum de duobus vel pluribus peccatis, et de illo injunctam sibi poenitentiam a Sacerdote satisfactionem expleverit, caeteris tacitis ; non pro illo peccato amplius judicandus est de quo satisfecit ad arbitrium Sacerdotis, quia vicem Christi in Ecclesia gerit. Ideoque, si de eo iterum judicetur, bis in idipsum judicat Deus, et consurget duplex tribulatio. Sed de his tantum oportet illud intelligi, qui praesentibus suppliciis commutantur in bonum et sic perseverant, super quos non consurget duplex tribulatio. Qui vero inter flagella duriores et deteriores fiunt, ut Pharao, praesentibus aeterna connectunt, ut temporale supplicium sit eis aeternae paenae initium. Unde Augustinus : Ignis succensus est, etc. id est, vindicta hic incipiet, et ardebit usque ad extremam damnationem. Hoc contra illos notandum est, qui dicunt, illud, scilicet: Non judicabit Deus bis in idipsum, ad omnia pertinere flagella, quia quidam hic flagellis emendantur, alii hic et in aeternum puniuntur. "
Quibus de causis contingunt flagella.
Quinque enim modis flagella contingunt, vel ut justis per patientiam merita augeantur, ut Job: vel ad custodiam virtutum,ne superbia tentet, ut Paulo ; vel ad corrigenda peccata, ut Mariae lepra: vel ad gloriam Dei, ut de caeco nato; vel ad initium paenae, ut Herodi, quatenus hic videatur quid in inferno sequatur secundum illud : Duplici contritione contere eos, Domine. " Illa ergo aucto ritas Nahum non cogit nos sen tire, omnia, quae temporaliter puniuntur, non ulterius a Deo punienda.
De Aegyptiis et Sodomitis, qui temporaliter dicuntur puniri, ne in aeternum perirent
Nam etsi super eumdem locum Hieronymus dicat, Aegyptios et Israelitas a Deo temporaliter punitos, ne in aeternum punirentur, non est tamen de omnibus generaliter intelligendum. Ait enim sic : " Quod genus humanum diluvio, Sodomitas igne, Aegyptios mari, Israelitas in eremo perdidit, scitote ideo temporaliter pro peccatis punisse, ne in aeternum puniret, " quia non judicabit Deus bis in idipsum. Qui ergo puniti sunt, postea non punientur ; alioquin mentitur Scriptura, quod nefas est dicere.
Quae sit intelligentia praemissorum ?
Attende lector hisyerbis et cave, ne de omnibus generaliter intelligas, " sed de his tantum, qui inter ipsa flagella poenitentiam egerunt, credentes in Deum Hebrae. orum; quam etsi brevem et momentaneam, tamen non respuit Deus. " Quod autem qui per temporale flagellum non corriguntur post aeternaliter puniantur, ibidem ostendit, agens de fideli deprehenso in adulterio, qui decollatur: ubi ostendit, levia peccata brevi et temporali supplicio purgari, magna vero diuturnis aeternisque suppliciis reservari, ita inquiens : " Quaerat hic aliquis, si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid de eo postea fiat? Aut enim punietur, et falsum est quod dicitur: Non judicabit Deus bis in idipsum; aut non punietur, et optandum est adulteris, ut hic brevi poena puniantur, ut frustrentur cruciatus aeternos. Ad quod respondemus, Deum, ut omnium rerum, ita suppliciorum quoque scire mensuras: et non praeveniri sententiam Judicis, nec illi in peccatorem exercendae dehinc poenae auferri potestatem; et magnum peccatum magnis diuturnisque lui cruciatibus. Si quis vero punitus sit, ut ille qui Israelitae maledixerat, et qui in Sabbato ligna collegerat, tales postea non puniri, 1 quia culpa levis praesenti supplicio compensata sit. " Levis enim culpa levi supplicio compensatur. His satis innuit Hieronymus, gravia peccata et hic puniri gravi supplicio et in futuro punienda aeternaliter, de quibus poenitentia non agitur inter flagella; levia vero, quae hic puniuntur, levi poena compensationem recipere; quod in bonis fieri non ambigimus, et in malis forte etiam fit ita. Satis jam apparet, quod illi de prophetia induxerunt non facere pro eis qui dicunt, ei qui crimen sibi reservat, de alio veniam praestari per poenitentiam.
Alias quoque auctoritates inducunt. Ait enim Gregorius: " Pluit Dominus super unam civitatem et super alteram non pluit, et eamdem civi tatem ex parte compluit et ex parte aridam relinquit. Cum ille qui proximum odit, ab aliis vitiis se corrigit, una eademque civitas ex parte compluitur et ex parte arida remanet: quia sunt quidam qui, cum quaedam vitia resecent, in aliis graviter perdurant." Item Ambrosius: " Primaconsolatio est, quia non obliviscitur misereri Deus: se cunda, per punitionem, ubi, etsi fides desit, poena satisfacit et relevat. " Ratione quoque utuntur, dicentes: Si is qui unum peccatum confitetur, altero tacito, satisfactionem a Sacerdote injunctam expleverit,numquid et, si peccatum tacitum conversus fuerit confessus, pro utroque ei poenitentia imponetur? Longe hoc videtur a ratione et Ecclesiae consuetudine, quae pro eodem peccato, nisi reiteretur, nulli bis poenitentiam imponit. Fuit ergo illa peccati condigna satisfactio,unde et peccatum deletum videtur.
Quomodo accipienda sunt praemissa?
His responderi potest sic. Illud Gregorii : " Pluit Dominus, " etc. non ad criminis veniam, sed ad operis peccati desertionem referendum est, ut ideo pars civitatis dicatur complui, quia ab actu et delectatione peccati, cui ante serviebat, modo cessat; non quod ejus veniam habeat. Vocaturque pluvia illa talis continentia, qua ab opere peccati revocatur, quia ex fonte gratiae Dei id cordi instillatur, ut vel sic paulatim ad poenitentiam veniat, vel eo minus a Deo puniatur qui diuturniori delectatione et actu peccati majus sibi accumulasset tormentum. Si vero ad indulgentiam reatus pluvia referatur evangelicae sententiae contraire videbitur. Si enim propter immisericordiam, qua quis proximo suo non miseretur, etiam quae dimissa sunt replicantur ad paenam: multo magis quae nondum sunt dimissa propter odium fraternum ad paenam reservari probantur. Et si ille" qui arbiter suae voluntatis constitutus est, non potest inchoare novam vitam, ut ait Augustinus, nisi paeniteat eum veteris vitae: quomodo ad novitatem indulgentiae perveniet qui odii vetustatem non deposuit? " Illud etiam quod Ambrosius ait : " Etsi fides desit, paena satisfacit, " etc. non de fide intelligitur, qua creditur in Deum, sed de conscientia delicti. Deest enim fides, cum peccati conscientia non subest. Nam cum delicta omnia nemo intelligat, est ali quando in homine peccatum, cujus non habet conscientiam. Unde Apostolus : Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum. Cum igitur quis flagellatur pro peccato, cujus non est conscius, si patienter fert paenam et humiliter amplectitur cogitans, se forte peccatum habere, quod non intelligit, et pro eo puniri a Deo, paena illa satisfacit et relevat gravatum.
Ad hoc autem, quod abjicitur de satisfactione illa : si satisfactio non fuit, iterum imponenda est: si vero iterum imponenda non est, satisfactio fuit ; et si satisfactio fuit, veniam impetravit, responderi potest, satisfactionem non fuisse, quia ille dignos fructus paenitentiae non fecit. " Est enim satisfactio paenitentiae, ut ait Augustinus, peccatorum causas excidere nec suggestionibus earum aditum indulgere" . Idem : " Sane qui scelerate vivunt, nec curant talem vitam moresque corrigere et inter ipsa facinora sua eleemosynas frequentare non cessant, frustra ideo sibi blandiuntur, quia Dominus ait : Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Hoc enim quam late pateat, non intelligunt. Multa sunt genera eleemosynarum, quae cum facimus, adjuvamur. Non solum qui dat esurienti cibum, sitienti potum et hujusmodi: sed etiam qui dat veniam petenti eleemosynam dat: et qui emendat verbere in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina, vel orat, ut ei dimittatur peccatum, eleemosynam dat, quia misericordiam praestat. "
De generibus eleemosynae.
Multa enim bona praestantur invitis, quando eorum consulitur utilitati et non voluntati. Sed ea major est, qua ex corde dimittimus quod in nobis quisque peccavit. Minus enim magnum est erga eum esse benevolum, qui tibi nihil mali fecit: illud multo grandius, ut tuum etiam inimicum diligas et ei qui tibi malum vult, et si potest, facit, semper bonum velis faciasque quod possis. Quod ergo Dominus ait : Date eleemosynam , et omnia munda sunt vobis; itane intellecturi sumus, ut non credentibus in Christum munda sint omnia,si eleemosynas istas dederint? Qui enim vult ordinate eleemosynam dare, a se debet incipere, et eam primum sibi dare.
Quid sit eleemosyna.
Est enim eleemosyna opus misericordiae, verissimeque dictum est : Miserere animae tuae, placens Deo. Non ergo se fallant qui per eleemosynas largissimas fructuum suorum vel pecuniae impunitatem se emere aestimant, in peccatis permanentes, quae ita diligunt, ut in eis optent versari. Qui vero diligit iniquitatem, odit animam suam, et qui odit animam suam, non est ei misericors, sed crudelis. Diligendo quippe eam secundum saeculum, odit eam secundum Deum. Si ergo vult ei dare eleemosynam, per quam fit munda, odiat eam secundum saeculum et diligit eam secundum Deum. " Hac eleemosyna, quam sibi homo primitus debet, mundantur interiora. Ad quod hortans Christus ait : Mundate quae intus sunt. Immundis enim nihil est mundum; sed polluta sunt eorum mens, et conscientia, ut ait Apostolus. Immundi vero sunt omnes, quos non mundat fides, qua creditur in Christum, de qua scriptum est : Mundans fide corda eorum. " Sed ne istas eleemosynas, quae fiunt de fructibus terrae, respuere Christus videretur: haec, inquit, oportuit facere, scilicet judicium et charitatem Dei, et illa non omittere, id est, eleemosynas fructuum terrenorum."
Utrum in mortali peccato permanentes et largas eleemosynas facientes debeant dici satisfacere.
Ex his datur intelligi, quod in peccato mortali permanentes, etsi eleemosynas largas faciant, non tamen per eas satisfaciunt, quia inordinate agunt, dum a se non incipiunt. Nec proprie dicitur eleemosyna tale opus, dum sibiipsis crudeles existunt, non placentes Deo. Non igitur dicenda est illa peccati satisfactio, quam quis agit pro uno peccato, dum perdurat in altero; quia " nihil prodest jejunare et orare et alia bona agere, nisi mens revocetur a peccato ; " et si aliquando conversus tacitum peccatum Sacerdoti fuerit confessus, de utroque imponenda est ei satisfactio, quia de primo condigne non satisfecit.
Opinio quorumdam.
Quibusdam tamen videtur fuisse satisfactio, sed infructuosa, dum in peccato altero persistit) percipietur tamen fructus ejus incipietque proficere, cum peccati alterius poenituerit. Tunc enim utrumque dimittitur peccatum, et satisfactio praecedens vivificatur, quae fuerat mortua: sicut Baptismus illi qui ficte accedit, tunc primitus valet, cum fictio a mente recedit per poenitentiam. Et in hujus opinionis munimentum auctoritates inducunt. Ait enim Augustinus: " Pium est credere, et nostra fides expostulat, ut, cum gratia Christi in homine destruxerit mala priora, etiam remuneret bona: et cum destruxerit quod suum non invenit, diligit bonum, quod in peccante plantavit. " Item, Hieronymus : " Si quando videris, inter multa peccata quemquam facere aliqua justa opera, non est tam injustus Deus, ut propter multa mala obliviscatur paucorum bonorum, sed faciet ea metere et in horrea congregare, quae bona in terra seminavit. " Sed haec dicta intelligimus de illo qui in charitate quodam tempore bona facit et bonus est, alio vero tempore malus est, et multa peccata facit. Non ergo intelligendum est, eum inter multa peccata justa opera fecisse, quasi simul eodemque tempore peccata fecerit, et justa opera, sed diversis temporibus utraque fecisse. Nisi enim bonus foret, quando bona fecit, non seminasse in terra diceretur bona. Destructis ergo malis post opera bona commissis, priora bona, in charitate scilicet facta, quae sequentia mala mortificaverant, poenitentia de illis malis habita, vivificantur et remunerantur. Unde Apostolus : Jacientes fun damentum paenitentiae ab operibus mor tuis: opera mortua nominans, priora bona significat, quae per sequens peccatum erant mortua, quia hi peccando priora bona irrita fecerunt. Haec sicut peccando irrita fiunt, ita per poenitentiam reviviscunt, et ad meritum aeternitatis prodesse incipiunt. Similiter et illud bonum amat Deus, quod plantavit in peccante, in illo scilicet, qui post illud bonum peccavit, non simul peccans et bonum operans extitit, quia talis hominis opus non diligeret Deus ad remunerationem.
Utrum bona opera, quae fiunt ab aliquibus malis, valeant ad meritum vitae, cum fuerint ad bonum conversi.
Potest etiam accipi de operibus bonis, quae ab aliquo fiunt dum malus est et in peccato mortali persistit, vel ad tempus, vel usque in finem; quae dicuntur remunerari a Deo, et non dari oblivioni, non quia proficiant ad vitam aeternam obtinendam, sed ad tolerabilius extremi judicii supplicium sentiendum ; sicut de fide et caeteris, quae sine charitate habentur, Augustinus ait: " Siquis non habens charitatem, quae pertinet ad unitatem spiritus et vinculum pacis, quo Ecclesia connectitur, in aliquo schismate constitutus, ne Christum neget, patitur tribulationes, famem, persecutionem, vel flammas, vel bestias, vel ipsam crucem timore gehennae; nullo modo ista culpanda sunt, imo et haec laudanda est patientia. Non enim dicere poterimus, melius,ei fuissse, ut Christum negando nihil horum pateretur, quae passus est confitendo: sed aestimandum est, fortasse tolerabilius ei esse futurum judicium, quam si, Christum negando, nihil horum pateretur, ut illud quod ait Apostolus : Si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest, nihil prodesse intelligatur ad regnum obtinendum, non ad extremi judicii tolerabilius subeundum. " Item : " Haec propter charitatem dicta sunt, sine qua in nobis non potest esse vera poenitentia, quoniam in bonis charitas Dei est, quae tolerat omnia. "
Perstringit dictorum summam, ut alia addat.
Ex his ostenditur bona, quae sine charitate fiunt, prodesse quidem ad tolerabiliorem poenam sentiendam, sed non ad vitam obtinendam. Illa etiam, quae in charitate quis facit, si postea prolapsus fuerit nec exsurrexerit, non esse in memoria Dei, Ezechiel dicit: Si averterit se justus a justitia et fecerit iniquitatem, numquid vivet? Omnes justitiae ejus quas fecerat, non recordabuntur; in peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiae, quas fecit. In cujus loci expositione Gregorius ait; " Hoc nobis maxime considerandum est, quia cum mala committimus, sine causa ad memoriam transacta bona revocamus, quoniam in perpetratione malorum nulla debet esse fiducia bonorum praeteritorum. " Intelligendum est hoc, ad vitam percipiendam bona praeterita non dare fiduciam, etsi ad mitiorem poenam, alioquin praemissae auctoritati Augustini obviaret. Et bona igitur sine charitate facta, et bona in charitate facta, quae comitatur mortalis culpa, quam non delet sequens poenitentia, ad sensum mitioris poenae proficiunt, non ad vitae fructum.
Auctoritates alias inducit contra eos qui dicunt de uno peccato paenitentiam agi, altero tacito.
Satis arbitror illis esse responsum, qui asserunt, de uno crimine poenitentiam agi et veniam praestari, alio in delectatione retento, vel per confessionem non exposito, qui non modo praemissis auctoritatibus confutantur, sed et subditis. Ait enim Augustinus: " Sunt plures, quos poenitet peccasse, sed non omnino reservantes, sibi quaedam in quibus delectentur, non animadvertentes, Dominum simul mulum et surdum a daemonio liberasse, per hoc docens, nos nunquam nisi de omnibus sanari. Si enim vellet peccata ex parte reservari, habenti septem daemonia, manente uno proficere potuit sex expulsis. Expulit autem septem, ut omnia crimina simul ejicienda doceret. Legionem vero daemonum ab alio ejiciens, nullum reliquit de omnibus qui liberatum possideret, ostendens , quod si peccata sint mille, oportet de omnibus poenitere. Nunquam aliquem sanavit Dominus, quem non omnino liberavit. Totum enim hominem sanavit in Sabbato, quia et corpus ab omni infirmitate et animam ab omni contagione liberavit; indicans, poenitentem oportere simul dolere de omni crimine. Scio enim Dominum inimicum omni criminoso. Quomodo ergo qui crimen reservat, de alio recipiet veniam ? Sine amore Dei consequeretur veniam, sine quo nemo unquam invenit gratiam. Hostis enim Dei est, dum offendit perseveranter. Quaedam enim impietas infidelitatis est ab illo qui justus et justitia est, dimidiam sperare veniam ; jam enim sine vera poenitentia inveniret gratiam. Poenitentia enim vera ad Baptismi puritatem conatur ducere. Recte enim poenitens, quidquid sordis post purificationem contraxit, oportet ut abluat, saltem lacrymis mentis ; sed satis durus est, cujus mentis dolorem oculi non declarant Sed sciat, se culpabiliter durum, qui deflet damna temporis vel mortem amici, et dolorem peccati non ostendit in lacrymis. Quem ergo poenitet, omnino poeniteat. " Idem: " Poenitentes, si vere estis poenitentes et non estis irridentes, mutate vitam, reconciliamini Deo ! Poenitentiam agis, genua figis et rides ; subsannas Dei patientiam. Si poenitentiam agis poenitet te; si non poenitet te, non es poenitens. Si ergo poenitet, cur facis quae male fecisti Si fecisse poenitet, noli facere ; si adhuc facis, certe non es poenitens. " Item Innocentius II : " Admonemus fratres nostros, ne falsis poenitentiis laicorum animas decipi et in infernum pertrahi patiantur. Falsam autem poenitentiam esse constat, cum, spretis pluribus, de uno solo poenitentia agitur: vel cum sic agitur de uno, ut non discedatur ab alio. "
Repetit de vera poenitentia, ut addat quaedam.
Ex praemissis perspicua fit notitia verae poenitentiae et satisfactionis. Illa enim vera est poenitentia, quae peccatum abolet, quod illa sola facit, quae scelus corrigit; illa vero scelus corrigit, quae odium commissi criminis et committendi cum desiderio satisfaciendi affert. Judas enim poenituisse legitur sine assecutione veniae, quia tali poenitentia non correxit crimen. Unde Hieronymus : " Nihil Judae profuit egisse poenitentiam, per quam scelus corrigere non potuit. Si quando frater peccat in fratrem, ut emendare valeat quod peccavit, potest ei dimitti; sin autem permanent opera, frustra voce assumitur poenitentia, hoc est quod de eo infelicissimo dicitur: Et oratio ejus fiat in peccatum, ut non so lum emendare nequiverit proditionis nefas, sed proprii homicidii scelus addiderit. " Cave qualiter intelligas illud : " Ut emendare valeat quod peccavit, " etc. Non enim emendatio hic intelligenda est rei demptae recompensatio, sed delicti exprobratio et abominatio cum satisfactionis desiderio. Demit enim injuste quis alicui quod restituere non valet, ut oculum vel vitam et hujusmodi; et tamen si poenituerit peccati cum amore condignae satisfactionis, veniam habet. Nec ideo quisquam putet, qui rem alienam injuste abstulerit, quam reddere potest, de illo peccato poenitere ac veniam consequi, nisi restituat ablatum. " Quamdiu enim res, propter quam peccatum est, non redditur, si reddi potest, non agitur poenitentia, sed fingitur. "
( Finis textus Magistri. )