CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Post solutionem argumentorum principalium, solvit alia argumenta ad probandum opinionem, quae negat charitatem inhaerentem, adducta supra, n. 16. ex duabus viis, ex utraque quatuor argumenta desumpta, ordine solvuntur.
Ad argumenta pro opinione, quae imponitur Magistro, quae videlicet negat habitum supernaturalem gratificantem. Ad primum dico, quod iste habitus simpliciter dat acceptabiliter operari, et etiam dat aliquam activitatem respectu actus, sicut aliqua causa secunda respectu ejus ; sed non dat delectabiliter neque faciliter, quae conveniunt habitui acquisito, inquantum distinguitur ab infuso, per hoc quod acquiritur ex frequenter agere.
Ad secundum, quamvis aliqui dicant voluntatem in puris naturalibus, nullum actum posse habere circa objectum supernaturale visum, tamen hoc improbatum est dist. i. quaest. 4. Concedo igitur, quod posset habere actum circa tale objectum ostensum, sive nude sive per actum fidei ; sed iste actus circa objectum ostensum a fide non esset meritorius, quia non esset secundum inclinationem illius habitus, secundum quem solus Deus disponit acceptare actum. Nec etiam in patria esset beatitudo, quia non esset ita perfectus, sicut posset haberi a tali potentia, si esset perfecta proportionaliter habitui supernaturali.
Et si objicias (a) quod ille actus circa divinam essentiam visam, posset esse ita perfectus, quod totaliter quietaret voluntatem, quia eliceretur secundum totum conatum ejus, et per consequens esset beatificus. Quod etiam videtur, quia talis voluntas haberet quidquid vellet, et nihil vellet mali : hoc autem est esse beatum secundum Augustinum 13. de Trin. cap.5.
Respondeo, quod non solum illa voluntas non esset beata, quia non haberet quidquid vellet, eo modo quo deberet velle ; deberet enim velle acceptabiliter diligere, et hoc non haberet ; sed etiam non esset beata, quia non haberet actum ita perfectum sibi in gradu naturae suae. Nulla enim potentia habitabilia potest habere actum ita perfectum sine habitu, sicut cum habitu, imo quanto potentia est perfectior, tanto minus potest habere actum proportionabilem suae perfectioni, si careat omni habitu, quia ex quo est similia proportio Geometrica duarum potentiarum inaequalium ad habitus proportionabiliter perfectivos, erit aliqua proportio Arithmetica, et ita simpliciter magis deficit potentia perfectior, si non perficiatur per habitum quam potentia imperfectior. Quod etiam additur, quia habet quidquid vult. Respondeo, non tanta volitione, quanta potest ordinate appetere illud objectum. Potest enim ordinate appetere, habere illud tanto actu, quantus competeret sibi ex natura potentiae, et habitus proportionalis sibi, et non tantum ita perfecto actu, sicut competit sibi ex puris naturalibus ; non autem haberet primo modo, sed tantum secundo modo.
Contra illud videtur quod tunc nulla voluntas esset beata, quae non haberet charitatem maximam, cujus esset capax.
Praeterea, sicut argutum fuit in praecedenti solutione, ex ratione qua potentia est perfecta in summo gradu potentiae, potest in supremum gradum seu in supremum actum, ita quod nihil deficit sibi ex defectu habitus ; ergo voluntati in quocumque gradu, nihil deficit in isto gradu propter defectum habitus.
Ad primum respondeo, quod non potest ordinate velle habere objectum beatificum majori actu quam correspondente meritis suis ; talis non est maximus, cujus est capax, semper tamen est major illo, quem posset habere existens in puris naturalibus.
Ad secundum dico, quod voluntas infinita continet in se eminenter per identitatem totam perfectionem habitus, et ideo nullam perfectionem minorem dat actui, quia non intelligitur informari habitu : sed potentia finita non includit per identitatem habitum proportionalem sibi, et ideo potest deficere a perfectione sibi conveniente in agendo, si non perficiatur habitu.
Ad tertium dico, quod actus iste non creatur, loquendo proprie de creatione ; tum quia respectu ejus concurrit aliqua causa secunda activa, creatio autem est solius agentis primi sive causa secunda ; tum quia hic praesupponitur aliquod receptivum ipsius actus, puta voluntas, in creatione autem nihil susceptivum praesupponitur. Quando igitur dicitur quod omne supernaturale creatur, si concedatur de omni actu primo supernaturali, non oportet concedere de supernaturali, qui est actus secundus, quia ad ipsum concurrit potentia creata, et in ratione activi aliquo modo, et in ratione receptivi ; tamen potest dici supernaturalis ratione formae sive habitus concurrentis ad ejus productionem, licet non immediate creetur.
Aliter potest dici, quod actus non est proprie supernaturalis, quia etsi habitus praesuppositus sit a causa supernaturali immediate, tamen iste positus in esse, est causa naturalis respectu sui actus, et ideo actus qui producitur per talem habitum non est proprie supernaturalis. Ita enim naturaliter potest se habere ad actum suum forma, quae supernaturaliter producitur, sicut se habet ad actum suum forma, quae est mere naturalis, ita quod differentia in productione formarum, non causat nec concludit distinctionem earum in comparatione ad suos effectus.
Ad quartum dico, quod in potestate voluntatis non impeditae, est uti isto habitu, et quando cum aequali conatu operatur voluntas, habitus aequaliter sibi cooperatur, quia habitus ex parte sui agit per modum naturae ; nec tamen semper erit aequalis delectatio consequens actum elicitum, (delectatio quippe est ab objecto, quod attingitur per actum, et non tantum ab ipsa potentia agente circa objectum.) Nunc autem quando objectum non est praesens in se, sed in aenigmate, potest ab objecto delectatio diversimode causari, nunc plus, nunc minus, licet actus circa ipsum et aeque intensus semper eliciatur ex aequali conatu.
Quod igitur dicitur de contemplativis, verum est de devotione, hoc est, de delectatione consequente actum, non autem de ipso actu amandi elicito, qui quandoque est intensior et magis meritorius, licet ipsum sequatur minor delectatio vel quasi nulla ; et quandoque minorem actum, et in se et in acceptatione divina concomitatur major delectatio ad alliciendum parvulos, ut avidius sequantur illud cujus dulcedinem praegustarunt.
Ad primum de secunda via, concedo quod Spiritus sanctus posset actum causare immediate in voluntate, et ipsum tanquam a se creatum acceptare tanquam dignum vita aeterna ; sed nec tunc iste actus esset voluntatis, ut in potestate ejus, nec credimus ipsum talem actum acceptare, quia disposuit actum liberi arbitrii, et qui esset in potestate ejus acceptare.
Ad secundum dico, quod Spiritum sanctum cooperari ad calefaciendum, non est miraculum ; cooperari autem aquae frigidae ad calefaciendum, si tamen sine contradictione possit sibi competere aliqua causalitas respectu calefactionis, hoc esset miraculum. Ita dico in proposito, quod Spiritum sanctum cooperari voluntati habituatae ad actum eliciendum secundum illum habitum, hoc est de communi lege, qua Deus assistit causae secundae ad suum actum ; sed ipsum cooperari voluntati non habituatae, esset miraculum, si tamen voluntas ipsa posset operari. Dico ergo quod Spiritus sanctus cooperatur voluntati habenti charitatem, non quidem quia habet charitatem, ita quod charitas ejus sit causa prior movens Spiritum sanctum ad cooperandum, sed quia Spiritus sanctus omni causae secundae generaliter cooperatur ad illum actum, ad quem secundum formam suam ordinatur, quomodo est diligere in voluntate habituata.
Cum igitur dicis, quod prius (b) operatur Spiritus sanctus quam voluntas habeat charitatem, falsum est, nisi intelligatur de prioritate eminentiae, sicut causa superior. Simul quippe cooperatur Spiritus sanctus voluntati habenti charitatem, et ipsa operatur, aut si concedatur, quod prius cooperetur Spiritus sanctus, quam habeat charitatem, non sequitur : ergo aeque posset cooperari voluntati non habenti charitas tem, quia non ita cooperatur non habenti formam ad agendum, sicut habenti.
Ad tertium dico (c), quod si per communicationem idiomatum, operationes humanae vere dicantur de Verbo, tamen actus proprii Verbo in natura divina, non erant in potestate illius hominis, ut ipse inquantum homo posset mereri actibus illis. Non enim Christus in hoc nobis meruit, si Filius Dei, qui erat in carne, creavit animas cum Patre et Spiritu sancto. Et ita ad propositum non merebitur voluntas mea,si Spiritus sanctus quomodocumque conjunctus ei, causet in ea actum diligendi.
Ad ultimum dico (d), quod licet illud faciat difficultatem tenentibus speciem esse actum primum respectu intellectus, per quem intellectus potest in actum secundum, sicut lignum calefactum calefacit calore ; quia si hoc esset verum, esset difficile salvare quod intellectus non informatus aliqua forma, posset in operationes, tamen secundum illam viam, quam dixi dist. 3. hujus primi, quod objectum sive in se sive in specie, est sicut causa partialis concurrens cum intellectu ad causandum intellectionem, non facit aliquam difficultatem. Quia objectum in se praesens, quomodo erit in patria, sufficit absque omni informatione ad causandum visionem, vel ex se solo cum intellectu.
Et si arguitur, quod sine habitu informante potest esse visio perfecta ; ergo et fruitio perfectissima. Respondeo, nullus negat communiter in gloria habitum luminis gloriae in intellectu. Et iste ex parte intellectus potest poni correspondere charitati ex parte voluntatis.