In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum cuilibet peccato actuali mortali correspondeat satisfactio propria ?
Alens. 4. part. quaest. 84. per totum D. Bonav. hic art. 1. quaest. 1. et 3. D. Thom. quaest. 1. et in suppl. quaest. 5. art. 2. Richard. art. 1. quaest. 2. et 5. Vaga lib. 14. in Trid. cap. 36. Casir. de haer. verb . Poenitentia. haeres.1. Bellam. lib. 4. de paen. Saar. tom. 4. disp. 23. per totum. Vide C occium 2. tom. lib. 7. art. 4. et Scot. in Theorem. sig. non potest probari nullum.
Circa istam (a) distinctionem quaero, utrum cuilibet peccato actuali mortali correspondeat satisfactio propria ? Videtur quod non, quia tunc posset satisfieri de uno, non satisfaciendo de alio: ista enim propria uni posset solvi sine propria alteri ; sed consequens est: falsum, quia satisfaciens de uno, reconciliaretur ad amicitiam pristinam, et non satisfaciens de alio, remaneret inimicus, simul ergo esset amicus et inimicus ; quod est impossibile.
Item, tunc posset satisfactio fieri de uno, remanente alio peccato, quia illud, quod est proprium isti posset solvi, licet remaneret voluntas alterius peccati.
Item, si cuilibet propria, ergo uni debetur oratio tantum, alteri jejunium, alteri elemosyna: consequens est falsum, quia tunc non posset pro quocumque peccato indifferenter imponi quodlibet istorum, et tunc in aliquo casu nulla posset imponi satisfactio peccato, quia possibile est pauperem peccare illo peccato, cui correspondeat eleemosyna, et non posset facere eam: consimiliter tunc nunquam imponerentur omnia tali simul pro uno peccato.
Item, secundum Magistrum dist. 20. et sumitur ab Augustino, quandoque tanta est contritio, quod totam poenam delet: ergo contritio potest esse communis satisfactio sufficiens pro quocumque. Requiritur etiam pro quocumque, quia sine illa non deletur aliquod peccatum.
Contra, satisfactio pro culpa est solutio poenae, quia satisfactio est redditio ejus, quod est reddendum secundum justitiam, sed secundum justitiam poena ordinat culpam; sed determinatae culpae correspondet propria poena, sicut deordinationis ordinativa: ergo, etc.
Item, Apocal. 18. dicitur de illa Babylone: Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et lucium; et, Juxta mensuram delicti erit, et plagarum modus.