CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Et si objicias quod ille actus circa divinam essentiam, etc. Doctor dat duplicem responsionem. Prima quamvis aliqua voluntas summe diligeret Deum clare visum, non tamen esset beata sine charitate, quia non habet quidquid recte posset velle ; et quia recte posset diligere Deum meritorie, quod non posset fieri sine charitate, quia Deus sic ordinavit, ideo si non haberet charitatem,non esset beata. Secunda, quia posito quod non requiratur talis actus meritorius, adhuc voluntas non esset beata, quia non haberet perfectam dilectionem quam posset habere cum habitu charitatis, imo potentia perfectior, puta supremi Angeli simpliciter magis deficeret ab operatione perfecta, quam nata esset habere cum habitu, si non haberet illum,
quam potentia volitiva infima, quod est valde inconveniens. Et quia responsio Doctoris est satis intricata, reduco illam per verba planioria, supponendo mihi aliqua.
Primo, quod duplex est proportio, scilicet Geometrica et Arithmetica. Geometrica attenditur penes similitudinem proportionis tantum, ut sicut se habent quatuor ad duo, ita octo ad quatuor ; ergo sicut quatuor ad duo est proportio dupla, ita octo ad quatuor erit proportio dupla. Arithmetica vero attenditur penes excessum tantum, ut sicut quatuor excedunt duo in duabus unitatibus, sic octo quatuor in quatuor unitatibus. Haec patent quinto Euclidis.
Secundo suppono, quod voluntas supremi Angeli sit perfecta ut octo, et nata producere dilectionem Dei ut octo, et sit habituata proportionaliter, id est, quod habeat habitum secundum proportionem perfectionis suae, per quem possit attingere in dilectionem perfectam ut duodecim. Et si voluntas infima tantum perfecta ut quatuor, et nata habere dilectionem Dei ut quatuor, et sit habituata secundum proportionem perfectionis suae, et per talem habitum possit in dilectionem ut sex. In utraque operatione potest esse proportio et Geometrica et Arithmetica. Geometrica sic, sicut se habet perfectio dilectionis Dei causata a voluntate Angeli proportionabiliter habituata ad perfectionem ejusdem dilectionis Dei causatam tantum a voluntate Angeli non habituata, sic se habet perfectio dilectionis voluntatis infimae causata ab ipsa voluntate proportionaliter habituata ad perfectionem ejusdem dilectionis, ut tantum causatam a voluntate non habituata ; sed perfectio dilectionis causata a voluntate Angeli habituata se habet ad eamdem, ut tantum causatam a voluntate in proportione sesquialtera ; ergo et illa, quae est voluntatis infimae, similiter erit proportio sesquialtera, quia sex ad quatuor, sex enim continent quatuor et medietatem illius, et sic patet proportio Geometrica. Sed secundum proportionem Arithmeticam sic infertur ; sed dilectio causata a voluntate Angeli habituata, excedit eamdem, ut tantum causatam a voluntate non habituata in quatuor gradibus ; ergo et illa alia excedit in duobus gradibus. In prima proportione est excessus ut quatuor, in secunda autem ut duo. Et sic quando voluntas Angeli sola operatur ad dilectionem ut octo, deficit secundum proportionem Geometricam ab operatione, ut causata a voluntate habituata, quia sicut prima se habet ad secundam in proportione sesquialtera, ita hic defectus erit secundum proportionem sesquialteram, et similiter est de voluntate infima. Sicut in aliis proportionibus dicimus, puta in proportione dupla, sicut se habent quatuor ad octo, ita duo ad quatuor, sed quatuor ad octo est proportio subdupla, ita duo ad quatuor. Arithmetice vero quatuor deficit ab octo in quatuor unitatibus, et duo a quatuor in duabus.
Sic cum dico, voluntas Angeli deficit a perfectione dilectionis, ut solum causatae ab illa voluntate non habituata in proportione subsesquiallera a perfectione dilectionis causatae a voluntate habituata ipsius Angeli. Et sic quomodo deficit ista a proportione Geometrica, sic deficit alia causata a voluntate infima non habituata, etc. Sed in proportione Arithmetica voluntas Angeli non habituata deficit a perfectione dilectionis causatae a voluntate habituata in quatuor gradibus , et sic similiter dico de voluntate infima, quod dilectio causata a tali voluntate non habituata deficit in duobus gradibus a dilectione causata a voluntate habituata ; et hoc est quod intendit Doctor. Et sic sequitur, quod magis deficit voluntas perfectior Angeli, si non perficitur per habitum proportionaliter quam deficiat voluntas creata infima. Deficit dico secundum proportionem Arithmeticam, non secundum proportionem Geometricam, cum defectus utriusque sit tantum proportio suhsesquitertia, ut supra patuit.
(b) Cum igitur dicis, etc. quasi in fine cum dicit: Aut si concedatur quod prius cooperetur Spiritus sanctus, etc. id est, quod quando Spiritus sanctus cooperatur voluntati habenti charitatem ad actum meritorium cooperatur sibi secundum communem cursum et communem influentiam , qua cooperatur omni creaturae. Cum vero cooperatur voluntati non habenti charitatem ad actum meritorium, non cooperatur sibi secundum communem cursum et communem influentiam, sed quodammodo miraculose, quia secundum specialem influentiam, et singulare privilegium, et hoc est quod dicit.
(c) Ad tertium dico. Patet responsio, quia si Verbum propter communicationem naturae humanae dicatur operari opera naturae humanae, et vere mereri secundum illa opera, puta jejunando, vigilando, et hujusmodi. Nam opera ista elicita ab homine unito Verbo dicuntur meritoria, et sic Verbum propter communicationem naturae dicatur mereri, non tamen dicitur mereri homo assumptus a Verbo, ex hoc quod Verbum creavit animas, quia meritum est in potestate merentis, creare autem mundum non est in potestate hominis assumpti. Et licet dicatur hominem creare mundum, hoc est tantum propter communicationem idiomatum. Et sic est in proposito de Spiritu sancto et voluntate.
(d) Ad ultimum dico. Doctor tangit unam difficultatem, quia si ad visionem requiritur species in intellectu, ut principium formale et totale visionis, tenenti hanc opinionem difficillimum est solvere hoc argumentum, scilicet quod intellectus non indigeat aliqua specie vel forma, ut principio productivo totali visionis objecti et maxime Dei ; et dicit quod talis difficultas non est, si ponatur objectum in se vel in specie intelligibili esse causam partialem, et hoc dictum est bene ponderandum. Nam ut in specie intelligibili tantum habet esse, non est causa partialis, cum nullam existentiam habeat, sed species intelligibilis, quae supplet vicem objecti, ut expresse patuit supra dist. 3. quaest. 6. 7. et 8. et dist. 7. in responsione ad argumenta facta contra tertiam viam. Sed quando objectum est in se praesens, tunc est causa partialis, et non requiritur aliqua species vel forma vel lumen, ut principium formale productivum visionis objecti, quia potentia et objectum perfecte praesens, sufficiunt ad talem visionem. Et addit Doctor: Videtur enim quod sicut in voluntate ad habendam perfectam fruitionem Dei requiritur charitas, ita in intellectu ad habendam perfectam visionem, cum sit minoris activitatis, quam voluntas. Et respondet Doctor quod nullus negat in gloria habitum luminis gloriae in intellectu.
Sed contra hoc arguitur ab aliquibus non bene penetrantibus dicta Doctoris, sic reducendo eum ad contradictionem, quia ipse supra in d. 3.quaest. 3. contra Thomam negat expresse lumen requiri ad cognitionem substantiarum separatarum, hoc idem in quarto dist. 49. Et hic concedit lumen gloriae ; ergo idem negat et affirmat, et sic contradicit sibi.
Dico, quod Doctor non contradicit sibi, quia quando negat lumen gloriae in intellectu, negat ex hoc, quia posuit Thomas intellectum nostrum nullo modo posse cognoscere substantias separatas quantumcumque praesentes, nisi elevetur per lumen gloriae, ita quod impossibile est ipsum habere etiam minimam visionem de illo objecto, etiam perfecte praesente nisi per lumen gloriae. Et Doctor ubi supra improbat hoc, et quia ad hujusmodi visionem vel cognitionem sufficit potentia intellectiva, et objectum in se praesens ; hic autem concedit aliquem habitum in intellectu, qui dicatur lumen gloriae requiri ad visionem Dei in se praesentis. Ad visionem dico perfectam, quia visio, quae nata est esse a potentia habituabili, perfectior elicitur ab illa potentia habituata agente aequali conatu quam a non hahituata. Vult ergo quod requiratur non ad visionem simpliciter, ut voluit Thomas, sed ad visionem perfectissimam, et sic patet quomodo non contradicit sibi.