IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Praenotanda quinque examinanda de satisfactione late et generaliter sumpta, definit eam, et partes definitionis exactissime explicat.
Respondeo, (b) satisfactio uno modo accipitur generaliter, alio modo stricte et proprie. De prima sunt quinque videnda. Primo, quae ratio nominis. Secundo, an sit homini possibilis satisfactio isto modo pro culpa. Tertio, in quibus consistit. Et ex hoc quarto ad quaestionem, an cuilibet peccato propria correspondeat poena. Quinto, juxta difficultatem tactam in tribus primis argumentis, an una possit ab alia separari.
De primo sciendum, quod satisfactionis generaliter sumptae haec est ratio : Satisfactio est redditio voluntaria aequivalentis alias indebiti. Primum, scilicet redditio, patet, quia non est absoluta datio ; nam hoc, quod est satis, dicit, commensurationem ad aliquid praecedens correspondentem. Quod dicitur voluntaria, patet, quia si esset involuntaria, non esset satisfactio, sed satispassio; et hoc modo ille, a quo exigitur in inferno poena debita culpae commissae, satis patitur,et non satisfacit. Quod etiam sit aequivalentis, patet, quia hoc importat illa particula satis: hoc et am requirit justitia reddens satisfactionem pro illo cui correspondet. Quartum, scilicet alias indebiti, patet, quia si esset alias debitum,non satisfaceret pro isto, nam non esset correspondens isti secundum justitiam, sed alii.
Et ista ratio satisfactionis communis est ad contractus et obligationes quascumque: hoc enim modo recipiens beneficium potest beneficianti bene facere, et hoc modo dilectus diligenti recompensando dilectionem aequalem ; et ita tam in actibus liberalibus voluntatis quam in actibus quodammodo necessariis, scilicet contractibus, ubi est quaedam obligatio, quasi necessitans ad reddendum, potest inveniri ista ratio consimiliter, cum culpa faciat delinquentem debitorem ei,in quem peccat, potest ibi ista ratio satisfactionis inveniri ut, scilicet reddat sibi aequivalens, et alias indebitum,quantum sibi abstulit, per peccatum.