IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Respondeo satisfactio, etc Supposita partitione satisfactionis in eam quae lafe, et aliam, quae stricte sumitur. Circa satisfactionem primo sumptam quaerit primo quid nominis. Secundo, an sit possibilis. Tertio, in quo consistit. Quarto an cuilibet peccato, sua propria correspondeat. Quinto denique, an una satisfactio ab alia sepa r i possit. Deinde definit satisfactionem juxta illud, quod primo loco proponit de satisfactione. Quantum ad quid nominis : Satisfactio late sumpta est redditio voluntaria aequivalens alias indebiti, etc, Dicitur redditio, id est, reciproca datio, quia non est mere liberalis et absoluta, non supponens debitum, sed est datio quaedam onerosa ex parte satisfacientis, supponens jus alterius acquisitum ex aliquo praevio, quod datum est, vel ablatum, et cui satisfactio correspondet secundum medium justitiae latae sumptae, quo ponatur aequalitas inter dantem et reddentem secundum mensuram operis, quod importatur per particulam satis, quae talem commensurationem et aequalitatem rei exigit; dicit ergo satisfactio praeter respectum, quem dicit ad personam creditoris late sumpti, etiam respectum ad rem ipsam ex qua redundat debitum satisfaciendi ; et hoc secundum illam commensurationem, quae ex natura operis vel legis attenditur, id est, secundum proportionem Geometricam, vel certe Arithmeticam. Geometricam quidem, si est aequalitas rei ad rem ; Arithmeticam vero, servando proportionem lege prae scriptam, ut licet satisfactio data sit inferioris ordinis ; ea tamen tanta et talis exhibeatur, quanta et qualis exhiberi lege praescribitur, et conventione, sive talis explicita interveniat, sive implicite per ipsam legem importetur, quae medium statuit inter personas.
Dicitur praeterea voluntaria, quia si sit involuntaria, non erit satisfactio, sed satispassio, qualis est poena damnatorum. Quod ita intelligendum est, quia aliud est acceptio aequivalentis pro debito, aliud vero redditio, quia illa potest fieri invito, et licet servetur medium justitiae,quantum ad commensurationem debitam rei, et retributionem juris creditori, non tamen servatur a debitore, qui invitus est, et consequenter injustus quoad affectum, quantum est ex parte sui, et patitur, non agit ; patitur quidem, quia non concurrit ad ordinem justitiae servandum, sed compellitur per potestatem superiorem, cui invitus,et repugnanter subjicitur,quantum ad effectum justitiae servandae; et licet id sufficiat ad tollendam inaequalitatem inter partes, deficiente tamen concursu debi -toris dicitur patiens, et opus extortum passio ejus, non actio. Dicitur autem sa-tispassio, quia per illam ejus passionem ponitur aequalitas rei, licet non per ipsum ; e contra satisfactio fit per concursum voluntarium debitoris ad servandum medium justitiae, reddendo debitum spontanee tantum, quantum potest et debet.
Dicitur aequivalentis juxta commensurationem jam dictam, quam importat particula satis; nam si deficiat talis commensuratio, non tollitur inaequalitas, neque extinguitur jus creditoris in toto, nisi ipse edat per condonationem liberalem debiti non vero per justam mensuram rei.
Dicitur alias indebiti, quia si alias esset debitum alio Ululo, non satisfaceret utrique debito. Non intelligitur hic indebitum, ut excludit omne jus diversum juxta varios titulos in genere, alias non posset esse satisfactio etiam late sumpta respective ad peccatum, tribuendo Deo aliquid alias indebitum, quod est contra Doctorem et scopura hujus definitionis, sub qua comprehenditur etiam satisfactio pro peccato, ad quam declarandam definit, et explicat rationem genericam satisfactionis; intelligitur ergo alias indebitum aliter spectare ad justitiam rigorose sumptam, qua dividitur in distributivam et commutativam, de qua Philosophus 5. Ethic. Haec enim requirit,ut satisfactio non sit ex alias debitis quocumque titulo,neque fiat ex bonis creditoris, sed ex bonis propriis, in . quibus non communicat. Quam conditionem exigit Anselmus lib, 2. Cur Deus Homo, cap. 19. et Gulielmus Parisiensis cap. 7. Richardus in 3. dist. 20. Capreolus in hac dist. quaest. 1. art. 2. Ad primum ; et videtur supponere Apostolus per illud : Quid habes, quod non accepisti? Ex qua potissimum ratione in nostra schola negatur justitia rigorose sumpta in Deo, vel ad Deum infra dist. 46. aut intervenire potuisse in satisfactione, aut moritis Christi et justorum, sed illam solam, quae fundatur in fidelitate et promissione Dei sub exhibitione operis boni: hic ergo intelligitur particula illa alias indebitum non absolute, sed illo speciali titulo, per quem fundatur jus aut debitum satisfaciendi: et sic verum est obligationem satisfaciendi Deo pro peccato esse ex alias indebitis, scilicet hoc titulo fundato secundum justitiam vindicativam peccati, quae non inducit debitum satisfaciendi, nisi ex suppositione peccati, neque inducere posset, quia per peccatum solum ponitur inaequalitas, quam vindicativa ordinat. Et licet) alias haec satisfactio fiat ex bonis et gratia Dei, quae alias non fieret, tamen ex speciali ejus acceptatione et lege, habet vim satisfactionis, et alias indebitae, hoc speciali titulo, quod sufficit ad servandum medium justitiae secundum satisfactionem late sumptam, quae magis fundatur in ordine ad Deum ex ipsius liberalitate et acceptatione, quam in redditione alicujus, quod alias non deberetur Deo vocanti et adjuvanti.
Ad satisfactionem ergo late sumptam sufficit ut servetur medium justitiae aliquo modo, et secundum proportionem sit ad alteram ex debito peculiari, quod debitum non subsisteret, nisi ex peccato quod ponit inaequalitatem, et sufficit ut opus satisfactorium sit aliquo modo ipsius satisfacientis per potestatem liberi arbitrii, quamvis alioquin sit sub dominio Dei, atque ex bonis ejus. Hinc concludit Doctor, quod haec ratio satisfactionis late sumptae possit inveniri, non solum in contractibus et obligationibus, sed in actibus liberalibus voluntatis, ut redamando amantem, quantum ipse amat, beneficio recepto, ac tandem etiam invenitur respective ad Deum pro peccato. Consimiliter, inquit, cum culpa faciat delinquentem debitorem ei, in quem peccat, potest ibi recta ratio satisfactionis inveniri, ut scilicet reddat sibi aequivalens, et alias indebitum, quantum sibi abstulit per peccatum, etc. Unde colligitur non recte quosdam nostrae Scholae Doctores explicare praemissam definitionem de sola satisfactione rigorosa, nam licet ad eam magis per se spectare possit, sumendo ultimam particulam, ut excludit omne jus creditoris diversum, et in communicatione aut dominio bonorum debitoris, aut alio titulo fundatum, servata tamen proportione quadam, satisfactionem in genere potest accommodate comprehendere, explicando illam particulam, ut jam explicuimus. Unde Doctor infra sig. Quantum ad istum articulum, etc. per alias indebitum respective ad Deum creditorem intelligit opus supererogationis, quod non est ex debito praecepti.