In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Sententia Anselmi, non posse hominem satisfacere pro peccato, sine dependentia ad passionem Christi. Hanc intellectam de potentia absoluta, ( ut videtur sensisse Anselmus, quia Incarnationem putat simpliciter necessariam ad redemptionem) clare et solide refutat Doctor.
De secundo (c) dicitur, quod non est possibile homini satisfacere de peccato Deo, quem offendit. Primo, quia per peccatum aufertur honor Deo debitus ; nihil autem aequivalens honori ejus potest a nobis sibi reddi. Secundo, quia peccatum mortale est infinitum malum; tantum enim malum est, quantus ille in quem peccatur; nihil autem a nobis potest sibi reddi, nisi bonum finitum ; ergo non aequivalens ; ergo, etc.
Item ex alio medio, scilicet alias indebito, arguitur sic: quia quidquid possumus Deo impendere obsequii et honoris, totum debitum est ratione creationis, gubernationis et redemptionis: ergo nihil possumus sibi impendere, quod sit indebitum sibi, etiam ab innocente, et per consequens alias debitum quam pro peccato.
Quid ergo ? Dicitur quod in virtute passionis Christi potest peccator satisfacere, quia illa passio intantum acceptatur a Deo trino, ut virtute ejus acceptetur satisfactio illa, quae secundum se accepta non posset esse satisfactio.
Sed, (d) si illa opinio intelligat de potentia absoluta divina, quod non possit actum aliquem acceptare poenitentis, tanquam satisfactionem istam pro peccato, nisi inquantum conjungitur merito passionis Christi, improbatur primo, quia possibile fuit Filium Dei non fuisse incarnatum, nec per consequens passum ; et cum hoc possibile fuisset, Deum produxisse praedestinatum ad Beatitudinem, et juste, non tamen excludendo misericordiam, ergo possibile fuisset tunc poenitentem sibi satisfecisse, quia non potest juste peccatorem sine satisfactione beatificare.
Confirmatur istud per Augustinum 13. Trin. cap. 10. Fuit quidem et alius modus nostrae redemptionis possibilis, scilicet quam per incarnationem et passionem; sed nullus nostrae miseriae sanandae convenientior ; ergo lapsus videtur posse sanari alia via, quam per incarnationem et passionem Christi.
Item, passio Christi non delet culpam nostram, nisi ut causa meritoria, et per consequens ut causa secunda, quae non est de essentia rei, imo reducitur ad genus causae efficientis ; sed quidquid potest Deus per causam secundam efficientem, potest immediate ; ergo sine illa posset juste et ordinate remittere culpam.
Si dicatur (e) ad ista duo, quod Deus posset sine Christo mediatore delevisse culpam viatoris, et ita produxisse eum ad Beatitudinem juxta primum argumentum, et immediate justificasse juxta secundum argumentum, tamen non per viam satisfactionis, quia non fuisset aliquid aequivalens redditum tunc: nunc autem est totum aequivalens per passionem Christi, cum ista tamen tali quali satisfactione istius. Contra, satisfactio est redditio aequivalentis pro aequivalete, sed quantum malum fuit peccatum avertens a Deo, tantum bonum est conversio ad Deum ex charitate ; quantum etiam bonum natum fuit inesse actui meo, tantum bonum et non plus abstulit peccatum meum, et tantum bonum potest inesse actui meo: sic ergo per illum omnino aequivalens redditur.
Si dicas, actus meus non fit aequivalens in bono illo malo in displicentia, nisi actus iste eliciatur ex gratia: sed prima gratia non daretur peccatori, nisi ex passione Christi. Contra hoc, quia de potentia absoluta bene posset dari prima gratia sine merito passionis Christi. Quod probatur, quia summa gratia data creaturae, data est animae Christi, et sine omni merito ; nullo enim modo passio ejus nec exhibita, nec praevisa erat meritum respectu gratiae sibi conferendae, imo prius praevidebatur gratiam habiturus quam ejus passio acceptanda.
Item, passio Christi fuit bonum finitum, etiam accepta secundum totam rationem meriti in ea, quia non erat bonum increatum, nec per consequens acceptatur a Deo infinite ex parte objecti, quia non fuit Deus beatus volendo illam passionem, sicut amando suam essentiam: si ergo infinitas in peccato prohiberet satisfactionem possibilem, etiam prohiberet eam posita passione Christi.