In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(c) De secundo dicitur, etc. Secundum, hoc est, an satisfactio sit possibilis pro culpa mortali ipsi homini ? Proponit sententiam Anselmi lib. primo et secundo: Cur Deus homo, qui videtur sensisse non potuisse inveniri aliud medium redimendi hominem lapsum, praeter Incarnationem. Videatur lib. 1. cap. 16. 17. et 20. lib. autem 1. cap. 12. et lib. 2. cap. 4. indecens fuisse aliud quodcumque medium ad hunc finem. Ex hoc autem deducitur nullam posse esse satisfactionem hominis pro suo peccato, quod ad praesentem disputationem spectat. Quod confirmat Doctor primo, quia per peccatum aufertur honor Deo debitus, cui nihil aequivalens a nobis reddi potest. Secundo, quia peccatum mortale est infinitum malum, et nihil reddi a nobis potest pro peccato nisi finitum. Tertio, quia satisfactio, seu opus quodcumque nostrum non est ex alias indebitis, quia Deo debetur titulo creationis, gubernationis et redemptionis; ergo ne quidem ab innocente potest sibi reddi aliquid indebitum. Hinc concluditur, quod in virtute passionis Christi acceptatur nostra satisfactio alias de se insufficiens.
(d) Sed si illa opinio intelligat, etc. Hanc sententiam optime impugnat Doctor. Primo, quia de potentia absoluta potuit Deus aliter, quam per Christum reconciliare hominem per viam justitiae, cooperante tamen misericordia. Quod confirmat ex Augustino : Fuit quidem et alius modus redemptionis nostrae possibilis, etc. Quae verba denotant liberari potuisse hominem per viam justitiae et redemptionis, quia si Adam peccando per viam justitiae condemnavit posteros, ita ut voluntas nostra, ut fuit in Adamo, sufficiebat, ut titulo justitiae omnes in mortem condemnaremur, quanto magis ipsa voluntas creaturae in se subsistens est capax, ut secundum potentiam absolutam Dei reddatur efficax ad satisfactionem eo modo quo possit esse ad Deum.
Secundo probat, quia Christus tantum ut causa meritoria delevit culpam ; ergo Deus posset etiam sine illa tollere culpam, quia causa meritoria neque est essentialis, et sine qua nequit poni effectus, cum sit tantum causa moralis ; Deus enim sive liberaliter, sive ex pacto alicujus obsequii posset infundere gratiam, et remittere peccatum, quae tantum ex ordinatione Dei posita est in passione et meritis Christi, non ex necessitate inevitabilitatis. Hinc plures Theologi docent hanc satisfactionem fieri potuisse per puram creaturam quantum ad aequalitatem, si constitueretur caput generis humani cum gratia proportionata, imo et Adam, si perseverasset transfudisset justitiam originalem in posteros, sicut transfudit peccatum ; sed hoc remitto in materiam de Incarnatione. Videantur Theologi in 3. dist. 20. et tertia p. Quaest. 1.
(e) Si dicatur ad ista duo, etc. Adducit responsionem contra argumenta praemissa, nempe potuisse Deum justificasse hominem sine Christo mediatore, non tamen per viam satisfactionis. Contra urget, quod per actum perfectae charitatis posset reddi tantum bonum, quantum malum fuit peccatum ; ergo aequivalens satisfactio. Dices actum non fieri dignam satisfactionem,
nisi eliciatur a gratia, quae non daretur peccatori, nisi dependenter a passione Christi. Contra, quia posset dari prima gratia independenter a Christo, et ejus passione de potentia absoluta, sicut eadem data fuit ipsi Christo liberaliter, et non ex meritis propriis, aut alterius, ut communiter Theologi docent 3. part. quaest. 1. art. 11. cum Augustino de dono perseverantiae cap. 1. et ult. de corrept. et Gratia, cap. 11. lib. 2. de Peccatorum meritis et remissione cap. 17. et lib. 13. de Trinitate cap. 17. serm. 9. in Evangelium Matth. serm. 8. de verbis Apostoli in Enchiridio cap. 38. et 40. contrarium imponit D. Thomas Photino. Enumeretur etiam inter errores Origenis lib. 2. Periarchon. Cassianus eumdem errorem imponit Pelagio lib. 2. et 6. de Incarnatione, asserens eum docuisse primo Christum fuisse purum hominem, et meruisse liberi arbitrii Deificationem, quod fuit mox causa erroris Nestorio; ad quod forte lusisse videtur Prosper in Epitaphio utriusque haeresis.
Ultimo tandem arguit Doctor, occurrendo solutioni seu fundamento sententiae oppositae (qua ex infinitate offensae negat possibilitatem satisfactionis in homine, etiam de potentia absoluta ), passio Christi infinita non fuit, sed finita: ergo sic non satisfaceret ad aequalitatem, quod nemo admittit.