CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Refellit hanc opinionem de qua latius agit 3. Physic, q. 4. sex viis. Prima, eodem instanti quo elicitur actus meriti, augetur charitas: ergo tunc manet charitas eliciens. Secunda, alias actus centesimus non magis augeret quam secundus, vel effectus esset perfectior causa. Tertia, in remissione, sequeretur quod calidum remittensfrigidum, causaret novum individuum frigoris. Quarta, alias accidens non susciperet magis et minus plusquam substantia contra Philosophum. Quinta, natura qualitatis in quarto gradu vel simili, esset species ad omnes tales gradus. Sexta, non maneret praeexistens quantitas quando fit augmentatio, ex quo sequeretur primo, rarefactis vel condensatis speciebus vini consecrati, non manere ibi corpus vel sanguinem Christi. Secundo, hanc rarefactionem vel condensationem a causa naturali non posse fieri, quia non supponitur materia, nec quantitas, propter duas vel tres primas. Scotus tenet resolutive oppositum cum communi
Contra (c) istam positionem arguitur sex viis, quarum prima sumitur ex praesuppositione formae in augmento illius formae, et secundum istam viam arguo primo sic : licet non necesse sit Deum augere charitatem in illo instanti in quo elicitur actus meritorius, quo meretur charitas augeri, tamen potest tunc augere charitatem, ita quod augmentum quod quis meretur, simul tempore detur quando actus elicitur.
Ex hoc arguo : iste actus, qui meretur augmentum charitatis est meritorius ; igitur praesupponit charitatem in isto instanti in quo elicitur, quaero quam ? non istam novam partem, quae acquiritur, quia ista sequitur actum, sicut praemium meritum : ergo praesupponit istam, quae praeexistebat, et per consequens non corrumpitur illa in illo instanti,
quia si sic, tunc in illo instanti non posset actus meritorius elici, in quo tamen quis meretur augmentum charitatis.
Si, autem protendat quis, quod Deus nunquam auget charitatem in instanti, in quo habetur actus meritorius respectu augmenti, sed semper posterius duratione, pro eo quod non auget propter actum inquantum elicitur, sed inquantum est in acceptione divina, et hoc modo manet post instans in quo elicitur, et tunc post ipsum confertur augmentum.
Licet ista responsio omnino sit improbabilis, pro eo quod non evadit difficultatem in aliis : Primo quidem, quia in virtutibus moralibus et intellectualibus, virtus augetur peractum elicitum, et non quando actus ille non est, quia quod non est, nihil causat ; ergo quando actus ille inest, tunc est ratio augendi habitum ; ergo si tunc generetur novum individuum, et corrumpitur individuum quod praefuit, sequitur (d) .quod actus augmentativus habitus non eiicietur ab habitu, sed a sola potentia, quod videtur inconveniens, quia tunc secundum dicta in praecedenti quaestione, actus augmentativa habitus esset imperfectior, quam alius non augmentativa habitus elicitus ab habitu.
Et si etiam concedat conclusionem, quod actus augmentativa habitus acquisiti elicitur a sola potentia, quamvis hoc videatur inconveniens, non tamen evadet hanc difficultatem specialem, si ponatur species intelligibilis augeri per actus intelligendi, quia non potest ille actus elici a sola potentia, circumscripta specie, quia sicut patuit dist.
3. hujus primi, non sufficiunt intellectus sine specie ad actum intelligendi eliciendum ; ergo non potest aliqua intellectio augere speciem, quae elicitur a sola potentia illa ; igitur intellectio augmentativa speciei, praesupponit speciem et non illud individuum quod generatur ; ergo individuum praeexistens non corrumpitur.
Quod si negetur intellectionem augere speciem intelligibilem, ultima, instantia ad propositum est ista : Voluntas per actum suum potest remittere actum intelligendi, quod probatur, quia potest totaliter corrumpere intellectionem et amovere intellectum ab hoc actu, et tamen volilio illa remissiva intellectionis praesupponit necessario intellectionem, non aliquam novam, quae sequatur ipsam volilionem, patet ; igin tur aliquam praecedentem ipsam volilionem, et per consequens intellectio praeexistens non corrumpitur per eam.
Secunda (e) via est ex perfectione illius formae, quae inducitur per augmentum. Ubi arguo primo sic : In actibus augmentativis habitus, actus decimus potest esse imperfectior primo, et tamen per istum actum decimum augetur habitus ad aliquem gradum, ad quem non potuit primo augeri per primum, vel secundum actum. Quod non posset esse, si totum praeexistens corrumpatur, quia perfectio primi vel secundi actus in se erat major, et per consequens individuum, in cujus generationem potuit primus actus, potuit esse perfectius illo individuo in quod potuit decimus actus ; ergo quod perfectius sit illud, quod sequitur decimum, quam primum, non erit, quia novum individuum generatur virtute decimi, sed quia praeexistenti generato per actus praecedentes aliquid additur, et ita manebit praeexistens.
Si dicatur (f), quod praecedentes actus eliciti a charitate maneant in acceptione divina, licet non in se, nec in alio impresso a se vel ab eis, non solvitur argumentum in acquisitione habituum naturalium et moralium.
Praeterea, ratio non solvitur (g) in agentibus naturalibus. Pono enim, quod alicui calido in novem gradibus, adveniat aliquod calidum in gradu minori ; illud potest aliquo modo intendere calidum illud novem graduum, et per consequens illud quod est in termino actionis, est perfectius in caliditate quam sit ipsum agens adveniens et augmentans. Hoc esset impossibile, si esset individuum novum generatum per actum illius calidi jam praesentis.
Nec potest evadi hoc per ordinem (h) graduum, puta quod agens potest reducere ad gradum perfectiorem illud passum, quod fuit sub aliquo imperfectiori gradu, quod non potuit in principio reducere, sicut agens potest animare passum quod prius fuit organicum, et tamen non organicum non potest reducere ad perfectionem tantam ; et hoc propter ordinem formarum vel graduum in forma, propter quem ordinem existens sub imperfectiori, potest statim duci ad perfectius ; non sic, si non esset sub illo gradu. Non valet, inquam, haec responsio (i), quia si calidum octo graduum intendat calidum decem graduum, et ista intensio fiat per caloris corruptionem praeexistentis, et generationem novi individui ; igitur in illo instanti in quo generatur calidum decem graduum, genitum excedit in perfectione ipsum generans, quod est impossibile ; igitur non fit sic augmentatio.
Tertiavia(k) sumitur, et accipitur in naturalibus, et in actione contrarii per contrarium. Calidum enim agens in frigidum, antequam corrumpat totaliter frigidum, remittit ipsum. Si in ista remissione generatur individuum, quaero a quo generante ? Si non fugiatur ad agens universale, quae fuga est hic irrationabilis, non potest assignari aliquod particulare generans hujus individui, quia calidum remittens frigidum non potest per se generare aliquod individuum frigidi ; igitur nec novum remissum.
Quarta via sumitur ex hoc (1), quod Philosophus concedit eo modo motum in accidentibus, quo negat in substantiis, et per consequens magis et minus in accidentibus, sicut requiruntur ad motum, non sic in substantiis. Si autem non esset augmentum in accidentibus, nisi per corruptionem praeexistentis et generationem novi, et tali modo potest invenire magis et minus in substantiis ; igitur non salvatur magis motus hic quam ibi.
Quinto arguitur per hoc (m) quod natura sub determinato gradu magis vel minus esset species ad individua, et hoc species inferior contenta sub specie naturae, et ita nulla species naturae intensibilis vel remissibilis, erit individua seu specialissima. Consequentia prima probatur,
quia quidquid dicitur per se in quid de individuis, et est per se unum, est species eorum ; natura in determinato gradu tali vel tali, dicitur in quid de individuis et est per se unum, quia tota natura secundum hunc gradum essentialiter est eorum, quae habent naturam in tali gradu, et gradus nihil addit quod accidat naturae. Patet ergo quod natura in tali gradu est species. Patet etiam quod natura in tali gradu est minus commune specie naturae in se ; igitur erit species inferior in ordine naturae.
Sexto et ultimo arguitur, quod si ratio adducta pro positione valeret, concluderet eodem modo de quanto molis, sicut de quanto virtutis, et ita quando quantum molis augeretur, nihil proprie maneret idem ; ergo in augmentatione proprie dicta, quantitas molis aucta non remaneret secundum quantitatem praeexistentem, quod videtur inconveniens.
Respondetur secundum istam positionem concedendo conclusionem, quod ita est novum individuum quanti molis, quando aliquid est majus, sicut aliquid intensius est aliud individuum qualitatis vel quantitatis virtualis.
Sed contra hoc arguitur, quia duo videntur sequi inconvenientia. Primo, quod si rarefiant species vini in sacramento altaris, erit quantitas molis major quam prius, quia rarefactionem concomitatur major quantitas ; ergo illa quantitas, quae fuit vini, non manet post rarefactionem ; igitur nec manet ibi sanguis, quia non tenetur communiter ibi sanguis manere, nisi quamdiu manent accidentia, quae affecerunt vinum conversum.
Aliud inconveniens, quia tunc viderelur quod talis rarefactio non posset esse virtute agentis naturalis vel quod ageret agens naturale, non praesupposita materia aliqua vel subjecto. Patet, quia ibi non praesupponitur materia substantialis, quia ibi non est substantia alterabilis, nec etiam praesupponitur ibi quantitas eadem numero manens per te, et tamen agens naturale potest (ut videtur) sic rarefacere vel condensare istas species ; igitur agens naturale potest agere non praesupponendo aliquid in sua actione.
Ad ista inconvenientia respondetur. Ad primum, quod quamdiu manent accidentia similia illis quae affecerunt vinum, manet sanguis, licet autem non maneant eadem, manent tamen similia post rarefactionem.
Ad aliud, conceditur quod virius naturalis potest agere nullo manente communi sub terminis, non tamen creat, quia hic posterius naturali ordine sequitur prius, ita non est in creatione.
Contra istas responsiones arguitur, quia cum quantitas illa nova numero differat a praeexistente, et non alio modo differat quantitas aquae a quantitate vini nisi numero tantum, quia non specie, ut patet ; sequitur quod propter talem permanentiam accidentium specie non numero, non plus manet sanguis sub quantitate ista nova quam maneret sub quantitate aquae si ibi esset, praecipue, cum ista quantitas nova, non magis inclinetur ad afficiendum vinum, cujus quantitas fuit prior, quam ad afficiendum aquam.
Contra aliam responsionem, videtur esse inconveniens, quod virtus naturalis activa, non supponat in actione sua subjectum.
Praeterea quaero, quomodo unum istorum sequitur ad reliquum ? aut sine actione naturalis agentis, et hoc est manifestum inconveniens, quia tunc agens naturale frustra ageret, quia sine eo illud consequens adesset ; ergo non sequitur nisi per actionem naturalis agentis, sed tale agens non potest ponere effectum in esse sine causa materiali, nisi posset creare, quod repugnat naturali agenti.
Praeterea, secundum hoc posset dici quod agens naturale effective inducit animam intellectivam, quia ipsa naturali ordine consequitur ad organisationem corporis ; consequens habetur communiter pro inconvenienti.
Ad quaestionem igitur propter rationes improbantes istam opinionem, et praecipue duas vel tres primas, teneo conclusionem oppositam, quod realitas illa positiva, quae erat in charitate minore manet eadem realiter in charitate majore, qualiter autem hoc fit, patebit in solutionibus sequentium quaestionum.
Ad argumentum in oppositum dico quod non sequitur, manet forma eadem in individuo perfecto et imperfecto, ergo ipsa mutatur subjective, quia non manet sicut materia sub forma, sed sicut natura in individuo supra quam quodlibet individuum aliquid addit. Et ratio defectus consequentiae est, quia illud quod est subjectum unius individui naturae, est etiam subjectum alterius individui, et illud etiam est possibile et mutabile ab individuo in individuum ; ipsa autem forma, sicut unius individui non est subjectum, ita nec alterius, et per consequens nec mutabilis de uno ad aliud.
Supposito charitatem posse augmentari, quia secundum Augustinnum 6. de Trin. c. 7. In his, quae non mole magna sunt, hoc est majus esse, quod melius esse ; quaeritur de modo augmentationis, et primo : Utrum in augmentatione charitatis, charitas praeexistens corrumpatur, cum nova inducitur.
Quod sic, quia sinon corrumperetur, tunc forma charitatis mutaretur de minori ad majus: hoc est falsum, quia forma simplex subjectum transmutationis esse non potest.
Contra, primo de Generatione, oportet auctum manere ; ergo et charitatem praeexistentem auctam per novum gradum charitatis sequentis, oportet manere et non corrumpi.
Hic dicitur, quod in omni intensione cujuscumque formae de novo advenientis, gradus formae praecedens corrumpitur in adventu alterius gradus sequentis, quia termini motus sunt incompossibiles ; gradus iste praeexistens, et ille de novo adveniens in illa augmentationis mutatione formae, sunt termini illius mutationis, ergo non sunt simul: igitur una corrumpitur in adventu alterius, ergo, etc.
Huic opinioni addo duas confirmationes. Prima sit ista: Eodem modo se habent magis et minus in eadem specie, quomodo se habent proportionabiliter magis et minus in diversis speciebus. Sed in diversis speciebus quanto una species est perfectior alia, tanto perfectius continet eam, et modo simpliciori, ita quod secunda species contenta ab ea non facit additionem ad ipsam ; igitur, cum simplicitas sit perfectio in omnibus formis, videtur etiam quod in eadem specie forma simplicior sit perfectior, non habens gradum vel formam praeexistentem sibi additam.
Item, consimili modo se habent majus et minus in formis accidentalibus, quomodo se habent in formis substantialibus, si in substantia esset majus et minus. Sed secundum omnes ponentes majus et minus in forma substantiali, substantia perfectior et in eadem specie, est simplicior alia non faciens additionem cum minus perfecta, sed continens aliam modo simplici, ut ponitur de anima Christi, quod non fuit compositior anima Petri, sed simplicior, et tamen perfectior in essentia animae ; igitur eodem modo de forma accidentali.