In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
De potentia absoluta hominem posse satisfacere pro peccato, independenter a Passione Christi per opera supererogationis, non tamen de potentia ordinata, et reddit utriusque rationem solidam
Quantum (f) ad istum ergo articulum, potest dici quod Deus de potentia absoluta posset dedisse peccatori post attritionem, tanquam post dispositionem congruam, et meritum de congruo, gratiam, per quam motus ejus fieret contritio, et sic per satisfactionem delevisse peccatum, quia per actum illum reddentem Deo aequivalens illi bono quod abstulit peccatum.
Posset etiam ille actus esse alias indebitus, quia licet Deus posset velle nos obligare sibi, ut quidquid sumus, et possumus teneamur Deo, tamen ex maxima misericordia sua considerans nostram fragilitatem et dificultatem ad bonum, noluit nos regulariter obligare nisi ad Decalogum ; et ita potuisset tunc ordinasse obligare hominem ad Decalogum, scilicet Christo non incarnato. Posset ergo tunc homo aliqua opera supererogationis exercere, quae alias sibi essent indebita, et tunc salvaretur tota ratio satisfactionis.
De (g) potentia tamen ordinata Deus non disposuit alicui peccatori dare primam gratiam nisi in virtute meriti illius, qui erat sine peccato, scilicet Christi, quia sicut tactum est supra, non disposuit sibi recouciliare inimicum, nisi per obsequium magis gratum, quam offensa ejus erat sibi displicens: et tale obsequium ejus est passio Christi, vel meritum ejus ; et sicut non disposuit dare gratiam peccatori sine passione, sine qua gratia nulla potest esse satisfactio omnino, quia nec aequivalens modo, nec simpliciter, nec in divina acceptione, (h) ideo multo magis de potentia ordinata non est possibile satisfieri Deo de peccato, nisi in virtute passionis Christi.