CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(c) Contra istam positionem. Argumentum stat in hoc, supponendo primo, quod charitas sit principium actus meritorii. Secundo, quod per actum meritorium in eodem instanti quo elicitur, augeatur charitas. Et tunc ultra quaero in instanti A elicitur actus meritorius a charitate, et in eodem instanti augetur charitas. Aut ergo charitas praeexistens, et habetur propositum, quod in augmento non corrumpatur praeexistens: aut generatur nova charitas perfectior praeexistens, et tunc sequitur quod actus meritorius in instantiA erit a charitate non existente in instanti A. Et sic non ens posset producere ens, quod est falsum: si dicatur, quod non augetur in instanti A, quo elicitur actus, sed post non potest effugere de habitibus naturaliter acquisitis, et de istis eo modo fiet argumentum sicut de charitate.
(d) Sequitur quod actus augmentativus habitus non eiicietur ab habitu, sed a sola potentia, quod videtur inconveniens.
Hoc debet sic intelligi, supponendo quod voluntas habeat habitum justitiae intensum ut novem, et aliquis actus elicitus post illum habitum intendat illum ut decem, si ille actus est causatus a potentia et ab habitu, tunc in eodem instanti quo causatur, intendit habitum aut praeexistentem, et habeo intentum ; aut producit novum habitum justitiae intensum ut decem, et tunc ille actus erit a sola potentia et non ab habitu, quia in eodem instanti quo elicitur habitus praeexistens non est. Hoc autem est inconveniens quod sit a sola voluntate, quia tunc esset imperfectior alio actu, qui esset a voluntate et ab habitu et non augmentativo illius habitus, quia actus elicitus a potentia habituata agente aequali conatu, est perfectior illo, qui est a potentia sola. Et tunc sequitur quod actus augmentativus ut decem, qui est imperfectior actu non augmentativo, possit causare habitum justitiae intensum ut decem, et sic imperfectius causabit omnino perfectius, et hoc est quod innuit Doctor.
(e)Secunda via. Haec positio secundae viae consistit in hoc, supponendo primo quod actus voluntatis, puta primum velle justum, potest esse perfectius decimo velle elicito a voluntate. Secundo suppono, quod justitia habituais sit in voluntate ut novem. Certum est quod neque per velle primum, neque per secundum potest fieri intensum ut decem, sed per decimum velle. Aut ergo decimum velle intendit habitum justitiae praeexistentem, et habeo propositum, aut causat novum habitum justitiae intensum ut decem ; ergo actus imperfectior potest causare habitum perfectum, qui non potest causari ab actu perfecto, quod est inconveniens, et hoc est quod dicit Doctor in ista ratione.
(f) Si dicatur quod praecedentes actus eliciti a charitate maneant in acceptatione divina, sed non in se cum transeant, nec in alio impresso a se, puta in alio causato a se vel ab eis ; et si hoc sit verum, tamen non potest concludi de habitu naturali, ut patet per rationem nunc factam.
(g) Praeterea ratio non solvitur. Patet ista ratio per illam nunc superius die tam, quia si sit calidum ut novem, et adveniat sibi calidum ut unum, quaero aut intendit praeexistens, et habeo intentum ; aut causat calidum ut decem, et hoc est impossibile, quia est imperfectius calido ut novem, et a fortiori calido ut decem.
(h) Nec potest evadi hoc per ordinem. Ista evasio stat in hoc, puta, quod lignum si debet fieri album ut decem, prius fit album ut unum, et deinde fit album ut duo, et corrumpitur album ut unum, et causatur novum album ut duo: et similiter si fit album ut tria, corrumpitur album ut duo, et causatur novum ut tria, et sic deinceps, et non posset causari album ut tria, nisi prius esset causatum album ut unum vel ut duo, licet non maneant illa quando causatur album ut tria.
(i) Non valet, inquam, haec responsio.
Quia si calidum ut octo adveniat calido ut novem, ita quod calidum ut octo adveniens calido ut novem, fiat calidum ut decem. Aut ergo calidum ut octo intendit calidum ut novem praeexistens, et calidum ut novem corrumpitur, et calidum ut octo causat calidum ut decem : ergo imperfectius causabit perfectius, quod est falsum.
(k) Tertia via. Hic arguit a simili, quia dicunt isti, quod eadem est ratio in intensione et remissione, quod scilicet semper praeexistens corrumpitur, ut dixi in titulo quaestionis. Et ratio clara est.
(1) Quarta via sumitur ex hoc. Haec ratio stat in hoc, quia Aristoteles concedit in accidentibus magis et minus eodem modo quo non est substantia. Si enim diceretur substantiam esse magis, quia recipit nobiliorem formam aliam simpliciter a prima, ut si lignum est album ut quatuor, dicitur magis album quando est ut sex, non quod illa albedo ut quatuor fiat intensa ut sex. Sed quia corrumpitur illa albedo ut quatuor, et causatur una ut sex, hoc idem erit in substantiis, quia una, quae est sub forma ligni ut quatuor, et illa corrupta fit sub alia forma ut sex, et sic eo modo erit magis et minus. Si ergo vult esse magis et jminus in accidentibus, ex hoc vult quod idem accidens potest intendi et remitti, et hoc est quod dicit.
(m) Quinto arguitur per hoc. Argumentum stat in hoc, supponendo aliqua. Primo, quod detur aliqua natura ut natura, quae sit species specialissima, puta albedo ut albedo. Secundo, quod quando aliquid albedini ut albedo advenit, puta aliquis gradus, tunc praeexistens corrumpitur et fit albedo ut duo: et similiter quando advenit albedini ut duo, corrumpitur illa ut duo, et fit ut tria. Albedo ut duo est ipsa essentia albedinis, patet, quia constitutum ex duobus praedictis est albedo per se et essentialiter perfectior albedine ut albedo, quia, per te, gradus non adveniunt praeexistenti. Si ergo albedo ut duo essentialiter sit perfectior albedine ut albedo, tunc illa ut duo praedicabitur de ista albedine ut duo per se, et de illa ut duo per se, et sic erit species inferior albedine ut albedo, quod est inconveniens. Nos autem ponimus albedinem ut albedo, esse speciem specialissimam, et praedicari per se de albedine ut duo, et albedine ut quatuor ut sex vel ut octo, quia isti gradus adveniunttantum albedini singulari et existenti, et fiunt unum per se, tamen albedo ut albedo, dicit totam essentiam omnium istorum.
Et si dicatur, nonne albedo ut duo praedicatur de ista ut duo?
Dico, quod non secundum rem, ut sequitur ex alia opinione, sed tantum secundum nomen, sicut canis ; caetera patent.