CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Haec quaestio addita est, et in substantia eadem est cum praecedenti, sed copiosius tractat tam rationes Goffredi quam earum refutationes, quae sunt eodem ordine quo in praecedenti quaestione positae et efficacissimae. Respondet novis rationibus pro sententia Goffredi adductis, de quo fusius agit 3. Phys, quaest. 4.
Contra istam opinionem arguitur sic: Supposito quod possibile sit Deum augere charitatem in illo instanti quo elicitur actus meritorius, ponatur igilur in esse, quod tunc augeat ; quaero tunc a qua charitate elicitur actus iste meritorius, quia necessario ab aliqua charitate elicitur, ut prius ostensum est? Non a charitate infusa de novo, quae augebat charitatem in illo instanti in quo fuit sub actu, quia est praemium talis actus, et sequitur aliquo ordine actum illum meritorium. Nec elicitur a charitate praeexistente, quia secundum te, illa corrumpitur, nam in infusione posterioris charitatis corrumpitur prior: igitur in illo instanti in quo charitas augetur, est actus meritorius, et tamen a nulla charitate, quod est impossibile.
Dices, quod Deus non auget charitatem in illo instanti quo elicit actum meritorium, sed actus charitatis transit et fit in acceptatione divina tanquam quoddam remunerabile, et tunc Deus acceptando actum meritorium, dat post augmentationem charitatis praeexistentis, ut quoddam praemium actus, et non dat simul in eodem instanti praemium cum merito, sicut non dedit Angelis bonis in primo instanti naturae in quo meruerunt beatitudinem, sed in alio instanti naturae posteriori.
Contra, licet istud posset dici in proposito de virtutibus infusis, non tamen potest dici in augmentatione virtutum naturalium, moralium et intellectualium, et maxime moralium. Nam virtus moralis augetur per actus morales, sicut generatur ex eis 2. Ethicor, actus igitur qui augmentat et auget virtutem moralem, non auget nisi quando est ; quando igitur auget, quaero utrum est ab aliqua virtute vel non ? si sic, a qua virtute ? non praecedente, quia illa corrumpitur ; nec a gradu quem nunc facit, quia ille est posterior sicut effectus sua causa ; igitur quando auget virtutem, non est ab aliqua virtute. Sed hoc est impossibile, quia tunc non esset virtuosus, et tamen generaret virtutem, quod est. contra Philosophum 2. Ethic, et contra omnem intellectum, quia ex similibus actibus similes actus generantur.
Et eodem modo posset argui de habitu intellectuali, dum est actus speculandi, augmentatur habitus intellectualis, vel speculativus, quia quod non est, nihil facit, sed ille actus non est ab habitu praecedente, quia tunc non est talis habitus, sed corrumpitur in illo instanti in quo est augmentatus, nec a gradu sequenti, quia ille sequitur ; igitur non potest dici quod talis aliquo modo augeat, quia nullus est terminus aliunde per quem fiat augmentatio.
Item, voluntas potest remittere actum intelligendi, quia potest omnino per suum velle actum ejus corrumpere, avertendo ipsum a consideratione omnis objecti secundarii, ne ipsum determinate consideret, sed omnem actum voluntatis naturaliter praecedit actus intellectus. In illo igitur instanti in quo voluntas remittit actum intellectus per actum suum imperatum, oportet intellectum esse in actu suo, non in actu intenso praeexistente, quia ille actus non manet intensus, quando voluntas sic eum remittit per positum ; nec in actu remisso ,quia ille naturaliter sequitur actum voluntatis, igitur si actus remissus non sit aliquid realitatis actus intensi, sequitur quod in illo instanti in quo voluntas est in actu suo, respectu alicujus objecti, quod respectu illius objecti non sit naturaliter prius intellectus in actu, et tunc voluntas vult incognitum, quod est. impossibile.
Secundo arguitur sic, supposito quod actus secundus vel tertius possit intendere habitum, licet non sit perfectior nec intensior primo actu, tunc arguo: Si actus posterior intendit habitum, et tamen non est necessario intensior nec perfectior actu quocunque praecedente: non igitur generat novum individuum charitatis perfectius, quod est contra te. Probatio consequentiae, quia actus generans habitum, non potest generare nisi secundum proportionem suae virtutis ; si igitur iste actus, qui est imperfectior primo actu, generat individuum charitatis et perfectius, hoc vel erit in virtute actuum praecedentium, et tunc manent et non corrumpuntur, sicut ponit opinio ; vel virtute propria, et tunc effectus erit perfectior sua causa totali in virtute, quod est falsum.
Tertio sic: Calidum corrumpens frigidum, prius remittit frigidum, cum enim sint duo motus simul intensio et augmentatio in calore, et remissio in frigiditate motus, scilicet intensionis caloris et remissionis frigiditatis : igitur secundum hanc opinionem generatur novum individuum frigidi. Quaero tunc terminum a quo istius motus ad frigiditatem ? non potest dici quod frigiditas major praecedens, quia illa frigiditas corrumpitur ; nec sequens gradus frigiditatis remissior, quia tunc effectus excederet suam causam in entitate et perfectione, quod non est intelligibile, secundum Augustinum super Gen. et 83. q. quaest. 2.
Item, omne quod movetur dum
movetur, partim est in termino a quo et partim in termino ad quem. 6. Physic. Si igitur calidum agat in frigidum in toto motu, frigidum habet aliquid de termino ad quem, scilicet de calido ; si igitur in toto motu non remittatur frigidum antequam corrumpatur, sequitur quod contrarium in summo et non remissum, sit cum aliquo gradu sui contrarii ; et cum non habeant istae formae latitudinem, sequitur quod contraria in summo possunt esse simul, remittatur autem frigidum ; igitur secundum hanc opinionem generatur aliud suppositum frigiditatis. Sed illud non generatur ex frigido praecedente, quia illud corruptum est ; igitur generatur ex calido, et ita calidum generaret frigidum, quod est impossibile.
Item, quarto sic : Si semper corrumpitur forma praecedens, sequitur quod non possit esse motus secundum gradus formae qualitatis, quia statim quando receditur a termino a quo, generatur alia forma ; igitur tantum erit motus in qualitate secundum gradus mobilis. Sed hoc esset falsum, quia tunc esset motus continuus, cujus tamen partes non copularentur ad aliquem terminum communem, quia mutatio copulans, quaero in quo est? aut est in aliquo divisibili, aut in aliquo indivisibili. Non in parte divisibili, quia nulla pars tota simul alteratur, sed pars ante partem, secundum istam opinionem ; igitur esset ista mutatio in indivisibili, et ita punctus fieret calidus.
Item, sequitur etiam quod omne calefactibile, dum calefit, infinitis caloribus calefiat, quia si fiat motus praecise secundum gradus mobilis successive, cum infinitae partes sint in mobili, ut in calefactibili saltem in potentia, et nulla pars mobilis in eodem gradu caloris calefieret cum alia, sed alio calore et in alio gradu, sequitur quod totum fiet calidum infinitis gradibus caloris, quod est im.- possibile.
Praeterea, ratio eorum non valet , quia tunc concluderet universaliter de omni augmento, et ita in augmento corporali terminus praecedens et gradus augmentans essent incompossibiles, quod est destruere augmentum.
Respondetur secundum istam viam concedendo conclusionem, quod ita est novum individuum quanti molis, quando aliquid fit majus, sicut quando aliquid fit intensius secundum virtutem, fit novum individuum intensionis.
Sed contra hoc videntur sequi duo inconvenientia. Primum, quod si rarefiant species vini in Sacramento Altaris, erit quantitas ejus major secundum molem quam prius, quia talem rarefactionem concomitatur major quantitas. Quantitas autem quae fuit vini, post rarefactionem non manet ibi, sed corrumpitur secundum istam opinionem ; igitur non manet ibi sanguis post rarefactionem speciei vini, quia non tenetur communiter quod sanguis ibi manet, nisi quamdiu manent accidentia et species accidentium, quae affecerunt vinum conversum in sanguinem.
Aliud inconveniens sequitur, quia tunc videretur, quod talis rarefactio non posset esse virtute agentis naturalis, vel quod agens naturale ageret de nihilo, nulla materia vel substantia praesupposita, quod videtur impossibile. Consequentia patet, quia ihi non praesupponitur in tali rarefactione materia substantialis, quia substantia non est ibi alterabilis ; nec praesupponitur etiam, per te, eadem quantias numero manens ante rarefactionem, et tamen agens naturale potest istas species sic rarefacere et condensare, et ita agens naturale potest agere, nihil praesupponendo suae actioni.
Respondetur ad ista inconvenientia. Ad primum dicitur, quod quamdiu manent accidentia similia illis quae affecerunt vinum, manet sanguis, licet autem non maneant eadem, manent tamen similia post rarefactionem.
Ad aliud conceditur quod virtus naturalis potest agere nullo manente communi sub terminis, non tamen creare, quia hic posterius naturali ordine sequitur prius ; igitur non est creatio.
Contra istas responsiones arguitur, quia cum quantitas illa nova numero differat a praeexistente, et non alio modo differat quantitas aquae a quantitate viiii nisi numero tantum, quia non specie, ut patet, sequitur quod propter talem permanentiam accidentium eorumdem specie non numero, non plus maneat sanguis sub quantitate illa nova quam maneret sub quantitate aquae, si ibi praecise esset, cum ista quantitas nova non magis inclinetur ad afficiendum vinum, cujus quantitas fuit prior quam ad afficiendum aquam.
Contra secundam responsionem, quaero quomodo unum istorum sequitur ad alterum ? aut sine actione agentis, et hoc est manifestum inconveniens, quia tunc agens naturale frustra ageret, quia sine eo, illud consequens esset, igitur non sequitur nisi per actionem agentis naturalis. Sed tale agens non potest ponere effectum in esse sine causa materiali ; igitur per dictam constitutionem in esse, non prohibetur creatio vel actio talis, qualis repugnat agenti naturali.
Praeterea secundum hoc posset dici quod agens naturale effective inducit animam intellectivam, quia ipsa naturali ordine consequitur ad organisationem corporis ; consequens habetur communiter pro inconvenienti.
Concedo ergo conclusionem istarum rationum, et quod illa realitas positiva, quae est in charitate minore manet eadem in charitate realiter majore, nec corrumpitur nisi quantum ad esse quod habuit prius per se, et manet in alio ut pars in toto. Exemplum de materia per se vel forma per se, quae non corrumpuntur ut sunt in toto, sed manent perfectius in toto, quam quando habuerunt esse per se. Hoc patet in quantitate molis, quando augmentatur.
Ad rationem iiius opinionis dico quod termini motus per se, cujusmodi sunt privatio et formabunt incompossibiles ; sed forma remissa et ipsa augmentata non sunt per se hujus termini motus, quia forma remissa non est privatio, sed positio quaedam. Non tamen oportet quod forma, quae per accidens concomitatur terminum a quo,per se corrumpatur.
Ad primam conformationem dico quod est ad: oppositum, quia Ordo specierum est secundum essentias et quidditates, et ideo una non continet essentiam et quidditatem alterius. Sed ordo secundum gradus ejusdem formae, est secundum partes materiales quae possunt esse simul ; et forma quando est sub talibus pluribus gradibus formae, tanto est intensior et perfectior ; opposito igitur modo est hic et ibi.
Ad aliam confirmationem dico quod est ad oppositum, quia Philosophus eo modo quo concedit majus et minus in accidentibus, negat in substantiis majus et minus ; hic autem, scilicet in substantia, non negat secundum partes molis, imo sic concedit ibi ; igitur isto modo negat majus et minus in accidentibus, scilicet secundum partes molis. Negat autem in substantiis majus et minus secundum gradus formae ; igitur isto modo concedit in accidentibus. Unde quia ponit formam substantialem in se indivisibilem, ideo nullum gradum formae ponit cum alio opposito modo in accidentibus, quia forma accidentalis est divisibilis secundum gradus, ideo quilibet gradus compatitur alium et perficitur eo.
Ad rationem principalem dico, quod forma non est subjectum mutationis, sed se habet respectu diversorum graduum ejus, sicut species ad duo individua quae de novo habent esse speciei, quia cum multiplicantur individua de novo, species modo esse incipit in uno individuo et modo in alio, unde non est motus formae secundum istos gradus, quia non sunt accidentia superaddita naturae formae, sed sunt modi intrinseci dicentes certum gradum quantitatis virtualis illius formae, etc.