In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Satisfactionem magis consistere in actibus poenalibus et passionibus voluntariis, et reducuntur ad internam displicentiam, id est, detestationem peccati et tristitiam, confessionem, verecundiam, orationem, jejunium et eleemosynam.
De tertio (i) dico, quod satisfactio in isto intellectu magis consistit in actibus poenalibus vel passionibus voluntariis quam in aliis actibus bonis non poenalibus, licet quandoque posset per aliquem actum bonum non poenalem satisfieri, quia bene potest Deus actum magnum charitatis acceptare pro punitione debita uni culpae: licet enim non sit propria punitio, est tamen majus bonum, et magis Deo reddens honorem quam illa quae esset propria illius punitio. Sed regulariter, sicut culpa ordinatur per poenam et non per aliquod aliud magis bonum, quam sit culpa, ita satisfactio isto modo dicta consistit in actionibus vel passionibus habentibus rationem poenae.
Et hoc est quod dicit Augusti nus de vera et falsa paenitentia; et ponitur dist. decima sexta, cap. primo : Sunt digni fructus virtutum, qui non sufficiunt paenitentibus;paenitentia enim graviores fructus postulat, ut dolore et gemitibus mortuus impetret vitam.
Isti autem actus poenales vel passiones voluntariae, in genere reducuntur ad actum interiorem displicentiae, vel passionem tristitiae, et ad actum exteriorem confitendi proprium peccatum, quod est valde poenale; vel passionem concomitantem, scilicet verecundiam, et ad actum simpliciter exteriorem, vel passionem, scilicet macerando carnem: et omnis talis maceratio dicitur contineri vel reduci ad jejunium, vel elevando mentem in Deum, et hoc fit per orationem, vel sua temporalia erogando, quod fit per eleemosynam.