CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum (a) illud positivum charitatis i praeexistens quod manet in augmento, sit tota essentia charitatis intensae.
Alensis in continuat. 3. part. coli. 69. art. 2. et 3. Divus Thomas 1. 2. quaest. 32. (ertic. 1. et 2. et 2. 2. quaest. 24. art. 5. Divus Bonaventura hic 2. part, quaest. 2. Richardus art. 2. quaest. 2. Ruhion quaest. 3. Bassol. quaest. 2. Gabriel quaest. 2, Gregorius quaest. 2. Major quaest. 8. Anton. Andr. 8. Metaphysic quaest. 8. Suarez in Metaph . disp. 46. sed. 1. Rada. 1. tomamtroven. 18. art. 2. Toletus 4. Physic, quaest. 1. Vasquez 1.2. disp. 82. c. 3. Salas citatis multos 1. 2. tract, 10. disp. 4. sed. 4. Vide Scotum, 3. Physic, quaest. 3. et 4.
Quinto, supposito quod charitas prior non corrumpatur, quando augmentatur charitas, quaero propter aliam opinionem de augmento charitatis : Utrum illud positivum charitatis praeexistentis, quod manet in augmento, sit tota essentia charitatis) intensae, ita quod si poneretur charitas intensa sine subjecto, nullam realitatem haberet:,positivam in se essentialiter aliam ab illa, quae praefuit in charitate remissa.
Et quod hoc modo realitas charitatis praeexistentis sit tota essentia et realitas charitatis auctae, probaturi Primo, quia 8. Metaphysic. Formae sunt sicut numeri, quoad hoc, quod sicut numerus quilibet additus numero numerum variat, ita quilibet gradus in forma additus variat speciem ; ergo in essentia hujus formae non potest addi aliquid manente eamdem specie. Supponitur autem, quod intensa est ejusdem speciei cum remissa ; ergo non additur ibi aliquis gradus ultra realitatem ipsius formae.
Praeterea, 10. Met. cap. penula Addicit Philosophus, quod diffrentiae formales mutant speciem, differentia graduum in essentia formae si esset, esset differentia formalis ; ergo, etc.
Praeterea, Porphyrius dicit quod differentia formalis non recipit magis nec minus. Esse (inquit) uniuscujusque unum et idem est, neque intensionem recipiens neque remissionem.
Praeterea, Auctor sex Principiorum, Forma est simplici etinvariabili consistens essentia.
Praeterea, si reali tas aliqua advenit praeexistenti ; ergo charitas aucta non erit in specie, quia includet aliquid accidentale naturae specificae ; vel si ipsa sit in specie per se, nihil includit nisi pertinens ad naturam speciei, et ita charitas minor, quae non includit illum gradum, non erit in specie.
Contra, si charitas major non plus reali talis haberet quam charitas minor, tunc charitas cujuslibet beati, esset aequalis in natura charitatis charitati Christi, et cum secundum Augustinum 6. de Trin, cap. 7. In rebus incorporeis idem sit majus esse quod melius esse;charitas cujuslibet beati esset aeque bona et meritoria cum charitate animae Christi, et ita foret quilibet aeque essentialiter beatus cum Christo, quia praemium essentiale correspondet quantitati charitatis, quod est impossibile.
Opinio innitens argumentis fadis ad primam partem, videtur dicere quod praescindendo a subjecto, non est magis et minus in forma secundum se per realitatem additam. Et quia secundum auctoritates Sanctorum, oportet ibi salvare aliquo modo magis et minus, oportet ibi ponere magis et minus secundum inesse ipsius accidentis ipsi subjecto, quod quidem inesse est sibi esse, et ita majoritas accidentis quantum ad inesse attribuitur vel majori dispositioni subjecti vel majori amotioni oppositi indisponentis.