IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(i) De tertio dico, etc. Sententia Doctoris est, regulariter loquendo satisfactionem consistere magis in actibus et passionibus voluntariis poenalibus. Regulariter dicit, quia etiam secundum aequivalentiam actus bonus charitatis posset acceptari a Deo, quia ipsi gratius esse posset, quam satisfactio poenalis debita tali peccato. Quia tamen peccatum secundum justitiam vindicativam, ex lege ordinatur per poenam, et non per aliquod magis graium, ideo regulariter requiritur poenalis. In hac conclusione forte non est magna controversia inter Doctores. S.Thoraas in hac dist. quaest. 1. art. 5. quaestiunc. 1. dicit satisfactionem debere esse poenalem, ita ut opus bonum, nis sit poenale, non sit satisfactorium. Simile D. Bonaventura. 2. part. dist. art. 1. quaest. 3. ad 4. Richard. art. 1. quaest. 3. Palud. quaest. 3. Durand. quaest. 5 Alens. 4. quaest. 84. mem. 2. art. 2. Henric. quodl. 8. quaest. 18. Intelligendo hanc sententiam regulariter idem dicit Doctor; intelligendo eam tamen rigorose, ut sonat, non omnino consentit, quin actus charitatis et perfecti meriti possit esse satisfactorius. Alii doceat quemcumque actum meritorium esse etiam satisfactorium. Pro hac citat Vasquez 3. part. quaest. 49. art. 1. dub. 5. nostrum Doctorem; eamque ipse sequitur, sicut et Victoria in sum. Sotus dist. 19. quaest. 2. art. 1. Joannes de Medina cod. de satisfactione quaest. 4. neque discedit ab hac sententia Suarez disp. 37. sect. 6. asserens omne opus honestum virtutis esse poenale aliquo modo, quia arduum et difficile. Caeterum D. Thomas aliter sentit, quia distinguit opus bonum ab opere poenali, et ita reliqui, quia opus poenale est istud per Antonomasiam, quod reducitur ad tria illa genera, quae communiter enumerantur.
Probatur ergo conclusio, requiri opus satisfactorium regulariter esse poenale. Patet ex Scripturis, Joel. 2. In jejunio et fletu et planctu, etc. Matth. 3. Facite ergo fructum dignum poenitentiae, Ps. 50. per lotum. Et nullibi fit mentio poenitentiae in Scriptura, quin exageret modum ejus, quantum ad poenam et punitionem debitam. Secundo, Patres eodem modo poenitentiam commendant, qua est poenalis ut patet ex Canonibus poenitentialibus antiquis. Hinc Trid. sess. 14. cap. 2. dicit poenitentiam a Patribus dici laboriosum Baptismum. Tertio, idem confirmat praxis Ecclesiae, quae gravioribus delictis aggravat etiam poenas satisfactorias ut patet in toto titulo de poenitent. et remiss. Quarto, ipsa poenitentia, quae in vindictam peccati concipitur, id ipsum dictat, ut secundum mensuram delicti fiat ejus castigatio, nam ut supra diximus ex Auctore lib. de vera et falsa poenitentia, poenitentia dicitur ab hoc quod est poenam tenere.
Ultimo tandem confirmatur ex Trid. sess. 14. cap. 8, ubi dicit id exigere divinam justitiam. Deinde divinam clementiam, ne facilis venia peccatores incurios faceret, et contemptores seu pronos ad lapsum. Deinde haec opera poenalia fraenum injiciunt peccantibus, qua non est inventa in Ecclesia securior via ad amovendam iram Dei,quainfrequentatio illorum: si ergo Deus vindex principalis et legislator ordinat peccatum per flagella, et poenas etiam temporales, et hunc modum exigit ejus justitia, sequitur quod vindex ministerialis eadem debet adhibere, ut conformis sit legi et legislatori. Accedit et alia congruentia ex conformitate ad Christum, in quo fuerunt plura merita, quorum quodlibet ex valore operis sufficiebat ad redemptionem, pro plena tamen satisfactione divinae justitiae, passionem et mortem sustinuit pro peccatoribus; ergo hi, ut passionum ejus sint participes, debent similiter satisfacere pro peccato in poenalibus, et non adblandiri sibi in quibuscumque operibus, quasi aliter non curent satisfactionem Deo praestandam ; nam, ut supra ostensum est, regula riler est, et ex praecepto tenetur quis etiam raptus ad martyrium, si recordatur peccati, de eo poenitentiam formalem habere; ergo servari debet etiam eadem proportio in aliis operibus satisfactoriis, ut sint poenalia formaliter, sicut est poenitentia interior. Hinc recte monet Concilium confessarios ne ex indulgentia fiant participes peccati alieni, minima quaedam pro peccatis gravibus imponentes, et curent ut poenitentia injuncta non solum sit ad custodiam et medicinam novae vitae, sed etiam ad vindictam et castigationem peccatorum praeteritorum. Deinde non agnoscit Concilium aliud genus satisfactionis, quod per modum satisfactionis correspondeat culpae, nisi hoc opus poenale voluntariae assumptum, vel impositum,vel certe a Deo inflictum, et patienter acceptum et toleratum: vide Concilium cap. 7. et 9.
Hinc itaque recte Doctor reducit satisfactionem ad actus poenales interiores, et passiones, ad actum confitendi, et verecundiam inde redundantem, et ad actus voluntarios exteriores et passiones, quae sunt jejunium, oratio et eleemosyna: et hoc loquendo regulariter et attenta facultate paenitentis et statu, ut supra videbimus. Caeterum haec non derogant charitati, ejusque acceptationi et operibus fidei, quae impetratoria sunt, maxime quando in finem satisfaclionis eliciuntur et offeruntur neque video quo fundamento aliqui asserunt omnem actum meritorium esse satisfactorium ex natura operis et acceptationis divinae ad remissionem poenae debitae peccato, ita ut neque in hoc niinuatur praemium gratiae aut gloriae, inquantum simul valet ad extinctionem poenae, nam extinctio debiti secundum justitiam, exigit valorem in actu conformem huic debito. Si ergo actus est ordinatus secundum justitiam retributivam per gratiam et gloriam in ratione meriti quoad omnem gradum sui valoris, qua consistit in bono, non videtur fundare alium titulum extinguendi debitum poenae temporalis, quod est alterius generis, aut ex natura operis, aut ex acceptatione divina, quae est secundum medium justitiae.