Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
1. Psalmum centesimum septimum exponendum non putavi; quoniam jam exposui eum in psalmo quinquagesimo sexto, et in psalmo quinquagesimo nono, ex quorum postremis partibus iste constat. Nam postrema pars quinquagesimi sexti, prima est hujus, usque ad eum versum ubi dicitur, Et super omnem terram gloria tua. Hinc autem usque in finem, postrema pars est quinquagesimi noni: sicut postrema pars centesimi tricesimi quarti, eadem est quae centesimi tertii decimi, ab eo versu ubi dicitur, Simulacra Gentium argentum et aurum: sicut tertius decimus et quinquagesimus secundus, mutatis aliquibus mediis, eadem habent omnia a principiis usque in fines. Quaecumque igitur in hoc psalmo centesimo septimo aliquantulum aliter posita sunt, quam in illis duobus, ex quorum partibus constat, non habent intellectum difficilem: sicut in quinquagesimo sexto dicitur, Cantabo, et psallam; exsurge, gloria mea; in isto autem, Cantabo, et psallam in gloria mea. Ad hoc enim dictum est illic, Exsurge, ut in illa cantaretur et psalleretur. Item ibi, «Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua;» vel, sicut alii interpretati sunt, «elevata est:» hic autem, «Quoniam magna est super coelos misericordia tua.» Ideo enim magnificata est usque ad coelos, ut magna sit in coelis; hoc enim voluit dicere, super coelos. Item in quinquagesimo nono, Laetabor, et dividam Sichimam: hic autem, Exaltabor , et dividam Sichimam. Ubi ostenditur quod de dividenda Sichima significatum est, post Domini exaltationem praedictum futurum, et illam laetitiam ad hanc exaltationem pertinere; ut ideo laetetur, quia exaltatur. Unde alibi dicit, «Convertisti luctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia» (Psal. XXIX, 12) . 1431 Item ibi, «Et Ephraem fortitudo capitis mei:» hic autem, «Et Ephraem susceptio capitis mei.» Suscipiendo enim fit fortitudo, id est, suscipiendo fortes facit, fructificans in nobis: interpretatur enim Ephraem Fructificatio. Susceptio autem ad utrumque referri potest, sive cum suscipimus Christum, sive cum ipse nos suscipit, qui est caput Ecclesiae. Et quod ibi ait, Tribulantes nos; hic autem, inimicos nostros: utique iidem ipsi sunt.