CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Opinionem Divi Thomae asserentis in augmento qualitatum, nullum gradum de nova advenire, et varios hujus opinionis explicandi modos refutat latissime, cujus rationibus ad idem utuntur communiter moderni. Primo impugnat opinionem in se tribus rationibus, deinde varios modos defendendi eam.
Contra istam (b) opinionem arguo primo sic : Contraria in summo sunt incompossibilia in eodem, in gradibus vero remissis non ; hoc non est nisi aliquid est in contrario intenso, quod non est in remisso. Si enim tota realitas est in remisso, quae est in intenso, non est repugnantiaintensi ad intensum, sicut nec remissi ad remissum ; sed illa incompossibilitas non est habitudo ad subjectum, nec ex habitudine aliqua ad subjectum ; prior enim est incompossibilitas formarum in se, quam sit formarum in subjecto recipiente. Quia enim sunt incompossibiles in se, ideo non possunt recipi in eodem, non e converso ; ergo istud quod est ratio incompossibilitatis in formis intensis oppositis, est aliquid positivum in eis secundum se, non tantum in ordine ad subjectum.
Praeterea, idem (c) non potest bis produci, et per consequens non potest aliqua realitas habita per aliquam mutationem acquiri ; ergo ista realitas, quae acquiritur per motum vel mutationem intensionis, non est eadem positive cum ista quae praefuit, quia tunc illud quod praeexistit, realiter acquireretur.
Item suppono, quod impossibile est esse motum vel mutationem realem sine termino reali, ex hoc arguo sic : In augmentationem charitatis charitas minor est terminus a quo, et charitas major est terminus ad quem, et ista est productio realis figitur necessario est ad aliquem terminum realem juxta secundum suppositum ; non ad realitalem, quae praecessit praecise secundum primum suppositum, quia idem non potest bis produci, realitas praecedens fuit terminus alterius productionis ;igitur ad aliam realitalem.
Praeterea, si forma (d) est indivisibilis, dat subjecto esse indivisibile et indivisibiliter, non enim subjectum est tale secundum formam, nisi quia forma est talis ; ergo si forma est talis quod in ipsa secundum se, non est aliqua majoritas perfectionis in forma secundum se, nec subjectum secundum eam dicetur magis tale.
Praeterea, contra illos modos (e) quibus ponitur magis et minus in forma. Primo contra illum modum de dispositione ad majus et minus. Si enim est eadem dispositio, id est, secundum rationem unius dispositionis ad magis et minus, et ista est forma, sequitur quod in aliqua forma est magis et minus ; si autem ad aliquam formam est dispositio, non secundum rationem unius dispositionis ad magis et minus, sicut volunt aliqui dicere, quod in aere humiditas est dispositio ad minorem caliditatem, et siccitas in igne est dispositio ad majorem caliditatem.
Primo contra illum modum de dispositione subjecti, propter quam dicitur forma suscipere magis et minus. Illa dispositio aut est aliqua forma aut non ; si sit forma, et secundum illam dicitur subjectum magis et minus dispositum ; igitur sequitur propositum, quod in aliqua forma est magis et minus. Si non sit forma, secundum quam subjectum dicitur tale, sed alia forma ; igitur subjectum dicitur magis tale secundum illam formam propter aliquam dispositionem praecedentem, et tunc quaerendum est de illa dispositione. Aut est aliqua forma aut non, et sic est processus in infinitum in dispositionibus, vel oportet dare magis et minus in aliqua forma.
Praeterea, prius oportet habere dispositionem, antequam moveatur ad terminum motus, quia nihil movetur ad aliquid nisi disponatur ad susceptionem ejus. Cum ergo in omnimolu, in termino ejus aliquid
acquiratur quod non praefuit in principio motus, sequitur quod aliquid aliud acquiritur in termino quam illud solum ratione dispositionis.
Dicitur, quod magis et minus est in diversis subjectis propter diversas dispositiones non ejusdem rationis, sed contrarias. Sicut, ignis dicitur magis calidus quam aer, quia in aere humiditas est dispositio ad minorem caliditatem aeris, et siccitas in igne est dispositio ad majorem caliditatem, et ideo non est ista majoritas in aliqua una dispositione. Contra hoc arguo : Una species secundum se totam videtur habere in susceptivo rationem unius dispositionis, sicut subjectum susceptivum speciei est unius rationis et unius dispositionis. Unde omnia individua unius accidentis habent dispositionem unius rationis, sicut et formam ejusdem rationis ; ergo circumscripte omni alio, quod non est dispositio propria, potest esse magis et minus in individuis ejusdem speciei, et ita intensio et remissio secundum formam illius speciei, absque hoc quod praecedant tales dispositiones contrariae et oppositae in subjectis, et tunc quaeritur ut prius, quare est aliquid nunc magis dispositum quam prius, ut argutum est ?
Praeterea, si (f) praecedant tales dispositiones ad magis et minus, tunc non erit motus unus ab intenso ad remissum, nec e contra. Nihil enim movetur ad remissum, nisi quatenus habet dispositionem istam convenientem receptioni ejus ; intensum autem non habet dispositionem istam convenientem remisso ; ergo oportet ad hoc quod possit moveri ad remissum, quod moveatur ad dispositionem convenientem gradui remisso.
Et ita etiam oportet ad hoc ut ex remisso fiat intensum, quod prius fiat motus a dispositione, quae est a remisso ad dispositionem, quae est ad intensum, et ita nunquam unus motus immediate erit ab intenso ad remissum, quia non habent idem susceptivum immediatum dispositum.
Alia via quae dicit de indispositione, sive de amotione contrarii indisponentJs, videtur improbari per hoc quod in Angelis in statu innocentiae non erat aliqua indispositio major vel minor ad charitatem ; ergo omnes recepissent charitatem aequalem, quod non tenetur.
Item, Angeli boni non habuerunt in medio aliquam indispositionem, et tamen non habuerunt aequalem charitatem. Unde non sequitur, quilibet Angelus in eadem specie aequaliter disponitur ad gratiam ; ergo quilibet aequalem habet gratiam.
Tertia etiam via, quae tenetur a quibusdam de radicatione formae in subjecto, videtur improbari, quia illa radicatio, aut est aliqua forma absoluta, et habetur propositum, quia in tali est magis et minus, aut non. Si non, sed tantum respectus, videtur tunc quod non posset habere magis et minus, nisi per magis et minus in fundamento, sicut absoluta non conveniunt in respectu nisi per fundamentum.
Tunc etiam non proprie salvatur forma intensior, quia aliquando forma minus radicata in subjecto potest esse in se intensior rubore, sicut rubor, qui est ex verecundia, est intensior rubore, qui est qualitas passibilis in alio.