IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(k) Ex hocpatel de quarto articulo, etc. Hic articulus correspondet quaestioni titulari, eamque solvit. Conclusio ejus est, non necessario correspondere cuilibet peccato satisfactionem interiorem, seu poenitentiam, et dolorem distinctum, neque secundum speciem, neque secundum individuum, sed per unam in specie et numero satisfieri posse omnibus simul, quae sit unius explicite, virtute autem, affectu et habitu de reliquis. Hanc eamdem conclusionem docet articulo sequenti.
Variae autem referuntur in hac re sententiae. Prima est, de singulis peccatis debere esse singulas poenitentias, hoc est, de quolibet in specie saltem dolendum esse. Imponitur Lodulpho 1. part. vitae Christi cap. 20. Pro eadem citat Nav. in sum. cap. 1. num. 22. Angelum et Raymundum in sum. verbo Contritio, ibid. Sylv. q. 3. S. Thomas in 4. dist. 17. q. 2. art. 2. quaestiunc. 6. asserere videtur de peccatis nondum remissis necessarium esse dolorem, seu attritionem singulam, sufficere autem generalem circa jam remissa. Vasquez 3. part. quaest. 86. art. 2. dub. 7. interpretatur omnes intelligi debere non voluisse dolorem in specie ad singula extendi, sed in genere tantum, seu communem esse debere circa omnia in specie cogitata ; et in eamdem sententiam Soto in 4. dist. 17. q. art. 3. refert antiquos, Alens. 4. q. 69. memb. 8. art. 2. Richard. in 4. dist. 16. art. 4. q. 2. Durand.
dist. 17. q. 2. Palud. ibid. quaest. 2. Alii autem negant eam sententiam doceri expresse a dictis auctoribus quoad hoc, quod ad singula peccata exigerentur singulae altriliones seu dolores. Haec ergo est vera sententia ipsorum, quod una, licet sit contritio in specie, ad singula extendatur ; et haec est opinio D. Thomae loco citato, et 3. part. q. 77. art. 1. in corpore 1.2. q. 113. art. 5. de veritate q. 28. art.5. ita etiam Soto in 4. dist. 17. loco citato adducit hanc moderationem. Primo, in lege naturae ante institutam confessionem ex natura rei, secluso impedimento necessariam fuisse contritionem specialem de singulis, et singularem; quando autem tempus non suppeteret, sufficere contritionem in confuso, quatenus offensa Dei sunt, et hanc modificationem admittere videtur Adrian. in 4. q. 3. de Baptism. Joann. de Medina tract. de paenitentia q. 1. Si quaeras autem, qua necessitate talis contritio exigitur? Canus videtur ponere necessitatem medii, alii praecepti; sed, si explicetur sententia ex fundamentis, videtur necessitas medii magis induci quam praecepti.
Conclusio. Ad veram contritionem, quae sit sufficiens dispositio sive intra, sive extra Sacramentum, non requiritur specialis cogitatio, aut detestatio singulorum peccatorum, sive per unum, sive per diversos actus. Est nostri Doctoris in littera. Dicit quod una contritio in specie potest competere pluribus in specie peccatis, et quod una in numero sit sufficiens sub una generali ratione de pluribus numero; idemque patet ex articulo 5. ubi asserit sufficere contritionem expressam de uno, quae habitualiter seu virtualiter extendatur ad reliqua. Haec eadem sententia est magis recepta nunc in scholis, quam sequuntur communiter moderni. Suarez disp. 4. de poenitentia
sect. 6. Vasquez loco citato, et alii. Probatur primo, quia nullum est fundamentum tanti oneris, ut de singulis in specie habeatur specialis contritio. Secundo, privaret aliquos spe salutis, qui non possunt etiam singula peccata recordari: ergo saltem pe hoc destruitur necessitas talis contritionis per modum medii requisiti ad salutem. Ad fugam hujus argumenti invenit Solus limitationem praefatam, ideo requirit necessitatem praecepti. Contra, illa necessitas non colligitur ex fine aut natura actus: ergo, etc. Probatur antecedens, quia contritio de peccato ex motivo charitatis sub ratione offensae perfectius avertit a peccato, quia ex motivo et fine superiori et eminentiori tollit omnem in ipso complacentiam, et perfectius convertit ad Deum, quia est in se perfectior: ergo sive in ordine ad Deum, sive ad voluntatem peccatoris, tribuit omnem effectum, quem tribueret displicentia in specie, etc. Si dicas necessitatem esse ex virtute opposita peccato tantum, falsum est, quia sic poenitentia non esset necessaria ut specialis.
Tertio, videtur repugnare sibi: ponamus casum, sicut contingit hominem revocare in memoriam peccata sua, discurrendo per singula praecepta, et sic successive, de quolibet autem prout occurrit, dolere perfecte, vel habere veram contritionem ex gratia; ergo habet ultimam dispositionem ad justificationem, quando dolet de peccatis contra praecepta primae tabulae, et justificatur, quia illa dispositio non redditur inefficax per aliquid subse- quens. Si dicas tunc non dolere; ergo de istis alias non dolet, quia impossibile est ut simul intellectus feratur in omnia peccata, et consequenter neque voluntas, quia neque uno actu intelligi possunt, neque simul occurrunt, vel occurrere possunt: si ergo voluntas successive feratur in singula, necessum est ut successive de singulis doleat ; dolor autem quam primum habetur, est sufficiens dispositio ad Sacramentum, vel justificationem ; ergo accedente Sacramento justificat, vel extra Sacramentum, quando est contritio est perfecta. Confirmari potest ad hominem, quia ut communiter contra nostrum Doctorem opponunt, non requiritur determinata aliqua duratio ad contritionem, sicut neque intensio, sed nequit extendi ad singula peccata nisi successive, et in tempore; ergo antequam ad haec vel illa extenditur, est perfecta contritio, et consequenter id non exigitur.
Quarto, dolere de singulis in specie est dolere de quolibet quoad malitiam in specie, quam includit ut distinctum est a caeteris, et opponitur tali in specie virtuti: hoc non, quia, ut definit Trident. sufficit dolere de ipsis ex motivo charitatis, qua offensa Dei sunt, et opponuntur ejus amicitiae. Deinde, cum repugnet ita de ipsis dolere, nisi ex motivo oppositarum virtutum, quae specie et genere variantur, sequeretur hominem teneri ad tot actus doloris in specie, quot sunt peccata in specie, quae est prima opinio, quam communiter omnes rejiciunt, et merito, quia neque Conciliis quadrat, cum dicant sufficere dolere de peccatis sub ratione offensae ; neque rationi, cum per talem actum sufficienter convertatur peccator ad Deum, quod tantum exigit sacra Scriptura, ut patet ex locis, quibus probatur necessitas poenitentiae pro peccatis
Dices, debere extendi dolorem explicite ad singula peccata saltem sub ratione offensae. Contra, saltem hoc non quadrat assertioni D. Thomae, qui dicit ad peccata remissa non requiri nisi dolorem generalem ; ut supponimus autem, potest quis habere contritionem perfectam, antequam hoc vel illud in specie peccatum occurrat, quo casu remittuntur per gratiam, qua informatur talis actus, antequam recurrant ulteriora peccata, et potest non continuari, et sufficit pro dispositione Sacramenti, si quis accedat statim ad confessionem; ergo neque requiritur dolor de singulis, neque ex necessitate actus, qui stare potest concepta ratione offensae,in uno et altero peccato,qui affectu et virtute ad caetera extenditur; neque etiam praecepti, quia alias nulla esset confessio ejus, qui actu non dolet de singulis, dum confitetur, quamvis alias doluerit de quibusdam in ordine ad confessionem, ex cujus virtute accedit ad ipsam confessionem ; sufficit ergo in genere summe dolere de peccatis, quibus offenderit Deum ; neque est necesse, ut voluntas dolentis ad singula, dum dolet, reflectat, sufficit enim ut dolor virtute extendatur ad omnia, et habeat propositum firmum non offendendi Deum de caetero, imo quaedam peccata sunt, in quibus non expedit ob periculum diu inhaerere meditando ; ob necessitatem tamen confessionis adhibendum est examen conscientiae, et recogitanda singula peccata, de quibus sub una generali ratione sufficit dolor, juxta ea quae tradit Trident. sess. 6. cap. 6.
Ad rationes adversariorum facilis est solutio. Objiciunt primo, omne peccatum mortale includere aversionem a Deo ; ergo requiritur conversio per contritionem in Deum, ut dimittatur. Respondetur perfectionem contritionis esse ex motivo charitatis, cujus est perfecta in Deum conversio, ideo sufficienter et perfecte convertitur quis ad Deum ab omni mortali per talem actum, qui in genere et virtute ad omnes offensas ejus extenditur. Objiciunt secundo pro prima sententia ; poenitentia est medicina, ergo pro singulis peccatis requiruntur singulae poenitentiae. Respondetur, sufficere unam medicinam efficacem, qualis in proposito ex institutione divina est contritio de omnibus in genere sub ratione offensae. Frustra enim per plura fit, quod per unum fieri potest. (1) Sed tunc oportet ad hoc, ut sit satisfactio totalis, etc. Hic exigit ad satisfactionem totalem, ut sit correspondentia ejus ad peccata, non secundum partes integrantes in actu, sed secundum gradus intensionis, ita ut in gradu minori sufficeret pro uno, et in gradu majori pro alio. Requirit ergo intensionem in actu contritionis perfectae, quam vocat satisfactionem totalem, de quo supra egimus dist. praeced, q. 2. Hic modus loquendi obscurus est: vel enim intelligit in contritione in eo gradu et perfectione, quae ut dispositio extra Sacramentum necessitat, seu disponit ad gratiam et remissionem peccati adhibitis circumstantiis voti Sacramenti, et proposito emendationis, dari debere latitudinem graduum intensionis secundum multitudinem peccatorum, et excessum, ita ut infra intensionem proportionatam numero et gravitati offensurum, non esset satisfactio sufficiens, neque justificaret: hoc est contra ipsum variis in locis, et infert incertitudinem magnam et anxietatem, quae magis excludenda sunt, imo magis videtur difficile attingere remissionem per unum actum ita intensum secundum gradum, ut singulis peccatis singuli gradus intensionis correspondeant, quam habere seorsim plures contritiones in specie de singulis peccatis extensive in gradu inferiori ; magis enim est in potestate nostra multiplicare actus et conatus voluntatis, quam exercere talem simul uno actu, qui aequivaleret pluribus, secundum intensionem graduum, qui modus satisfaciendi neque fragilitati nostrae congruit, neque etiam divinae misericordiae, per quam gratis fit justificatio, nos ad talem gradum perfectionis in actu obligare ; unde ipse Doctor in q. 2. praeced, dist. sufficere asserit actum intensum, et perfecte circumstantionatum ad remissionem peccati extra Sacramentum.
Respondetur ergo, licet congruum sit ita conari dolere de peccatis ad effectum remissionis, id non esse necessarium, sed actum perfectum, et perfecte circumstantionatum in eo gradu quo ad remissionem unius peccati mortalis extra Sacramentum valeret, etiam sufficere ad remissionem omnium peccatorum, quia et perfecte applicat merita passionis Christi ad hunc effectum, et acceptatur a Deo, et est perfecta aversio a peccato, et conversio ad Deum, quae sunt rationes ex parte actus, in quibus consistit ejus efficacia respectu gratiae, cum qua gratia nequit ullum peccatum consistere mortale. Vel ergo loquitur de satisfactione totali, ut est deletiva culpae et poenae simul, eo modo quo Tridentinum loquitur sess. 14. cap. 2. de paenitentia, ut perducit hominem ad integritatem et renovationem, quae fit virtute Sacramenti Baptismi, et sic verum est, quia id non contingit sine magnis nostris fletibus, ut dicit Concilium. Sic autem Doctor intelligi potest, quia agit de satisfactione qua poenalis est, et consistit in actu interno et externo, ut patet ex praecedenti articulo et paragrapho ; vel loquitur secundum congruen tiam ; vel denique tertio, et melius, loquitur de contritione, qua est satisfactio totalis, id est, qua ex sua perfectione delet peccatum extra Sacramentum, ut etiam de ipsa agit in quaest. 4. praeced, distinct. contra sententiam Magistri;p et distinguit eam a contritione imperfecta, et diminuta, et partiali, quae se sola non sufficit sine adjectione alterius causae, ut confessionis et absolutionis, quod magis puto secundum mentem ejus; et ostendit excessum debere esse in gradu intensionis, ut possit justificare extra Sacramentum, et sic dicitur osse. totalis satisfactio ; ipse enim non admittit distinctionem inter hos actus aliam quam intensionis, quando sunt ex eodem motivo, ut supra visum est. Si ergo actus contritionis divideretur in suos gradus intensionis, aequivaleret pluribus attritionibus, quas in se complectitur eo modo quo remissum includitur in intenso, quamvis non extensive, sed intensive, et perfectiori modo essendi, quod congruit iis, quae in sequenti conclusione habet.
(m) Possunt etiam plures satisfactiones, vel totales vel partiales, etc. Haec est secunda conclusio hujus articuli, nempe respectu ejusdem peccati posse esse plures satisfactiones totales, vel partiales: totales, ut contritio, quae multiplex esse potest, juxta alias dicta supra, ex motivo hujus aut illius virtutis, cum debitis circumstantiis ; vel possunt esse plures partiales, nempe attritiones, quae similiter ex motivis multiplicantur. Potest, inquit, idem remitti per contritionem remissam, et alias poenas, supplentes imperfectionem contritionis, etc. nempe confessionem, et reliqua, quae requiruntur ad remissionem peccati in Sacramento ; et subdit:
(n) Contritio autem intensa ex una parte, et ipsamet remissa cum aliis poenis ex alia parte, differunt etiam specie, licet sint aequivalentes in acceptatione divina, etc. Ubi advertendum est eum insinuare quod dictum est, hos actus non distingui in specie necessario ex motivo intrinseco, quod et supra probatum est ex Tridentino. Hic autem dicit distingui specie in genere satisfactionis, quia una est totalis, et extra Sacramentum justificans, alia non ita, licet cum Sacramento, et aliis poenis aequivaleat contritioni perfectae in acceptatione divina, quantum ad vim satisfaciendi pro peccato, ejusque remissionem. Attritionem disponere voluntatem ad impetrandam remissionem et justificationem in Sacramento, docet Trident. sess. 14. c. 4. in fine, adeoque esse impulsum Spiritus sancti, et donum Dei.
(o) Breviter ergo non correspondet, etc. Advertendum est hic agere de satisfactione pro peccato ; negat ulli peccato correspondere propriam satisfactionem, ita ut alteri non correspondeat, licet correspondet satisfactio pro tunc propria, id est, hic et nunc, per quam remittitur, sive sit implicita ejus et virtualis, sive distincta et explicita. Negat propriam necessitate remissionis, et denotando ordinem explicitum actus ad ipsum peccatum sub ratione propria, quasi aliter nequeat pro eo satisfieri. Admittit tamen propriam, quantum ad efficaciam hic et nunc, satisfactionis, qua remittitur determinate. Dices, detestatio peccati ex motivo proprio et specifico virtutis, cui opponitur, ita est propria hujus peccati, ut nequeat non esse ejus, et nequeat esse alterius ; ergo habet propriam satisfactionem, ita ut non sit alterius. Respondetur, habere propriam in ratione actus, si ex tali motivo concipiatur, non est tamen propria in ratione satisfactionis, quia illa etiam non solum disponit ad remissionem illius peccati, sed etiam cujuscumque mortalis, etiam in specie diversi a tali peccato, si inest. Et hoc tantum intendit Doctor, ut excludat opinionem, quam in praecedenti conclusione impugnavimus, non autem intendit hanc satisfactionem conceptam ex motivo peculiari virtutis, cui opponitur peccatum in omni casu valere ad remissionem cujuscumque peccati, verbi gratia, quando non sunt simul, quia dolor de peccato debet concipi, vel ex ratione aliqua communi, vel ex peculiari motivo virtutis oppositae ; dolor enim de peccato intemperantiae nequit esse dolor de blasphemia, quando haec sola inest, quia blasphemia nullum ordinem dicit ad virtutem temperantiae in specie, neque proinde ex illa habetur motivum subsistens ad dolendum de blasphemia, propter connexionem tamen peccatorum, ita ut unum sine alio remitti non possit: inde est ut dolor ex motivo unius sit virtualis respectu alterius, non ex natura sui motivi specifici et particularis virtutis, rui peccatum opponitur, et ex quo concipitur, sed quia sufficienter disponit ad remissionem hujus, etiam disponit ad remissionem alterius, sine qua illa esse nequit. Accedit et alia virtualitas ex circumstantia finis et charitatis imperantis, quae virtute includit aversionem a quocumque peccato mortali, et conversionem voluntatis ad Deum ; et bac virtute includit etiam dolorem de quocumque mortali, quod inest converso. Quod autem hic dicit virtualiter includi satisfactionem peccati inexistentis in contritione, quamvis ad ipsum explicite non extendatur, ut sistit in determinato motivo, ex quo concipitur, declarat ea quae dicta sunt de intensione requisita graduum in satisfactione totali non intelligi formaliter, sed aequivalenter et secundum eminentiam et perfectionem. Conversio enim perfecta ad Deum includit virtute et perfectione omnem aversionem a peccato in specie.