CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(b) Contra istam opinionem. Argumentum clarum est, sed est ibi intelligendum unum, cum dicit quod contraria in summo sunt incompossibilia in eodem, in gradibus vero remissis non. Hoc non debet intelligi in gradibus remissis aequalibus, ita quod in eodem subjecto sint tantum duo gradus caliditatis, et tantum duo frigiditatis, et sic quatuor et quatuor, octo et octo, sed sic, quod cum octo gradibus caliditatis stant duo vel tres frigiditatis. De hoc alias, maxime in 4. dist. 12. et vide etiam, quae exposui in 3. dist. 5. respondendo ad argumenta principalia.
(c) Praeterea, idem non potest bis produci. Haec ratio stat in hoc: Pono quod Franciscus sit calidus ut quatuor,et fiat magis calidus, puta ut sex, aut caliditati praeexistenti adduntur duo gradus, et sic habeo propositum, quod scilicet forma intenditur : aut illud additum nihil aliud est, nisi quidditas caliditatis praecedens ; cum ergo de novo dicatur magis calidum, sequitur quod caliditas praeexistens de novo generatur, et sic idem bis generatur. Sed hic forte diceret Thomas quod non diceretur magis calidum propter novam caliditatem, sed propter novam dispositionem vel majorem dispositionem. Et hoc non potest stare, quia idem sequeretur de dispositione ut prius, ut patebit parum infra.
(d) Praeterea si forma est indivisibilis. Hic suppono duo. Primum, quod subjectum potest dici divisibile vel indivisibile absolute. Secundum, quod dicatur divisibile secundum aliud, et hoc dupliciter, vel intensive, vel extensive. Exemplum primi, ut margarita dicitur magis divisibilis secundum albedinem quam paries albus. Secundo modo, scilicet extensive, est e contra ; et hoc est quod dicit Doctor, quod forma tale esse dat subjecto quale esse habet in se. Si ergo albedo in margarita est indivisibilis intensive ; ergo dat subjecto esse intensive, et sic margarita non posset magis alba dici quam paries albus.
Forte hic diceret Thomas quod est indivisibilis intensive, et subjectum dicitur divisibile et magis album propter majorem dispositionem ad albedinem. Et haec instantia non videtur ad propositum ; tum quia aut dispositio est ejusdem rationis cum albedine ; ergo erit divisibilis in se : aut alterius speciei specialissimae ; ergo subjectum secundum eam non diceretur magis album, cum non sit ibi major albedo. Tum etiam quia non denominatur tale per dispositionem solum, sed per formam sibi inhaerentem, etc.
(e) Praeterea, contra illos modos. Tota ratio in hoc consistit; Adicitur magis album, quia magis dispositum sic illa dispositio A et B dicitur minus album, quia minus dispositum, et sit illa dispositio C. Quaero autBet C sunt ejusdem speciei ; ergo ipsa dispositio, quae est forma, intenditur et remittitur in se, patet, quia major et minor, aut B et C sunt alterius speciei, (ut dicunt) quia dispositio ad majorem caliditatem in A est siccitas et dispositio ad minorem in A est humiditas. Contra hoc, quia sicut forma specifica respicit talem dispositionem, ita quaelibetforma singularis contenta sub forma specifica respicit dispositionem ejusdem rationis, ut patet. Nam caliditas respicit siccitatem pro dispositione ; ergo et quaelibet caliditas, et si dispositio est ejusdem rationis, fiat argumentum ut prius.
(f) Praeterea, si praecedant tales dispositiones. Haec ratio sic declaratur, supponendo aliqua. Primo, motus intensionis est unus per se, et similiter motus remissionis. Secundo, quod motus unus est ab unitate subjecti et termini ad quem, et ex continuatione illius. Tertio, quod quando aliquod subjectum movetur ad formam, movetur ad illam inquantum habet dispositionem convenientem receptioni illius formae, patet, non enim lignum, ut est sub frigiditate, movetur ad caliditatem tanquam per dispositionem, sed per siccitatem.
Si ergo A movetur a minori albo ad magis album, vel e contra, sit dispositio ad minus album B, et ad magis album C, quae sunt diversarum nationum ; certum est quod quando A movetur a minori albo, quod in ipso A est dispositio faciens pro minori albo, et sit humiditas. Ut vero movetur ad majus album, tunc A erit sub dispositione conveniente, puta sub siccitate, et quando movetur ad illud, non est ibi siccitas, quia tunc tantum sub humiditate ; ergo erit impossibile aliquid moveri a minori albo ad magis album, et e contra, et sic non erit unus motus a minus intenso, et e contra. Caetera patent usque ad responsionem argumentorum.