CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Decidit ergo propter rationes a 11atas, quod in intensione, praeter entitatem praeexistentem, danda sit alia nova entitas. Ita quod si charitas minor et major essent separatae a subjecto, major contineret in se minorem et aliam positivam entitatem ei superadditam, quod tenent omnes citati praeter Divom Thomam.
Ad istam quaestionem concedo praecipue propter tres primas rationes, contra illam opinionem adductas, quod reali tas positiva quae praeexistit in charitate minore, non est tota reali tas positiva, quae est in charitate majori ; imo si essent charitas major et minor separatae a subjecto, major haberet in se realitatem positivam minoris et aliam additam, si per impossibile tolleretur omnis habitudo ad subjectum ; sicut quantitas molis, si poneretur separata a subjecto, etiam si per impossibile non haberet inclinationem ad subjectum, una tamen esset major alia, et illa haberet in se totam realitatem positivam minoris et aliquid additum.
Ad argumenta in oppositum : Ad primum (g) de numeris dico, quod procedit ex defectu intellectus Philosophi. Comparat quidem ibi quidditates ad numeros, inquantum sunt definibiles, eo modo quo Plato loquebatur de quidditatibus, ponendo quidditates separatas, substantiae quidem hoc modo acceptae, id est, quidditates rerum comparantur numeris secundum quatuor proprietates. Quarum una est ista, quod quodlibet additum variat speciem, et intelligo sic, quod de una specie faciat aliam, vel de non specie faciat speciem ; quaelibet enim differentia addita definitioni ut indicat quidditatem, aut speciem aliam a praeexistente constituit ; aut si praeexistens fuerit ratio generis, determinat in rationem speciei, quae non habebatur ante additionem differentiae-
Exemplum de intellectiva anima addita sensitivae.
Dico igitur, quod additum quidditati acceptae secundum rationem quidditatis alterat speciem, altero dictorum modorum, sub quo additur quidditati non ut quidditas est, non mutat ; gradus autem individualis quicumque, sicut et differentia invidualis contrahens ad esse hoc, sive unitas vel pluralitas individualis, et breviter quaecumque conditio individualis addita naturae specificae, non additur sibi quantum ad rationem quidditativam, ita quod secundum istam rationem determinet eam, et propter hoc non mulat speciem quidditatis cui additur. Nihil enim potest neque aliquam speciem praeexistentem mutare in aliam speciem, neque de non specie in aliquam speciem, nisi in ipsum additum sit ratio speciei, et tale non est aliqua conditio individualis. . Ad formam tunc auctoritatis dico, quod si adderet aliquid quod esset pars quidditativa quidditati praeexistenti, mutaret speciem, sicut si addatur aliquid quod est pars numeri numero praeexistenti, mutatur species numeri. Si addatur aliquid, quod non est natum esse pars numeri, puta aliquod accidens, puta si intelligeretur una unitas ternarii intensior fieri quam prius fuit in se, non mutaretur species. Ita in proposito, quaecumque differentia individualis vel gradus additus quidditati, non est nata esse pars quidditatis.
Per idem patet ad Porphyrium, qui simili modo loquitur de differentia, inquantum est per se pars definitionis, et hoc modo consistit in indivisibili, hoc est, accipiendo illam indifferentiam secundum quam abstrahitur ab individuis, quae. indifferentia totalis est gradus ejus, ut differentia specifica ; sic non recipit magis et minus, quia quaecumque magis et minus possunt competere individuis hoc modo, et sunt omnia intra istam indifferentiam differentiae specificae, et non addunt differentiae secundum hanc indifferentiam.
Ad aliud (h) de 10. Metaph, potest responderi per idem, vocando differentiam formalem differentiam quidditativam. Potest etiam dici ad formam quod non omnis differentia formarum est formalis, loquendo proprie de formali, prout videlicet differentia formalis est differentia secundum formas, sicut non omnis differentia hominum est differentia in humanitate, cujus ratio assignatur realiter et logice. Realiter sic : possunt homines habere humanitatecti et differre, licet non per humanitatem, et ita in humanitate non differunt ; ita possunt purae formae differre, et tamen non per formalitatem differunt, et ita neque formaliter, quia idem est differre formaliter, proprie loquendo, quod differre in forma vel per formam. Logice sic: quia sicut terminus differentiae intelligendus per negationem inclusam in differentia respectu illius negationis, potest accipi confuse et distributive, ita etiam illud quod denotatur esse ratio formalis differentiae, quale est illud quod construitur cum differre ut in quo,vel secundum quod denotatur, quod posset confundi a negatione. Non autem ad negationem inferioris sequitur negatio superioris, sed est destructio antecedentis.
Ad aliud de sex Principiis dico, quod sicut probat simplicitatem formae, ita concedenda est sibi conclusio. Probat autem simplicitatem oppositam quantitati molis, quia ipsa addita non facit majus secundum molem ; forma enim posita in subjecto, non est aliquid majus quam prius fuit. Concedatur igitur simplicitas formae opposita quantitati molis, sed hoc nihil contra intensionem, quae pertinet ad quantitatem perfectionis et virtutis.
Ad rationem aliam dico, quod hoc quod dicitur aliquid accidere naturae speciei, potest intelligi duobus modis. Uno modo sic, quod sit extra rationem quidditativam speciei, quomodo dicitur differentia accidere generi, et sic accipitur accidens in fallacia accidentis pro extraneo, quod est extra rationem alterius. Alio modo dicitur accidens, quod non facit per se unum cum eo cui accidit, sicut albedo in corpore. Primo modo dico, quod sicut albedo intensa aliquid habet, quod accidit naturae speciei, ita etiam habet albedo remissa, imo omne individuum aliquid habet, quod accidit naturae speciei, alias non contraheretur natura speciei. Secundo modo dico, quod albedo intensa non habet aliquid quod accidit naturae speciei, quia iste gradus, qui intelligitur addi secundum se naturae, facit unum per se cum natura, sicut quaecumque differentia individualis addita naturae, facit unum per se cum natura. Quando igitur dicis, si intensum includit aliquid quod accidit naturae speciei ; igitur remissum, quod non includit istud, non est in specie. Consequentia non valet loquendo de accidere primo modo sumpto, quo modo et non alio, antecedens est verum.