In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Alia quatuor examinat de satisfactione stricte sumpta et condistincta ab aliis poenitentiae partibus. Primo, describit quid sit. Secundo, ait consistere in oratione, eleemosyna et jejunio, et comitantibus ista. Non negat actus internos imperativos horum esse satisfactorios; imo ab his ratio satisfactionis, sicut et bonitatis derivatur in externos. Solum ergo excludit actus internos spectantes ad primam et secundam partem, id est, ad contritionem et confessionem.
De (q) secundo principali, scilicet satisfactione stricte sumpta proportionabiliter dictis, quatuor sunt videnda. Primo, ratio nominis sicut prius. Secundum de possibilitate non habet hic difficultatem: ideo erit hic secundum, quod fuit tertium prius, scilicet in quibus consistit illa satisfactio. Et ex hoc tertio solutio quaestionis, si cuilibet peccato respondet propria satisfactio. Quarto, si una propria satisfactio est separabilis ab alia.
De (r) primo dico, quod satisfactio est operatio exterior laboriosa vel poenalis, voluntarie assumpta, ad puniendum peccatum commissum a se, et hoc ad placandum divinam offensam; vel est passio seu poena voluntarie tolerata in ordine praedicto. Isto modo accipitur satisfactio multo strictius et particularius, quam satisfactio primo modo, quia illa potuit consistere in actu poenalis passionis voluntariae interiori vel exteriori.
Secundum patet, quia ut opus exterius, vel passio distinguitur contra actum, vel passionem interiorem mentis, et contra actum oris, vel passionem concomitantem: non consistit satisfactio, nisi in illis tribus operibus difficilibus, scilicet jejunio, oratione et eleemosyna, de quibus dictum est tertio articulo praecedenti; vel in passionibus voluntariis concomitantibus ista tria opera difficillima.