CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum charitas (a) augentur per ex -tractionem partis novae de potentia di actum ?
Doctores citati quaestione praecedenti. Henricus quodlib. 4. quaest. 18. Aegidius 1. de generat. quaest. 18. Soncinas 8. Metaphysic, quaest. 21. Capriolus Me quaest. 1. Cajetanus 1. 2. quaest. 5 2. artie. 2. hi videntur partim convenire cum tlenrico, dicentes per eductionem vel expulsionem, formas augeri. Vide Scotum de 1. principio cap. 3.
Sexto propter tertiam opinionem (b) circa augmentum charitatis quaero : Utrum charitas augeatur per extractionem partis novae de, potentia ad actum. Quod sic : Primo, ubicumque est mutatio, ibi est extractio alicujus de potentia ad actum, augmentatio charitatis est mutatio ; ergo in ejus augmentatione oportet ponere extractionem illius de potentia ad actum, sed non est exitus de potentia ad actum nisi actus educatur de potentia ; ergo charitas sic educitur, sed non extrahitur tota de potentia ad actum ; ergo secundum partem.
Item, charitas intenditur, sicut concedit iste, ergo mutatur ; igitur ut prius, pars nova extrahitur de potentia praeexistentis ad actum. Consequentia prima patet, quia intendi includit mutari.
Item, si charitas augeatur ; ergo est ibi generatio alicujus totius compositi, quia omnem mutationem concomitatur generatio aliqua. Sed omnis generatio est compositi 7. Metaph, et 8. Ergo in augmentatione charitatis generatur aliquod compositum, non compositum ex anima et charitate, quia tunc charitas non crearetur, creatio enim non requirit aliquod subjectum ; generatur igitur compositum ex parte praeexistente et sequenti, et per consequens illa extrahitur de potentia ad actum.
Contra, si charitas augetur per extractionem ejus de potentia ad actum ; aut igitur per extractionem de potentia subjecti, scilicet animae vel voluntatis, aut charitatis praeexistentis. Non primo modo, quia tunc esset forma naturaliter educta, et ita forma naturalis, quod est falsum et contra Fidem. Secundo modo non, quia forma charitatis praeexistens et sequens, ejusdem sunt rationis ; ergo una non est principium materiale respectu alterius de quo educatur. Confirmatur, quia forma simplex secundum Boetium, subjectum esse non potest.
SUPPLEMENTUM R. P. F. JOANNIS PONCII.
(a) Pro intelligentia autem quaestionis advertendum est, non quaeri hic an augmentum charitatis fiat per additionem gradus ad gradum, seu novae realitatis productae, cum augmentatur, ad realitatem praeexistentem, quae erat ante augmentationem, quia siccoincideret cum quaestione praecedenti, in qua probatum est intensionem charitatis, et consequenter aliarum formarum fieri per talem additionem, non est ergo hoc quod hic quaeritur; sed an augmentum charitatis fiat per extractionem partis novae de potentia ad actum, ita scilicet ut pars, quae de novo in augmento produceretur, haberet educi de potentia subjecti seu cum dependentia ab ipso, tanquam a causa materiali ex qua, et consequenter non haberet creari, sicut charitas primo producta creatur, ut supponit hic Doctor et antiquiores communiter supponebant, vel ita ut intelligeretur extractio partium, sicut intelligit Henricus, cujus opinio statim proponetur.
(b) Sexto propter tertiam opinionem, etc. In dispositione totius hujus distinctionis nonnulla est confusioob differentiam, quam prae se ferunt codices. Lychetus tertiam, quae in editione Patris Gavelli habetur, quaestionem omnino confundit cum secunda quaestione, et consequenter quaestionem quartam vocat tertiam, et quintam appellat quartam. Tartaretus una quaestione explicat tres primas quaestiones, et altera duas sequentes. Uterque omittit sextam praesentem, quae additio ipsis videbatur, quoniam non reperiebatur in multis antiquis codicibus ;
et in iis, in quibus habetur, discernitur signo illo, quo caeterae additiones, nisi in sola editione Veneta anni 1617. Quia tamen quaestio est Scoti, vel ex scripto Oxoniensi,vel ex Reportatis, in quibus tota ad verbum fere habetur, non quidem illis communioribus nuper Coloniae cum Scholiis Patris Cavelli impressis, sed antiquioribus, quae in hac editione ponuntur, propterea non erit abs re eam commentario illustrare.