IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(q) De secundo principali, etc. Hic agit de secundo articulo principali, nempe de satisfactione stricte sumpta; et egregie, et secundum methodum eodem modo procedit. Primo de ratione ejus. Secundo, supponit possibilitatem ejus; de qua non est difficultas ulla, quia ex Scripturis et Patribus est notissima. Tandem in quibus consistit; et ultimo respondet quaestioni titulari, prout in hac verificatur.
(r) De primo dico, etc. Dicit quod satisfactio est operatio exterior laboriosa vel poenalis, voluntarie assumpta, ad puniendum peccatum commissum a se, et hoc ad placandum divinam offensam: v el est passio vel poena voluntarie tolerata in
ordine praedicto, etc. Dicit satisfactionem, hoc modo sumptam distingui ab ea, quam hactenus declaravit, in eo quod satisfactio primo modo sumpta comprehendatur in actu interno contritionis, et poenitentiae seu tristitiae, quae est passio ex ipso, et in actu extreno confeissionis et erubescentiae: haec autem in actu externo voluntario aut passione voluntarie tolerata, et sit opus in quo tertia pars poenitentiae, quae appellatur communiter a Doctoribus et Conciliis satisfactio pro poena temporali, tantum consistit, qua satisfactio, ut postea subjicit, exercetur communiter in tribus operationibus difficilibus orationis, jejunii et eleemosynae, et passionibus consequentibus, prout declarat in sequenti paragrapho. De satisfactione hoc modo sumpta agit Tridentinum cap. 8. et 9. sess. 14. et sess. 6. cap. 14. Hic modus satisfactionis debet esse voluntarius, estque actus procedens a virtute poenitentiae in vindictam peccati, quantum ad reatum poenae temporalis debitae. Minister qui est reus exequitur in seipso poenam a judice impositam, vel etiam voluntarie assumptam ex eodem motivo, vel certe tolerat passiones poenales in poenam peccati inflictas, nam jejunium, ut imperatur a virtute religionis, habet honestatem illius virtutis, et non alterius, ut quando imponitur ab Ecclesia vigilia in honorem alicujus Sancti jejunanda, est actus religionis; jejunium, quod quis assumit ad vincendam concupiscentiam carnis, habet honestatem temperantiae. Quod assumitur, ut subtracto cibo reficiatur pauper, est actus misericordiae; eodem ergo modo quod assumitur, et impletur ad vindicandum peccatum et poenam debitam, est actus poenitentiae. Et ratio hujus universalis est, quia actus exterior, ut subest voluntati et regulae, participat honestatem talem, qualis est regulae et motivi voluntatis imperantis.
Nescio quid in mentem venit Solo in 4. distinct. 19. q. 2. art. 1. quem sequitur Suarez disp. 37. sect. 5. ut dixerint Doctorem ex praemissa definitione satisfactionis stricte sumptae, negare satisfactionem ullo modo consistere in actu interno, sed in solo actu externo, ita ut si quis dederit eleemosynam ex intenso conatu voluntatis, et alius tantumdem elargiatur ex conatu remisso, aequaliter satisfacerent. Miror tam perfunctorie eos legisse Doctorem, nam ipsi eum interpretantur, quasi in actu interiori nihil esset satisfactionis, cum contrarium probet manifeste tota quaestione in praecedentibus, et potissimum in articulo terlio praecedente, ubi docet satisfactionem late sumptam consistere tam in actu interno quam in externo. Superius etiam docuit actum perfectum charitatis valere ad satisfactionem ; quod ipsi objicit Soto, quasi inconstans esset et contradicens. Melius profecto Doctor, et clarius tractat naturam satisfactionis tam in genere quam in specie, et magis conformiter ad Scripturas et Concilia.
Illud, quod objicitur de eleemosyna eadem in mensura, sed ex diverso conatu voluntatis, seu actu collata, Doctor nihil tale asserit; est argumentum potius ipsorum, et negatur assumptum, quia operatio exterior voluntaria requiritur a Doctore ad satisfactionem, ideoque expressit in definitione voluntarie assumpta ; quo intensior autem est actus a voluntate procedens, eo perfectius participat honestatem tam intrinsecam objecti quam extrinsecam finis, ideoque satisfactio exterior imperata ab actu poenitentiae interiori magis intenso est perfectior, quam imperata ab actu remisso ; sit ergo.
Conclusio : satisfactio hoc modo sumpta
. consistit in operatione ipsa externa et voluntaria, seu in passione voluntaria in recto, et non in actu interiori. Est contra praefatos, qui statuunt eam consistere in actu interno, et perfici accidentaliter ab actu externo, qua est poenalis; neque in reipsa differunt ab opinione Henrici, quam impugnant in eo quod dixerit totam vim satisfaciendi esse in actu interno, et non in externo; nam si lotus valor consistit in actu interno formaliter, et actus externus poenalis non facit ad valorem, nisi inquantum perficit internum, non per valorem, qui est in ipso, sed tanquam causa perfectionis in actu interno per modum effectus conjuncti, aut quovis alio modo eam communicet, sequitur satisfactionem formaliter compleri in actu interno, qui tantum ordinat peccatum, et poenam ejus, licet per ordinem ad suas causas, a quibus actus ipse recipit hunc valorem, ut sit satisfactivus. Aliud non dicit Henricus quaes. 8. q. 13. totam enim radicem satisfactionis et meriti refundit in charitatem, neque per hoc excludit actum externum satisfactionis, imo illum requirit, distinguens in liberale, poenitentiale et indulgentiale ; ex conatu majori voluntatis asserens augeri in eo rationem satisfactionis. His positis, probalur conclusio. Augustinus homil. 5. Judicet ergo seipsum homo in istis (supple peccatis mortalibus) voluntate, dum potest, etc. et cum in se protulerit severissimae medicinae sententiam, veniat ad Antistites, per quos illi in Ecclesia claves ministrantur, etc. et a Praepositis sacrorum accipiat satisfactionis suae modum, ut in offerendo sacrificio cordis contribulati, devotus et supplex, id tamen agat, quod non solum illi prosit ad recipiendam salutem, sed etiam caeteris ad exemplum, ut si peccatum ejus non solum in gravi ejus malo, sed etiam in scandalo est aliorum, atque hoc expedire utilitati Ecclesiae videtur Antistiti, in notitia multorum, vel etiam totius plebis agere poenitentiam non recuset, non resistat, non lethalis et mortiferae plagae per pudorem addat tumorem, elc. Hic Augustinus sumit satisfactionem, ut distinguitur a corde contrito et humiliato, pro opere externo quod injungitur ab Antistite, sive publice, sive private peragendum. Habetur dist. 1. de poenitentia, cap. 75. Ex capitulo etiam praecedenti idem patet : Recte, inquit, constituantur ab his, qui Ecclesiae praesunt, tempora poenitentiae, ut satisfiat etiam Ecclesiae, in qua remittuntur ipsa peccata, etc.
Item cap. Si peccatum, elc. eadem distinctione, c. 72. quod integrum legitur apud Eucherium, seu in commentariis ejus nomine edilis in lib. 2. Reg. c. 8. et majori ex parte apud Gregorium lib. 9. Moralium, cap. 27. Si peccatum David tam detestabile transtulit, quid est, quod post omnia, quae de eodem peccato per Prophetam ei a Domino dicta sunt, postmodum tanta toleravit 1 Sed proculdubio Dominus delicium sine ultione non deserit;aut enim ipse in se poenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans perculit;nequaquam igitur peccato parcitur, quia nullatenus sine vindicta laxatur;sic enim audire post confessionem meruit (Dominus transtulit peccatum tuum), et tamen post, multis cruciatibus afflictus, ac fugiens, reatum culpae, quam perpetraverat, exoluit. Et in fine: Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in perpetuum non vult in eis videre, etc. ergo satisfactio peccati David, quod Deus per confessionem translulit et dimisit, mox in afflictione et laboribus constitit, sicut et electi per afflictionem temporalem satisfaciunt pro peccatis suis, ac proinde ratio specialissima satisfactionis in his consistit in recto, qua tamen voluntariae sunt et tolerantur.
Audi, inquit Chrysostomus homil. 42. in Matth. si nos ipsos judicaremus, non utique judicaremur ;el quonam modo,inquies,
a me ipso rationem vivendi, et supplicium exigam ?1 Largos lacrymarum effunde fluvios, laboribus ac vigiliis teipsum afflige, etc. ubi ostendit praeter lacrymas, labores et vigilias requiri ad judicium peccati, tanquam distincta satisfactio a lacrymis. Haec ipsa est omnium Patrum sententia, quos videre licet longa serie apud Bellam. lib. 4. de poenitentia, c. 9. Hoc ipsum patet ex Canonibus poenitentialibus, qui modum et regulam satisfactionis hujus praescribunt, et consistebat in operibus pcenalibus externis. Patet etiam ex praxi Ecclesiae et confessorum. Patet denique ex Tridenlino sess. 14. cap. 8. quod perinde satisfactionem in recto appellat hanc partem poenitentiae, et pro ea intelligit communiter loqui Patres, quando agunt de satisfactione, ut merito etiam Marginator citaverit d. 3. de poenitentia.
Demum, inquit Concilium, quoad satisfactionem, quae ex omnibus poenitentiae partibus, quemadmodum a Patribus nostris Christiano populo fuit perpetuo tempore commendata, ita una maxime nostra aetate summo pietatis praetextu impugnatur ab iis, qui speciem pietatis habent, virtutem autem ejus abnegarunt,etc. Concilium cap. 3. praemisit formam et materiam hujus Sacramenti, dicens formam in absolutione consistere, materiam in actibus poenilenlis, contritione, confessione et satisfaclione. De forma et aliis actibus paenitenlis, ut contritione et confessione egit in praecedentibus. Hic primum agit de tertia parte poenitentiae, quae est satisfactio. Hanc dicit Patres praedicasse populo Christiano ; eamdem impugnari ab haereticis. Patres autem docuerunt satisfactionem consistere in operibus externis, quae Scriptura et Canones praescribunt peccatoribus conversis. Haec item ipsa impugnant haeretici, ut Luther. in Asseri. art. 5. Melanct. in Apologia confessionis Augustanae, art. de Con fess. et satisfact. Calvin. lib. 3. instit. cap.
4. et Kemnilius in secunda parte Examinis Trident. Vel enim docent nullam superesse poenam temporalem, pro qua est satisfaciendum, vel certe poenas immissas esse a Deo ad profectum virtutis, non ad castigationem peccati praeteriti ; ideo Concilium primum declarat remanere poenam temporalem, pro qua debet satisfieri, id exigere divinam justitiam, idemque exigere divinam clementiam ad profectum peccatoris, ut hoc fraeno coerceatur a peccato. Neque ullam viam securiorem existimatam fuisse in Ecclesia ad amovendam iram Dei, quam ut fideles haec opera poenitentiae cum vero animi dolore frequentarent, ubi haec opera distinguit ab ipso dolore.
Deinde subjungit sic nos conformari Christo, qui satisfecit pro peccatis nostris. Satisfactio autem Christi consistit potissimum in passione et morte, per quae pro nobis satisfecit, quae in operibus externis et passionibus consistebant, in quibus Scriptura et Patres pretium nostrae redemptionis constituunt ; ergo etiam in his debet esse satisfactio nostra, ut in eodem genere satisfactionis redimamus debitum, in quo Christus satisfecit, ut patet ex Paulo ad Romanos 8. Si autem filii, et haeredes; haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi: si tamen compatimur, ut et conglorificemur ; existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis, etc. cap. 6. movet ut exhibeamus membra nostra, quae servierunt peccato, in arma justitiae Deo.
Concludit tandem Concilium Sacerdotes debere pro qualitate criminum, et poenitentium facultate, salutares et convenientes satisfactiones injungere; et prae oculis habere, nisi alienis peccatis communicare velint, ut satisfactio quam imponunt, sit in praeteritorum peccatorum vindictam et satisfactionem.
Tandem cap. 9. docet temporalibus flagellis a Deo inflictis, et a nobis patienter toleratis apud Deum Patrem per Christum nos satisfacere valere ; quibus in locis sumit in recto satisfactionem pro ipsis operibus externis et poenis assumptis et impositis, vel toleratis: sicut et eodem modo pro iisdem sumitur, et supponit satisfactio apud Concilium can. 12.13. 14. et 15. qui ex praedicto capite et doctrina ejus assumuntur ; ex quibus patet conclusio praemissa Doctoris, nempe satisfactionem stricte sumptam consistere in opere externo laborioso et poenali voluntarie elicito.
Secundo probatur ratione, supposita doctrina Patrum et auctoritate Scripturae ; illa operatio, in qua consistit medium requisitae justitiae vindicativae est satisfactio in recto, quia per eam ponitur aequalitas et solutio debili ; sed per opus externum ponitur tale medium, ergo in eo consistit satisfactio in recto, loquendo de satisfactione stricte sumpta, ut ordinat poenam temporalem. Probatur major, sive sumatur medium vindicativae, qua aequale pro aequali in reipsa ponitur ; sive aequale, prout lege praescribitur et exigitur a divina justitia, servata proportione ad debitum, in illo consistit medium per quod tollitur debitum, et acceptatur pro debito ; sicut e contrario, ipsum debitum pro quosatisfit, consistit in poena temporali. Et patet, quia satisfactio interna per contritionem et detestationem peccati, consistit in iis actibus, in quibus regulariter consistit ejus remissio, vel quibus est annexa. Patet idem ex proportione justitiae politicae, qua ordinat debitum, suum jus cuique tribuens, et universaliter in omni specie justitiae.
His positis, probatur minor : debitum poenae temporalis est alterius rationis a debito culpae: ergo diversam satisfactionem et proportionatam ex lege inducit).
diversa m, inquam, a satisfactione culpae. Sicut ergo culpa, quae est aversio a Deo, ordinatur per poenam, in qua consistit conversio perfecta ad Deum, ita etiam poena temporalis, sicut consistit in poena sensus, ita etiam exigit, servata proportione justitiae, poenam sensus, ut fiat satisfactio proportionata debito. Probatur ultima consequentia, sicut peccatum, ut est aversio a Deo, ordinari debuit per justitiam, quae exigeret conversionem ad Deum, ita etiam, ut includit conversionem ad creaturam per appetitum, et inordinatam delectationem, requirit ut ordinetur per aversionem tam ab appetitu quam a creatura ; haec autem aversio consistit in poena sensus affligente, et illa est quae manet post remissionem peccati, aut hic, aut in altera vita solvenda ; ergo ut recte ordinetur secundum justitiam, et regulariter haec poena, seu debitum ejus, debet satisfactio pro ipsa consistere etiam in poena simili, ut debitus ordo justitiae servetur ; et hi sunt digni fructus poenitentiae, quos indixit Joannes Baptista Lucae 3. digni, inquam, id est, debiti.
Confirmatur: Pacianus fit epist. 3. ad Symphronianum: Vides in sarmentis fructum requiri, id est, bona opera poenitentiae, sicut Joannes ait : Facite fructum dignum paenitentiae: Vide sarmenta purgari, quae sunt detrimenta carnis, damna laetitiae, damna patrimonii, vitae labores ; qui actus proprie poenitentium sunt, etc. quibus comprehendit opera poenitentiae, et asperitatem subeundam in vindictam peccati per detrimenta et castigationem carnis, per damna laetitiae, per afflictiones, per damna patrimonii, elargiendo patrimonium, eleemosynas frequentando, vitae denique labores, quibus vindicatur concupiscentia inordinata peccata commissi.
Chrysostomus hom. 10. in Matthaeum:
Facite, inquit fructus dignos poenitentiae ; quo autem modo fructificare poterimus ? Si utique peccatis adversa faciamus, verbi gratia, aliena rapuisti ?1 incipe donare jam propria: Longo es tempore fornicatus ? a legitimo quoque usu suspendere conjugii, ac perpetuam continentiam saepius paucorum dierum castitate meditare. Injuriam, vel opere cuiquam, vel sermone fecisti 1 refer benedictionis verba convitiis, et percutientes te, nunc officiis, nunc etiam beneficiis placare contende ;neque enim vulnerato sufficiet ad salutem tantummodo spicula de corpore evellere, sed etiam remedia adhibere vulneribus. Deliciis ante et temulentia diffluebas ? jejunio, et aquae potu utrumque compensa. Similia habet Gregorius hom. 20. in Evangelia, ubi hanc differentiam inter justum et peccatorem poenitentem statuit, licere nempe justo licitis uti, non ita peccatori, qui tanto a se licita debet abscindere, quanto s2 meminit, et illicita perpetrasse, etc. Theodoretus in epitome divinorum Decretorum, cap. de Poenitentia : Sunt, inquit, medicabilia etiam quae post Baptismum fiunt vulnera ; medicabilia autem non ut olim per solam fidem data remissione, sedper multas lacrymas fletus, et luctus, et jejunium, et orationem, et laborem facti peccati quantitati con temperatam, etc.
Confirmatur secundo : in illo consistit primario satisfactio, quod exigit et acceptat Deus pro tali poena: sed talia sunt opera, de quibus agimus, ut patet ex Scriptura Joelis 2. et alias passim, Job ult. Talis fuit ejus poenitentia in cinere et favilla. Talis fuit poenitentia David, 2. Reg. 12. Psalm. 68. Et posui vestimentum meum cilicium ; et Psalm 101. Panem sicut cinerem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam. Talis poenitentia Achab 3. Regum 21. Talem deinceps Ecclesia post Christum imperavit lapsis, ut dictum est. Et patet ex Tertulliano lib. de Paenitentia, Cyprian. serm. de lapsis, Paciano in paraenesi de paenitentia, et ubique ex Patribus: ac tandem quarta pars paenitentiae Sacramenti in his operibus versatur, quae proprie satisfactio dicitur, et de qua nunc agimus, ut distinguitur a dolore interno, seu contritione, quae exigitur ante remissionem peccati ; ergo ordinatio paenae temporalis regulariter in his consistit. Probatur consequentia, quae paena aequivalens, quae exigitur, consistit in actu externo, et non in interno, quia internus nullam poenalitatem includit, quia ad implendam et assumendam hanc satisfactionem per paenam externam, non requiritur tristitia seu dolor antecedens, sed sufficit voluntas efficax et imperans opera externa, in quibus tantum consistit difficultas propter repugnantiam appetitus, et inclinationem voluntatis ad suum delectabile ; si autem est aliqua difficultas in actu interno imperii, oritur ex opere externo, ad quod solum est repugnantia interna et externa. Dices praecedere dolorem de peccato. Contra, satisfactio, quae est tertius actus poenitentis, distinguitur a contritione de peccatis ex dictis, et patet ex Concilio ; ergo in eo non consistit vis satisfactionis, aut valor, ut putant praedicti auctores, quos impugnamus tum quia exigitur ut pars distincta paenitentiae ante absolutionem, et a fortiori ante satisfactionem, ut post paenitentiam injunctam proponitur perficienda: tum quia non necessario durat, quando satisfactio in reipsa est adhibenda: tum etiam quia ipsum peccatum respicit, ut est offensa Dei, vel ex aliquo motivo, quo fiat detestabile, et secundum alium ordinem justitiae, nempe ut dispositio requisita antecedens ad justificationem a peccato, antequam fundetur obligatio ulla ad paenam temporalem, manente adhuc peccato, et debito paenae aeternae: ex cujus commutatione in poenam temporalem, in ipsa ejus remissione simul cum peccato resultat debitum poenae temporalis. Praeterea, quod amplius est, nequit haberi contritio ex motivo solius poenae temporalis, sed ex motivo peccati, qua detestabile est, quia in ordine tantum ad peccatum subsistit: ergo praeter contritionem de peccato requiritur alius actus, qui respiciat ipsam poenam temporalem debitam, ut tollenda est. Haec autem voluntas est illa, qua immediate imperatur operatio exterior poenalis in finem satisfactionis per ipsam, et tollendae poenae remanentis post peccatum remissum ; sed in hac voluntate nulla est poenalitas, aut dolor, nisi ille qui derivatur ex objecto suo, nempe ex actu externo, inquantum repugnat inclinationi tam appetitus quam voluntatis: ergo in ipso actu externo, ut subest, voluntati, consistit primario satisfactio, ut habet rationem poenae; haec autem satisfactio adimpletur regulariter in multis, vel adimpleri potest sine contritione tum actuali de peccato remisso. Accedit, quod satisfactio haec potest esse in tolerantia passionum temporalium, quae Deus immittit, ut fuit satisfactio David ob adulterium ipsi remissum, quando Deus ipsum castigavit per filium Absalon. Et patet ex Trident. id ipsum, cap. 9. sess. 14. voluntas ergo jejunandi, et sic de caeteris, est solum poenalis ratione jejunii, et non sui ipsius ; et satisfactio primario consistit in jejunio imperato, sicut et poena, quae ordinat secundum justitiam in esse rei et commutationis, poenam temporalem remanentem ex peccato.
Conclusio, et caetera quae hactenus in probationem ejus adducta sunt, ita intelligi debent, ut non excludatur modus satisfaciendi per alia opera pietatis aequivalent, in divina acceptatione, ut posse satisfieri insinuat Trident. ean. 13. in illa clausula : Vel aliis etiam pietatis operibus, etc. Sed intelligenda sunt juxta sensum controversiae, nempe satisfactionem ipsam in recto consistere in opere externo poenali voluntario, quando exhibetur: et regulariter satisfactionem esse per talia opera, quamvis hoc non derogat aliis mediis, quae Deus acceptat in satisfactionem illius poenae.
Fundamentum oppositae sententiae videtur ad illam controversiam reduci, an scilicet in actu externo sit bonitas distincta a bonitate actus interni, et valor similiter distinctus ad satisfactionem; dato enim quod nulla bonitas aut valor, sit in actu externo distincta, sed solum esse in actu interno, in quo tantum est fundamentum libertatis, quamvis per appositionem actus externi augeatur per accidens, ut dicit Sotus, bonitas et valor actus interni, sequitur recte quod satisfactio et meritum sint in actu interno primario, et in recto, quamvis ut causam ejus requirat externam. Videantur Doctores 1. 2. q, 20. art. 4. et in 2. d. 42. ubi de hac controversia agitur, ubi noster Doctor q. 4. sig. Quantum ad secundum, et quodlib. 19. art. 3. contrarium docet cum Alensi 4. p. q. 77. m. 3. art. 3. et 2. part. q. 107. m. 8. art. 2. Hanc sententiam Doctoris hic supponimus, quae magis fundatur in Scriptura et lege, sive divina, sive humana, quae opera externa praecipit, et consulit, et punit, et praemiat. Quidquid sit, satis probatum est valorem satisfactionis tam Christi quam nostrae, consistere in opere externo assumpto, aut tolerato; ut ergo hoc etiam fundamentum tollatur, sit
Secunda conclusio : Actus externus satisfactionis est liber libertate propria, et non solum libertate actus interni. Eam supponit Doctor hic, dicens satisfactionem esse voluntariam, et in recto consistere in actu externo. Probatur conclusio :
Actus elicitus voluntatis nequit dare libertatem suo objecto, si tamen objectum non sit in posteslate voluntatis, ipsique subjectum, quia, verbi gratia, actus nutritivae non fit liberae, quantumcumque velit, aut ipsum voluntas nolit, quia non est in potestate voluntatis, non sic actus potentiae motivae; ergo aliud esse volitum, seu objectum voluntatis et volitionis, aliud verum esse effectum liberum ejus, quia illud solum statuit volitum, hoc vero voluntarium. Prima denominatio est objecti, secunda effectus ad causam. Illud non supponit potestatem voluntatis super objecto ; hoc vero supponit potestatem in effectum. Consequentia cum suo antecedente probatur, quia haec separari possunt, nempe libertas ad effectum imperatum a libertate ad actum internum et elicitum: ergo haec est non causalis, ideo actus externus est liber, quia actus internus est liber. Antecedens probatur, quia in Deo omnis volitio est necessaria, quantum ad actum immanentem, qui est improducibilis. Sed quantum ad objecta secundaria, et effectus extra, voluntas Dei est liberrima ; ergo actum elicitum voluntatis esse liberum non est formaliter actum imperatum ejus esse liberum, sed diversa potestas et libertas, quamvis subordinate agentis.
Quod vero voluntas nostra nequeat agere, nisi per actum etiam libere elicitum, et per sui mutationem, est imperfectionis in ipsa, non autem ex eo quod actus ejus externus et imperatus, ut ab ipsa procedit, non sit liber propria libertate in ordine ad ipsam voluntatem, quamvis supponat actum imperantem, qui natus est fieri immediatius et libere.
Confirmatur : actus externus dicitur liber respective ad illud, in cujus potestate est cum indifferentia ad ejus oppositum: hoc autem solum competit ipsi respective ad voluntatem praecise, non vero ad actum ejus internum ; ergo perinde habet libertatem sui respective ad voluntatem, sicut et actus internus. Major patet, quia omne secundum quidre ducitur adsuum simpliciter ; libertas autem ut est in actu, est secundum quid, et denominatio extrinseca: ergo in ordine ad illud quod simpliciter est liberum. Minor probatur, quia actus internus voluntatis creatae, quando est in sua entitate, agit ut causa mere naturalis, et non ut causa libera, ut patet de eodem, ut producit habitum. Item, quia voluntas ipsa, ut est sub actu, necessitatur simpliciter in sensu composito ad omne per se consequens ad actum, sive sit actus externus, sive internus, ut patet de intentione respectu electionis in genere alicujus medii. De intentione finis quoad electionem unius medii determinati, a quo solum est, vel poni potest: vel quia in re est unicum et determinatum respectu finis; vel quia si datur in re, non in potestate voluntatis hic et nunc operantis ad finem, quia ignoratur: vel quia non suppetit aliud, quam hoc determinatum; ergo repugnat actum externum dici liberum actu interno,qui et tollit indifferentiam voluntatis ad ipsum, et necessario, et non indifferenter est ad ipsum. Principium autem determinans voluntatem ad alteram partem, qualis est, ut dixi, actus internus respective ad externum, repugnat esse ratio indifferentiae ejusdem voluntatis respective ad idem, sed per actum internum et imperantem habet voluntas determinationem respective ad actum exterr num; ergo ab eo non habet indifferentiam: ergo neque actus externus habet libertatem suam ab actu interno, sed a sola voluntate, ut antecedit utrumque. Probatur haec ultima consequentia ex dictis, quia actus internus imperans, de quo semper loquor, nequit esse principium actus externi, nisi ut prius natura inest voluntati,
sed pro omni instanti rationis aut naturae quo inest, tollitur omnis indifferentia voluntatis in sensu composito, quia neque ipse actus inest, nisi ut est talis determinati objecti, nempe actus externi: ad objectum autem nequit actus esse indifferens in creatis, neque voluntas determinata per actum potest esse indifferens ad negationem oppositam actui externo; ergo, quod est intentum, libertas actus externi non est ab actu interno. Cujus consequentiae veritas patet, replicando idem principium, quia actus internus dat determinationem necessariam In sensu composito, vel etiam quantum est ex natura actus tam voluntati quam actui externo, ac proinde neque externus erit indifferens, neque voluntas ratione actus interni.
Dices, actum externum dici liberum et indifferentem respective ad voluntatem, ut prior est actu interno, ac proinde eadem ipsa indifferentia voluntatis ad actum internum est ad actum externum, et non alia. Contra, hoc ipsum sufficit nobis, quia sic mediat actus internus inter voluntatem et externum, non in ratione indifferentiae, sed ut forma, vel effectus prior, qui nullam dat indifferentiam formae seu effectui posteriori, sed potius oppositam determinationem; ergo actus externus, qua liber est, est indifferens, ut procedit a voluntate ipsa, ut causa immediata suae indifferentiae, licet ut effectus mediatus quantum ad esse; ergo sicut actus internus est liber, et fundamentum meriti et satisfactionis per denominationem ad voluntatem, ita etiam erit liber actus externus per similem denominationem, ac proinde habet fundamentum meriti et satisfactionis.
Praeterea excluditur praedicta responsio quantum ad indifferentiam specificationis, quia licet voluntas nequeat in actum externum, nisi mediante interno, per quem determinatur, quia nequit imperare nisi operando, tamen loquendo de actu determinato, potest sine illo in actura externum, nam potest jejunium imperare ex vana gloria aut hypocrisi, aut ex motivo religionis, aut temperantiae, aut etiam justitiae et satisfactionis, aut salutis corporalis, qui actus omnes sunt distincti specie, sicut et motiva ipsorum ; ergo actus externus jejunii potest esse in potestate voluntatis sine actu elicito, et imperante determinato hujus aut illius motivi. Quod sufficit ad salvandam indifferentiam tam voluntatis ad jejunium distinctam, ab ea quae est ad hunc aut illum elicitum imperantem, quam etiam ipsius jejunii, indifferentiam ad voluntatem independenter ab hoc determinato actu interno, quod sufficit ad libertatem propriam jejunii.
Probatur consequentia a simili : ad libertatem propriam electionis etiam supposita intentione, sufficit media esse plura, quorum quodlibet est indifferens, et in potestate voluntatis, ad hoc ut electio sit libera, ut est hujus medii determinati, et hoc libertate propria et immediata, et distincta a libertate, quam habet in intentione, tanquam in causa. Item, ad indifferentiam medii respective ad voluntatem eligentem, sufficit ut medium de se sit proportionatum ad diversos fines, quorum quilibet seorsim potest intendi a voluntate ; talis libertas seu indifferentia invenitur in voluntate respectu actus externi, et e contra ; ergo sufficit ut fundamentum bonitatis et malitiae in ipso, sicut electio medii pravi, aut boni habet propriam bonitatem, aut malitiam distinctam ab ea quae est intentionis. Ex quibus patet ad fundamentum oppositae sententiae. Suarez quidem admittit actum externum facere ad satisfactionem, quia per se est poenalis. Solo dicit per accidens tantum requiri, ut auget bonitatem actus interni per accidens. Sed contrarium hujus apparet ex dictis, quia non per accidens, sed per se requiritur ex Dei acceptatione et lege ; quod autem per se requiritur, per se etiam est satisfaclio, et distincta quidem ab actu interno, et per se etiam primario intenditur a voluntate ; actus vero internus propter externum, in quo consistit satisfactio per se, et lege praescripta.
Ad praefatum fundamentum aliorum respondent quidam aliter, nempe dato antecedente, nempe actum externum esse tantum liberum libertate actus interni ; et negant consequentiam inde illatam, videlicet non esse meritum, aut satisfactionem distinctam, quia libertas est tantum conditio fundamentalis meriti et satisfactionis, et quocumque modo afficit h actum, non refert, qua actus est bonus aut malus, meritorius aut satisfactorius, quia libere procedit a voluntate ; valor autem meriti et satisfactionis, supposita Ubertate actus, est per ordinem ad regulam rectae rationis, quae est varia respectu actus interni et externi, et respectu hujus est alia, sicut et lex et dictamen ex ipsa lege sumptum. Quamvis haec responsio sufficiat, alia mihi magis placet, quae ex praemissis deducitur, nempe utrumque actum participare propriam libertatem a voluntate, quamvis dicant ordinem in esse, ut procedunt a voluntate; qui ordo fundatur non in eo quod aclu3 externus participet libertatem per actum internum, sed determinationem, et motivum specificans extrinsecum finis: ex eo quod voluntas nequeat dare determinationem, actui externo, nisi ut ipsa prius determinata est perfecte per actum internum, quia non subordinanlur potentiae reliquae voluntati, nisi ut ipsa est in operatione applicans illas; respectu autem actus eliciti ab ipsa voluntate, voluntas media sua libertate determinatur eliciendo et eligendo, et seipsam ex libertate applicando ad extremum affirmationis aut negationis quod immediate erit a virtute ejus libera.