Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
4. (( vers. 4.)) Pro eo, inquit, ut diligerent me, detrahebant mihi. Sex sunt in isto genere differentiae, quae commemoratae animadverti facillime possunt: reddere bona pro malis, non reddere mala pro malis; reddere bona pro bonis, reddere mala pro malis; non reddere bona pro bonis, reddere mala pro bonis. Horum duo prima, bonorum sunt, et eorum duorum prius melius; postrema duo malorum, et eorum posterius deterius; duo media quodammodo mediorum, sed eorum prius propinquum bonis, posterius 1433 propinquum malis. Haec in Scripturis sanctis oportet attendere. Reddit bona pro malis ipse Dominus, qui justificat impium (Rom. IV, 5) , et pendens in cruce dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34) . Cujus vestigia secutus sanctus Stephanus, fixo genu oravit pro lapidantibus, dicens: Domine, ne statuas illis hoc delictum (Act. VII, 59) . Ad quam rem praeceptum pertinet, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro eis qui vos persequuntur (Matth. V, 44) . Mala pro malis non esse reddenda Paulus apostolus dicit, Nulli malum pro malo reddentes (Rom. XII, 17) ; et apostolus Petrus, Non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto (I Petr. III, 9) : unde et in Psalmis legitur, Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5) . Duorum postremorum illud mitius ad novem leprosos pertinet, qui cum mundati essent a Domino, gratias non egerunt (Luc. XVII, 12, 18) : illud vero ultimum quo nihil est pejus, ad hos pertinet, de quibus in isto psalmo legitur. Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi. Dilectionem quippe debebant tantis Domini beneficiis; quam non solum minime reddebant, verum etiam pro illo bono irrogabant malum. Duo vero media quae diximus hominum quodam modo esse mediorum, ita se habent, ut eorum prius, quod est reddere bona pro bonis, habeant et boni, et mediocriter boni, vel mediocriter mali. Ideo Dominus hoc non reprehendit, sed non vult in eo solo discipulos suos permanere, quos vult ad majora provehere, quibus dicit: Si dilexeritis eos qui vos diligunt, id est, si reddideritis bona pro bonis; quam mercedem hababitis, id est, quid magnum facietis? nonne et publicani hoc faciunt (Matth. V, 46) ? Vult autem illos et hoc facere, et longe amplius; id est, ut non solum amicos, verum etiam inimicos diligant. Posterius autem, quod est reddere mala pro malis, habeant et mali, et mediocriter mali, vel mediocriter boni; usque adeo ut Lex eis dederit ulciscendi modum, Oculum pro oculo, dentem pro dente (Deut. XIX, 21) : quae, si dici potest, injustorum justitia est. Non quia iniquum est ut recipiat unusquisque quod fecerit; alioqui Lex nequaquam id constitueret: sed quia ulciscendi libido vitiosa est, magisque ad judicem pertinet inter alios hoc decernere, quam bonum hominem sibi expetere. Quapropter impii ex illa benignitatis summitate delapsi, ubi redduntur bona pro malis, ad quantam malignitatis profunditatem venerunt, retribuendo mala pro bonis! quanto praecipitio tot gradus interpositos transierunt! Nec parvum aliquid putari debet, quia non ait, Pro eo ut diligerent me, interficiebant me; sed, detrahebant mihi: ideo quippe interfecerunt, quia detraxerunt, negantes Dei Filium, et dicentes quod in principe daemoniorum ejicit daemonia (Luc. XI, 15) ; et, Daemonium habet, et insanit; quid eum auditis (Joan. X, 20) ? et caetera talia. Qua detractione ab illo avertebant eos quorum conversionem ille quaerebat: et ideo potius hoc dixit, ut ostenderet magis cos nocere qui Christo detrahunt, et per hoc animas interficiunt, quam qui ejus mortalem 1434 carnem, mox praesertim resurrecturam, saeviendo per emerunt.