CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
In hac quaestione, quae additio est, nec habetur in multis antiquis manuscriptis et editionibus. Sententia Henrici tria dicit. Primum, in augmento formae infusae, id ex cujus potentia fit., desumendum ex parte ipsius formae, non ex parte subjecti. Secundum, per hanc augmentationem, nihil reale addi formae praeexistenti, sed fit efficacior ad operandum. Tertium, augmentum fieri per extractionem partium virtualium existentium in substantia habitus in actum. Haec videtur Scoto inintelligibilis. Primo, quia ex primo et tertio conjunctis, habetur expresse oppositum secundi. Secundo, habitus infusus fit a solo Deo ; ergo ab eodem augetur, non secundum esse in subjecto tantum, nec quia pars praeexistens corrumpitur, nec propter majorem radicationem in subjecto, ex q. 3. et 4. ergo per appositionem novarum partium ; illa ergo extractio Henrici erit vera talis appositio, vel ut irrationabilis omittenda.
Hic dicit (b) unus Magister tria. Primum, quod possibilitas ad augmentationem in forma infusa, non est accipienda ex parte subjecti vel materiae, cum non sit educta de potentia materiae, sed est accipienda ex parte formae ipsius in se, quae in sua essentia partes habet, nam ut est sub minori quantitate, est in potentia, ut educatur ad actum quantitatis majoris. Secundo dicit quod haec augmentatio,non est per aliquid ejusdem naturae appositum, quia augmentatio in formis non est per partium appositionem in substantia vel essentia ipsarum, sed in virtute, per quam augmentatum efficacius potest in suam operationem propriam, quod non faceret si simile apponeretur sibi, quia tepidum additum tepido in aequali gradu non facit magis calidum. Tertio, concludit quod fit augmentatio per extractionem talium partium virtualium in substantia habitus in actum, quarum quaelibet educta de potentia partis praecedentis ponit augmentum, et non solum ponit augmentum in substantia habitus, sed etiam in virtute, quia substantia et virtus in forma idem sunt ; sicut pars extracta facit augmentum in virtute charitatis praecedentis, quae est in potentia, non ratione sui subjecti, sed ratione suae naturae, ad actum vel gradum extractum.
Contra istam opinionem, videtur quod contradicat sibi. Nam jungendo primum cum tertio, et e converso, sequitur oppositum secundi ; quia si fiat augmentatio in charitate per extractionem partium virtualium, tunc aut per istam extractionem habetur aliqua entitas realis nova vel non. Si non, ergo ista extractio non erit aliqua actio, et per consequens augmentabitur charitas sine actione divina. Si autem est aliqua realitas ad quam terminatur ista extractio, quae non est praecise realitas prior, quia concedit latitudinem in essentia formae, nec prior realitas corrumpitur secundum sic opinantem ; igitur terminatur ad aliquam realitalem aliam a priori, et cum faciat unum per se cum priori, aliter non esset augmentatio. Sequitur quod hoc sit per appositionem unius realitatis ad aliam ; igitur ponere augmentationem charitatis fieri per extractionem, est ponere eam fieri per appositionem.
Item, sic opinans inquantum sic differt a ponente augmentationem fieri per appositionem, dicit minus rationabiliter quam dicit ipse, quia ab eodem generatur habitus et augmentatur, ex 2. Ethic, generatur autem habitus hujus charitatis a Deo ; igitur et augmentatur ab ipso. Hoc autem non est secundum esse in subjecto solum, sicut probatum est contra secundam opinionem praecedenti quaestione, nec quia prior gradus corrumpitur, sicut probatum est contra primam opinionem ; ergo est quia Deus augendo, addit aliam realitatem praecedenti ; ergo non fit per extractionem illius gradus a subjecto, sed per additionem novi gradus ad gradum praeexistentem ; magis enim proprie dicitur augmentatio per appositionem quam per extractionem.
Respondent isti, quod haec extractio est virtualis et non partis accidentalis.
Contra, necessario est ibi aliqua actio realis et passio, quae terminatur ad aliquid et non ad aliquid praeexistens, quia tunc idem acciperet bis esse ; ergo ad aliquam realitatem novam, et sic appositio et compositio cum sint ejusdem rationis, ergo nulla differentia est, nisi quod prima opinio dicit aliquid apponi, et ista dicit aliquid extrahi.
Dico ergo (c) quod non est ibi extractio, nec istum modum concipio, quia talis productio non esset productio. Sed dico, quod est ibi nova realitas addita praeexistenti, sicut partes vel gradus non quidditativi, sed individuales et existentiae.
Ad primam (d) rationem dicendum quod non sequitur, subjectum exit de potentia ad actum ; ergo forma educitur de potentia ad actum. Quia sive educatur naturaliter de potentia ad actum, sive supernaturaliter infundatur, semper subjectum ejus exit uniformiter de potentia ad actum, et non forma ipsa ; et ideo in illa consequentia est fallacia consequentis, quia non omnis mutatio subjecti est per operationem naturalem educentem formam de potentia materiae vel subjecti ; sed subjectum uniformiter mutatur a privatione formae ad formam, undecumque sit ista forma, vel naturaliter educta vel per infusionem immissa.
Ad secundum dico (e) quod non sequitur, charitas intenditur ; ergo charitas mutatur. Sicut non sequitur, quantitas molis augetur ; igitur mutatur vel movetur, nam solum subjectum mutatur, non forma nisi metaphorice et improprie. Unde forma, quae proprie dicitur augeri et intendi, non proprie mutatur nisi per accidens, inquantum ejus substantia mutatur, sicut substantia quanta mutatur et non quantitas, licet quantitas sit secundum quam substantia quanta mutatur et augetur, sumendo augere metaphorice, nam habens formam mutatur secundum eam, licet ipsa non mutetur. Tenendo tamen, quod ad intendi sequitur mutari proprie, dico quod forma non intenditur nec augetur, quia non mutatur, sed quod habens eam dicitur intendi et mutari secundum eam, et isto modo charitatem intendi, non est aliud quam subjectum ejus (ut animam) secundum eam intendi, et ideo secundum se proprie non conceditur isto mado, quod charitas intenditur, sed subjectum ejus secundum eam. Unde dicit Augustinus, et habetur in littera, Charitas non crescit, sed homo habens eam crescit secundum eam, nomen tamen mutationis attribuitur diversimode diversis. Nam alicui attribuetur ut termino primo, ut cum dicitur quod compositum generatur, et mutatur alicui ut subjecto, ut cum dicitur, materia generatur, ita in proposito augmentatio dicitur aliquando de subjecto augmentationis,.quandoque de forma, ut proximo et formali termino augmentationis istorum modorum ; secundo modo dicitur forma intendi et mutari primo modo subjectum ejus. , Ad tertium (f) concedo quod compositum primo generatur, ut. anima cara in augmentatione charitatis, quod compositum includit subjectum et terminum. Et quando dicitur quod tunc non esset creatio, dico quod in eodem instanti temporis in quo charitas vel gratia creatur, infunditur animae, sed in alio et alio instanti naturae, quia prius natura gratia vel charitas creatur quam animae infundatur, licet totum sit in eodem instanti temporis. Unde duplex est ibi mutatio: Una anon esse charitatis, vel gratiae ad esse gratiae, et haec est vere mutatio quae est creatio, et non est mutatio proprie dicta, quia nihil praesupponit, nec naturam, nec subjectum ejus susceptivum. Alia est mutatio a subjecto non caro ad esse carum, et sic mutatur anima a non esse caro ad esse carum ; et ista mutatio non est simpliciter creatio, quia praesupponit susceptivum, et ideo haec mutatio secundum quid potest dici generatio, et totum compositum secundum quid generatur tale et non simpliciter, quia substantia, quae est terminus generationis, praefuit vel praesupponitur: in infusione gratiae, generatur secundum esse gratum et accidentale.