In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Peccatis carnis correspondere satisfactionem jejunii, et aliorum, quae carnem affligunt, peccato superbiae orationem, peccatis avaritiae eleemosynam. Confessarius tamen pro discretione potest, et quandoque tenetur non servare istam correspondentiam generalem, sed tenetur eam injungere paenitentiam, quae, omnibus consideratis, magis videbitur salutaris. Docet etiam hic et dist. 19. num. 25. et dist. 17. num. 22. poenitentem negantem acceptare satisfactionem, non dimittendum absque absolutione. Quod tenent Gabr. 4. dist. 18. quaest. 1. art. 3. dub. 1. et dist. 16. q. 2. art. 3. dub. 5. Med. tract. 2, q. 45. Sylv. verb. Confessio q. 25. (Nav. cap. 26. num. 20. Hostien. Panorm. et alii cap. Significavit de poen. et rem. Trid. sess. 14. cap. 8. et alia quae favent opposito, exponi possunt de satisfactione praeservativa, vel medicinali, non de mere solutiva ; de qua hoc verificatur. Suarez 4. tom. disp. 38. sect. 7. excedit, dum ait hoc non posse sine temeritate teneri, cum a tot gravissimis Doctoribus asseratur, et bona ratione Theologica fundetur, nec Trid. quidquam definit in contrarium, ut Victoria ab ipso citatus, sine victoria asserit.
Ex hoc (s) dico de tertio articulo, quod peccatis in genere distinctis in tria membra, scilicet in , peccatum carnis, in peccatum concupiscentiae oculorum, et superbiam vitae, 1. Joan. 2. correspondent de congruo propriae satisfactiones in genere, scilicet peccato carnis jejunium, vel universaliter quaecumque maceratio carnis magis ordinata ad reprimendum tale peccatum carnis, et sub isto comprehendo vigilias, peregrinationes, asperitates vestium, nuditatem vel discalceationem, imo generaliter quemcumque laborem fatigantem. Peccato autem superbiae, et caeteris spiritualibus, magis appropriate correspondet oratio, quae et, humiliat spiritum Deo, et roborat contra peccata spiritualia. Peccatis autem circa temporalia, ut avaritiae, vel cupiditati cuicumque, ut rapinae, furti, vel ablationis injustae, magis appropriate correspondet erogatio eleemosynarum. Et ratio istorum est, propter majorem correspondentiam poenae ad culpam, quia per quae peccat quis, perhaec et torquetur.
Sic dictum (t) est de correspondentia ista in generali et de congruo. Sed de necessario vel congruo in casibus specialibus non sic, nam alicui potest non competere unum istorum operum poenalium, qui tamen peccavit peccato, cui de congruo correspondet talis poena, vel satisfactio, ut pauperi qui furatus est, non competit dare eleemosynas, et sic in aliis casibus: et tunc, si contritio non sufficiat, non debet peccatum omnino manere inuitum. Et possibile est, ergo et congruum pro tunc, imponere pro satisfactione propria huic peccato, aliquid, quod tamen non est sibi proprium secundum universalem correspondentiam de congruo: et hic requiritur discretio Sacerdotis, ut non imponat alicui poenam nimis sibi disconvenientem, sed aliam, quae magis sibi convenit, et quam forte melius adimplebit, utpote pauper, nec eleemosynas potest dare, nec orare, sed oportet eum continue laborare pro victu suo necessario, nec jejunare, quia tunc non sufficeret ad laborem necessarium pro victu necessario continue acquirendo.
Quia ergo ipse labor continuus est sibi jejunium continuum, quia continua maceratio carnis, tantummodo inducendus est, ut illum laborem subeat in remissionem peccatorum, intendens illum ad hunc finem referre, saltem quousque occurrat sibi opportunitas solvendi aliquam aliam satisfactionem, et aliqua alia possunt ei ita temperate et diminute imponi, ut sint sibi possibilia. Consimiliter, dives qui lapsus est ad peccatum carnis, si est adeo delicatus, quod non velit jejunare, nec aliam macerationem notabilem subire, vel praesumitur quod si sibi imponeretur, cito abjiceret, et sic peccaret novo peccato, inducendus est ad orationem et eleemosynam, et illud sibi imponendum est quod libentius recipit, et quod creditur perseverantius adimplere.
Vel si omnino nullam poenitentiam velit recipere a Sacerdote impositam, dicit tamen se habere displicentiam de peccato commisso, et firmum propositum non recidivandi, absolvendus est, et non est respuendus, ne cadat in desperationem; et nuntianda est sibi poena, quae esset pro peccatis facienda,et quod eam in se, vel in aequivalenti absque impositione studeat adimplere, alioquin solvet ad plenum in Purgatorio.
Haec misericordia satis consonat illi Prophetiae Isai. 42. de Christo, quam Matth. 12. cap. recitat : Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet. Arundo quassata est peccator quassatus tentationibus et peccatis: linum fumigans est linum nimis humidum ex peccatis, tamen aliquid habens de igne charitatis; et hic extinguitur, si per duritiam Sacerdotis ad nimis difficile obligetur: sed non extinguitur, si praedicatur sibi quod oportet eum hic vel alibi, poenam solvere et quod studeat hic tantam poenam solvere, quanta peccatis debetur, ne alibi acrior exigatur.