CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(b) Hic dicit unus Magister, etc. Propositis tribus argumentis pro parte affirmativa quaestionis, et uno pro negativa, statuit sententiam Henrici, quodlib. 5. quaest. 18. quae obscurissima est, et continet tres partes seu propositiones. Prima, est quod non possit ex subjecti natura colligi, quod forma supernaturalis per se infusa qualis est charitas, possit augeri, sed quod id colligi debeat ex natura ipsius formae, quae in sua essentia partes habet. Secunda, quod quando augmentatur, non adjungitur aliena pars nova parti praeexistenti. Tertia, quod augmentatio fiat per extractionem partium virtualum in substantia in actum, quarum quaelibet educitur de potentia partis praeexistentis. Ego certe non intelligo hanc tertiam partem aut propositionem, quam fidelissime proponit Scotus, ut ipsemetHenricus eam habet. Quomodocumque autem intelligatur, optime impugnatur a Doctore, quia omnino videturimplicare contradictionem ; si enim fit augmentatio formae secundum plures partes, quas habet in sua essentia, ut dicitur in prima propositione ; aut per extractionem partium, ut dicitur in tertia propositione, omnino sequitur fieri augmentationem per appositionem partium, quod negatur in secunda propositione, et sic tertia et prima propositio involvunt contradictorium illius, quod dicit secunda propositio. Et hoc est quod vult Doctor, dum dicit quod conjungendo primum dictum seu propositionem sententiae Henrici, cum tertio dicto seu propositione, sequitur oppositum secundi dicti seu propositionis. Confirmatur, quando extrahitur pars virtualis in augmentatione, aut producitur de novo aliquid reale quod ante non fuit productum, aut non producitur; si non producitur, ergo non augetur charitas ; si producitur, ergo cum secundum Henricum non corrumpatur tum, nec annihiletur charitas praecedens, augmentatio fit per appositionem seu adjunctionem partis ad partem. Confirmatur secundo, illa extractio, quae fit in augmentatione charitatis, procedit efficienter ab eo, qui augmentat charitatem, qui est Deus, cujus solius est ut primo producere, ita postea augere charitatem et quamcumque formam per se infusam ; ergo Deus habet tum aliquam actionem realem; ergo ulterius illa actio habet aliquem terminum realem de novo productumpeream, Quaero quem? non charitatem praeexistentem, quia illa posset produci et conservari sine eo quod esset intensior et auctior, ut patet ; ergo aliud aliquid quod apponitur ipsi charitati praeexistenti, cum illa non corrumpatur, et consequenter augmentatio fit per appositionem partis ad partem, seu gradus ad gradum, seu realitalis ad realitatem, quod idem est.
Praeterea, minus rationabile est dicere quod gradus praeexistens solum extrahatur in augmentatione charitatis, quam quod in ea apponatur nova pars seu gradus ; ergo male negat appositionem gradus Henricus, et asserit extractionem. Probatur antecedens, quia ab eadem causa efficienti producitur et augetur physice habitus supernaturalis ; quaecumque enim causa nequit primo producere, nequit etiam augere, quia est eadem ratio cur unum et alterum posset, sed Deus solus primo producit 5 ergo solus auget efficienter. Sed quando auget Deus, non auget destruendo primam chariitatem praeexistentem, ut fatetur Henricus ; et probatum est quaestione praecedenti, nec quatenus dat charitati aliquod novum esse in subjecto, majorem scilicet radicationem, ut etiam ibidem est ostensum contra Thomistas, nec quatenus expellit contrarium ; ergo quatenus producit aliquam novam reali tatem, et consequenter quatenus apponit aliquid ad charitatem praeexistentem, quia non potest concipi qua alia ratione augeret ipsam.
Nec sufficit dicere quod illud quod extrahitur fuit ante, quod autem apponitur non fuit, nam per hoc intelligis quod extractum fuit ante virtualiter aut actualiter ; si virtualiter, ergo cum in augmentatione fiat actualiter, fit appositio alicujus realiter producti de novo actualiter existentis, quod ante actualiter non existebat, quod est intentum si actualiter,- ergo nihil fit circa qualitatem per extractionem ; quid enim fieret, si non produceretur aliquid quod ante non fuit? Dices extractionem esse virtualem. Contra, est aliquid per quod charitas, aut subjectum ejus aliter se habet jam realiter a parte rei quam ante, sed non quoad deperditionem alicujus positivi, neque quoad novum modum inhaesionis aut radicationis charitatis ; ergo quoad appositionem alicujus novae realitatis.
(c) Dico ergo quod non est ibi extractio, etc. Hic concludit Doctor non fieri augmentationem charitatis per extractionem partium sive in sensu Henrici, ita scilicet ut non apponeretur aliqua nova realitas praecedenti realitati propter rationes jam praemissas, sive ita ut ista nova realitas apposita educatur ex potentia aut subjecti aut partis praeexistentis formae, quia hoc repugnaret creationi ejus, ut patet) sed fit per additionem partium non quidditativarum, hoc est, quae non sunt de essentia prioris partis, sed individualium ; quae sunt ejusdem essentiae cum charitate praeexistenti, et ab ipsa distinguuntur haecceitate et existentia, ita scilicet ut non minus habeant propriam haecceitatem et existentiam, quam ipsamet charitas praeexistens habuit. Hanc doctrinam Scoti communiter tenent omnes, qui dicunt intensionem qualitatis fieri per additionem gradus ad gradum, sive isti gradus sint homogenei sive heterogenei, de quo quaestione praecedenti. Et eam etiam tenerent Thomistae, si non existimarent intensionem fieri per majorem radicationem in subjecto, aut expulsionem contrariis unde sententia Henrici, ipsius solius est, nec mirum, cum ut ab ipso proponitur, omnino intelligi nequeat.
(d) Ad primam rationem dicendum, etc. Solvit jam tria argumenta principalia, quae videntur intendere probare quod charitas, si augeretur per productionem alicujus partis, deberet necessario quoad illam partem educi de potentia subjecti, et sic non creari, quod veteribus inconveniens videbatur. Primum argumentum erat: Ubicumque fit mutatio, aliquid extrahitur de 1 potentia adactum, sed quando fit augmentatio charitatis fit mutatio ; ergo extractio de potentia ad actum, et consequenter eductio alicujus partis charitatis de potentia ad actum. Respondet Doctor, distinguendo majorem: fit extractio alicujus subjecti de potentia ad actum, id est, fit ipsum subjectum quod ante erat in potentia ad formam, tum actu sub ipsa forma, concedo majorem ; extractio alicujus formae aut partis formae de potentia subjecti ad actum existentiae, nego majorem; et concessa minori, distinguo similiter primum consequens, et nego secundam consequentiam. Itaque quemadmodum quando primo mutatur subjectum ad charitatem, fit mutatio subjecti de non esse sub forma ad esse sub forma, et tamen non fit eductio ipsius charitatis, quae est forma ad quam mutatur subjectum, ita quando augetur charitas mutatur subjectum a non esse sub forma tam intensa ad esse sub forma tam intensa, et tamen gradus adveniens formae, qua redditur intensior, non educitur de potentia subjecti.
Quod si quis vellet inferre ex eo quod, quando subjectum aliquando mutatur et transit de non esse sub forma ad esse sub forma, illa forma educatur de potentia subjecti, sicut contingit in mutatione ad calorem, et augmentatione ejusdem caloris, semper ita debere fieri, et consequenter tum cum mutaretur ad formas per se infusas, committeret fallaciam consequentis; qualem committeret qui vellet inferre ex eo quod aliquod animal esset irrationale, quod omne animal esset irrationale ; quemadmodum enim animal est quid commune ad rationale et irrationale, et consequenter potius consequens inferibile ex quolibet ex illis quam antecedens, ullum ex ipsis determinate inferens ; valet enim: homo est,ergoest animal ; brutum est, ergo et animal; non tamen valet: animal est, ergo et brutum ; aut animal est, ergo et homo. Ita similiter subjectum mutari a non forma ad formam, et subjectum mutari ad intensiorem formam, est quid commune ad subjectum mutari ad formam eductam, et ad formam non eductam: unde ex eo quod subjectum mutetur ad formam, non sequitur quod forma ad quam mutatur, educatur, neque quod non educatur.
Secundum argumentum est: Charitas intenditur ; ergo mutatur, et consequenter aliquid extrahitur de potentia ad actum quod non fuit ante.
(e) Respondet negando consequentiam, quia licet quoties aliquid intenditur, aliquid etiam mutatur, non tamen illud ipsum quod intenditur mutatur, sed subjectum formae est quod dicitur mutari, tam cum producitur forma quam cum intenditur. Forma vero ipsa est, quae intenditur, non vero quae mutatur, (loquendo de mutatione proprie loquendo, quae est id, mediante quo subjectum aliter se habet jam quam ante, per receptionem alicujus in ipso quod ante in ipso non fuit) quia gradus adveniens in intensione non subjectatur in praeexistenti. Responderi etiam potest secundo admissa prima consequentia negando secundam, quia quamvis sequeretur aliquid advenire formae de novo propter quod et intenderetur et mutaretur, non tamen deberet illud extrahi aut educi de potentia subjecti, quia posset creari. Denique non favet ullo modo hoc argumentum Henrico, quia aut nihil concludit, aut concludit augmentum fieri per appositionem partium ad quam perinde est quod partes appositae creentur aut educantur. Unde augmentum formarum educentium fit. appositione partium eductarum, augmentum vero formarum creabilium fit appositione partium non eductarum, sed creatarum.
Tertium argumentum est: Si charitas augeatur per productionem alicujus entitatis novae, ergo quando augetur, generatur aliquod totum compositum quod sit ens sive per se, ut si generatio esset generatio simpliciter i sive.per accidens, ut si generatio esset generatio secundum quid, quia omnis generatio est alicujus compositi. Sed illud compositum quod in augmentatione generatur, non est compositum ex anima et charitate, quia charitas non generatur, sed creatur ; ergo est compositum ex parte praeexistente charitatis, et alia parte educta ex potentia ejus, et consequenter extracta.
(f) Respondet concessa consequentia prima negando subsumptum, quia sicut quando primo producitur charitas, generatur aliquod totum et nullum aliud, quam totum compositum ex anima et charitate, aut potius ex voluntate et charitate, (quia in omni sententia subjectum immediatum charitatis est voluntas, non anima) licet creetur charitas etiam secundum adversarios: ita etiam quando producitur in augmentatione nova pars charitatis, producitur et generatur novum compositum ex anima seu voluntate, et illa nova parte charitatis, nec tamen inde sequitur quod illa nova pars charitatis educatur. Confirmatur, quia quando primo infunditur charitas, et mutatur ad ipsam anima aut voluntas, vel producitur novum compositum vel non. Si non producitur, ergo nec debet produci novum compositum in augmentatione, et sic falsa est consequentia prima argumenti cumsuaprobatione. Si producitur, ergo quemadmodum ista productio et generatio compositi potest stare cum creatione formae constituentis ipsum ; ita etiam productio compositi producti in augmentatione potest stare cum creatione formae appositae constituentia illud compositum.
Quod si quaeratur quomodo possit stare cum creatione, quae essentialiter excludit subjectum praeexistens, a quo in fieri dependeret generatio compositi essentialiter dependens in fieri et conservari a subjecto praeexistente. Respondet Doctor, illa, nempe generationem compositi et creationem formae constitutivae ejus, optime comparari posse in eodem instanti temporis, modo creatio sit prior natura quam generatio illa, ut in proposito contingit.
Quod ut melius intelligatur, advertit bene tam in augmentatione quam in prima productione charitatis intervenire duas mutationes ; una est ipsius charitatis a non esse charitatis ad esse ejusdem ; altera subjecti charitatis a non esse carum ad esse carum. Prima ex his est prior altera, prius enim creatur forma creabilis quam infunditur, et consequenter est independens omnino a subjecto, ut patet in creatione animae. Secunda est posterior et dependens a subjecto, et propterea non est creatio, sed generatio ; non vero generatio simpliciter, cujus terminos sit substantia, quia tota substantia subjecti cari, quod generatur in productione et augmentatione charitatis fuit ante producta, ut patet, sed generatio secundum quid, cujus terminus, sit ens per accidens seu concretum accidentale, verbi gratia, anima vel voluntas cara.
Haec satis sunt ad intellectionem et confirmationem hujus quaestionis. Sed quia solutio ejus fundatur in illa alia sententia, tenente charitatem et caeteros habitus supernaturales in substantia creari, non erit inconsultum illam sententia hic breviter proponere et confirmare, praesertim cum Doctor licet eam ubique supponat, nullibi tamen eam probaverit, unde videri merito posset non alium ejus examinandae locum Scoti magis opportunum esse quam hunc ipsum.
Dico ergo quantum ad hoc: Charitatem (et idem est, quocumque habitu supernaturali in substantia) non educi de potentia subjecti in quo inhaeret, sed creari creatione proprie dicta. Haec est Alensis 4. part. quaest. 5. Divi Thomae 1. 2. q. 110. Divi Bonaventurae 2. distinct. 26. artic. 1. quaest. 2. Henrici quodlib. 4. quaest. 37. Richard in 2. dist. 26. art. 1. quaest. 2. et in 4. dist. 1. art. 4. quaest. 1. et adeo erat communis apud antiquos, ut Scotus eam semper ut indubitatam ac certam supposuerit, nulla adhibita probatione, non solum in praesenti quaestione, sed etiam in 4. d. q. 1. q. 2. et ubicumque de hoc mentionem facit, quos veteres praeter Scotislas omnes, sequuntur Gabr. 4. d. 1. quaest. 1. art. 2, Major. q. 1. ad 4. Aliacusq. 1art. 2. Paludanusq. 1. n. 23. Capreolus q. 1. art. 3. Ledesma l.p. 4. q. 3. a. Soto dist. 1. q. 1. Vega lib. 7. in Trid. c. 3. Ferrar. 4.
contra Gentes, cap. 57. quamvis ex his Paludanus et Soto dicant gratiam potius concreari quam creari. Qui modus loquendi gratis ab ipsis excogitatus est, et ad nihil prorsus deservit, cum reveranon significet alium modum productivum gratiae quam modum independentem a materia, quem alii recte significant per creationem. Est autem haec communior sententia contra recentiores communiter, et speciatim Suar. lib. S . de gratia cap. 2. et 3. p. disp. 9. sed. 1. Vasq. 1. p. disp. 174. Connink disp. 6. de Habilibus supernaturalibus dub. 3. Aversa 1. 2. quaest. 112. sect. 3.
Probatur primo ex Scriptura Psal. 50. Cor mundum crea in me Deus, ad Ephesios. 2, Creati in operibus bonis, et cap. 4. Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est. In quibas locis dicitur quod gratia,qua mediante mundatur cor, fiunt opera bona, et constituitur peccator novus homo secundum Deum, creatur. Confirmatur, quia gratia tum in Scriptura, tum in Concilio Tridentino dicitur infundi in cordibus eorum, qui justificantur; ergo non educitur de potentia materiae, et consequenter creatur.
Dices verbum creari in Scriptura saepe accipi in latiori significatione, quam ut significat creationem proprie dictam, ut patet in priruo Genesis, ubi dicitur quod Deus creavit caelum et terram, cete grandia, masculum et foeminam ; quae tamen non producit creatione proprie dicta, hoc est independenter a materia. Praeterea, omnes formae finitae actu productae aut producibiles dicuntur creatae, ad differentiam formarum infinitarum et improducibilium, quae simpliciter increatae dici solent: ergo quamvis habeatur in
Scriptura quod gratia creetur, non tamen sequitur quod producatur creatione proprie dicta. Deinde per hoc quod dicatur infundi, non necessario intelligitur aliud quam quod producatur a solo Deo efficienter, supra exigentiam naturalem subjecti, sic autem produci posset quamvis educeretur de potentia materiae.
Contra tamen, quia licet revera secundum se possent sic explicari praedicta loca, tamen quia possunt etiam intelligi de creatione proprie dicta, melius ita intelliguntur ; tum quia sic proprius intelligerentur, tum quia ita antiqui omnes Theologi, ut fatentur Suarez et Vasquez, intellexerunt; quorum certe auctoritas in re Theologica, et speciatim in expositione Scripturae magni momenti est. Quoniam posset bene dici, quod illam expositionem haberent per traditionem, cur enim alias in ea convenirent ? tum, quia nihil impedit quominus sic intelligantur.
Probari solet secundo, quia charitas est supernaturalis in substantia ; ergo non potest dependere a materia. Sed contra, quia actus dilectionis procedens a gratia et charitate, est etiam supernaturalis in substantia, et tamen, secundum omnes, dependet a materia. Dices non esse tam supernaturalem quam est gratia et charitas. Contra primo, quia nulla est ratio ob quam ob istam majoritatem dicatur necessario exigere creationem. Contra secundo, quia illa majoritas supernaturalitatis, quae est in gratia supra actum, consistitin hoc tantum quod ad actum aliqua causa secunda physice concurrat et effective, ad gratiam vero non ita. Sed cum hoc stare potest dependentia a materia ; tum quia nihil impedit; tum quia de facto formae caelorum sunt productae a solo Deo nulla causa effectiva secunda concurrente, et tamen non sunt creatae, sed productae dependenter a materia. Et idem est in Scotistarum sententia communiori de animabus brutorum, quae a solo Deo natae sunt produci, cum tamen dependeant a materia ; ergo neque exsupernaturalitate substantiali ut sic, communi actibus et habitibus supernaturalibus, neque ex majori supernaturalitate, quae reperitur in habitibus et gratia, sequitur, quin gratia educatur de potentia materiae.
Probatur tertio, qui nulla causa secunda potest efficienter aut immediate producere gratiam, aut mediate producere dispositionem aliquam physicam ad ipsam. Sed non est verisimile, quod causa materialis secunda possit habere influxum ad aliquid, ad quod non possit habere aliquem influxum, vel immediatum vel mediatum causa effectiva secunda ; ergo causa materialis non potest habere influxum aliquem productivum in gratiam. Contra, quia nulla causa secunda effectiva habet aliquem influxum, sive effectivum immediatum sive mediatum, hoc est, dispositivum ad formas caelestes, ad quas tamen causa materialis influit materialiter, secundum communiorem sententiam. Deinde quod causa aliqua effectiva habeat influxam dispositivum, nec tollit creationem,ut patetde anima rationali, quae creatur, quamvis causae secundae disponant physice ad ipsam, dispositione ipsam naturaliter exigente, nec ponit etiam creationem, ut patet de aliis animabus, quae non creantur et ad quas tamen causae secundae efficienter producunt dispositiones ; ergo ad creationem impertinens est, quod causa secunda possit effective disponere vel non disponere ; et consequenter ex eo quod causa secunda possit vel non possit producere dispositionem ad gratiam, non tollit quin gratia creari possit vel non creari, sed hoc debet colligi ex alia capite, quale nondum est assignatum. Unde negari posset quod causa materialis non possit habere influxum in aliquid, in quod non possit habere influxum causa efficiens, sive immediatum sive dispositivum. Quemadmodum enim de facto habet influxum in formas coelorum, in quas nulla causa secunda de facto effective influit, sive immediate, sive, mediate, cur non possit habere virtutem influendi in gratiam, quamvis nulla causa secunda posset in eam influere.
Probatur quarto, quia gratia et charitas annihilatur,non vero corrumpitur quando desinit esse; ergo creatur. Sed contra, quia antecedens eamdem habet incertitudinem quam consequens, unde qui hac ratione utuntur, ignotum per aeque aut potius magis ignotum probant. Nam eatenus charitas, aut ulla forma supernaturalis, dicitur annihilari aut corrumpi, quatenus cognoscitur quod non dependeat a causa materiali in esse aut fieri.
Probatur quinto, quia est perfectissima formarum accidentalium ; ergo producitur per creationem. Probatur consequentia primo, quia si dicatur creari, id magis ipsam dignificat ; dignificare autem debemus eam quantum possumus sine inconvenienti. Secundo, quia perfectissima formarum substantialium creatur, nempe anima rationalis ; ergo et perfectissima formarum accidentalium. Sed nec haec etiam probatio valde urget, praeterquam enim quod antecedens sit incertum, cum videri posset merito actus supernaturalis charitatis esse perfectior charitate ipsa, qui tamen actus non creatur, praeter hoc, inquam, facile negari potest consequentia. Et ad primam probationem dico, quod non debeamus ullas formas magis dignificare, nisi prout constat nobis ratione vel auctoritate, quod dignitas competat ipsis, quamvis non videremus repugnantiam in eo quod dignitas aliqua ipsis competeret. Confirmatur, quia si dignificatio et non repugnantia sufficeret ad tribuendam creationem formae, possemus dicere quod animae irrationales perfectorum brutorum creentur, quia certe non repugnat ipsis, creari, et id eas dignificaret supra caeteras formas substantiales materiales, sed hoc esset contra Theologos et Philosophos communiter ; ergo non valet iste modus probandi creationem.
Ad secundam probationem etiam dico, quod probaret nimium, nam si debet admitti talis proportio inter formas substantiales et accidentales, tum quemadmodum inter formas substantiales non datur nisi una forma, illaque perfectissima, quae creatur, secundum omnes,nempe anima rationalis ; similiter inter accidentales non deberet dari nisi una forma, illaque perfectissima, quae crearetur et caeterae formae illa imperfectiores deberent educi. Sed hoc est contra omnes, qui tenent nostram conclusionem ; non enin solam charitatem dicunt creari, sed etiam fidem et spem habitualem supernaturales, cum tamen hae sint imperfectiores charitate. Confirmatur haec impugnatio, quia formae substantiales sunt perfectiores quam sit charitas, et tamen non creantur ; ergo ex perfectione charitatis non bene colligitur quod creetur. Confirmatur secundo, quia non ex perfectione animae rationalis praecise colligitur, quod crearetur, sed ex auctoritate, et ex eo quod conservetur naturaliter absque corpore ; ergo cum charitas non conservetur extra subjectum, non debet ex perfectione ejus colligi, quod creetur. Confirmatur tertio, sufficit pro perfectione charitatis quod habeat quo excedat caeteras formas, quas excedit, sed hoc haberet quamvis non crearetur ; ergo non debet creatio ejus desumi ex perfectione ipsius.
Itaque non mihi occurrit alia probatio hujus conclusionis, praeter primam desumptam ex auctoritate, quae satis bona ratio Theologica est, et praeterea quod non repugnet nec sit inconveniens gratiam creari, id quod patet quantum ad repugnantiam, quia certum est alias formas accidentales, non solum spirituales, sed etiam materiales creari posse. Si enim Deus eas produceret absque subjecto, sine dubio crearentur, et si taliter produceret entitatem ipsarum quoad esse proprium earum, pro illo instanti quo producit eas in subjecto, sicut produceret extra subjectum, solumque superadderet productioni isti alteram productionem unionis, ut unio praecise, tum etiam crearentur ; ergo etiam gratia posset creari. Patet etiam quod non involvit inconvenientiam ex solutione argumentorum.
Confirmatur, quia non est sufficiens ratio unde colligatur, aut a priori aut a posteriori, quod edducatur. Non a priori, quia non competit ipsi educi ex ratione formae ut sic, cum anima rationalis sit forma et non educatur; neque ex ratione formae accidentalis ; tum quia forma etiam substantialis aliqua educitur ; tum quia non repugnat formae accidentali non educi; neque ex ratione supernaturalitatis aut spiritualitatis aut finitatis, cum non repugnet formam supernaturalem spiritualem finitam non educi ; tum quia forma finita tum naturalis, tum spiritualis educitur: nec ulla alia ratio a priori adduci potest, ex quo colligi possit quod educatur aut dependeat a subjecto, sed ex nulla alia ratione potest colligi a priori quod educatur. Sed nec a posteriori sufficienter colligitur, quia nullum est principium unde colligatur a posteriori, nisi vel exemplo aliarum formarum accidentalium; vel quia videmus quod nunquam producatur vel conservetur nisi in subjecto, et quod non habeat aliquam operationem, quam posset exercere extra subjectum, proptereaque connaturaliter exigat produci in subjecto et conservari in illo. Sed hae omnes rationes non concludunt quod educatur ; ergo a primo ad ultimum non est ratio aliqua ob quam dicatur educi, et consequenter non est ratio sufficiens ob quam recedatur a sententia veterum Theologorum.
Probatur minor quoad primam partem de exemplo aliarum formarum, quia sicut est forma distinctissimae rationis ab aliis formis, quoniam non est connaturaliter debita alicui subjecto, aut dispositioni, nec producibilis effective a causa secunda, ita etiam posset ex illa speciali ratione sua non educi, quamvis caeterae formae omnesaccidentales et substantiales materiales educerentur ; ergo exemplum aliarum formarum nihil concludit.
Probatur eadem minor quoad secundam partem de productione et conservatione ejus in subjecto, quia si Deas decerneret non conservari animam rationalem nisi in corpore, etproduceret tamen eam sicut de facto producit, sicut optime posset facere, tum anima nec produceretur nec conservaretur nisi in subjecto, et tamen tam crearetur quam de facto creatur ; ergo productio et creatio in subjecto non arguit eductionem necessario.
Probatur secundo minor quoad eamdem partem, quia si Deus conservaret gratiam in subjecto eodem modo quo producit animam rationalem in subjecto, non educeretur magis quam educitur anima, et tamen nec produceretur nec conservaretur extra subjectum ; ergo eductio ejus non arguatur sufficienter ex productione et conservatione in subjecto.
Probatur minor quoad tertiam partem de operatione extra subjectum, quia quantitas calida extra subjectum habet operationem,et tamen dependet a subjecto; ergo dependentia a subjecto non colligitur ex negatione operationis extra subjectum. Probatur consequentia, quia non est major ratio cur negatio operationis argueret dependentiam a subjecto, quam operatio extra subjectum argueret independentiam a subjecto ; ergo si operatio extra subjectum non arguit independentiam a subjecto, nec negatio talis operationis arguet dependentiam a subjecto.
Dices, si operatio extra subjectum non argueret independentiam a subjecto, nulla esset ratio unde colligeretur independentia animae rationalis a subjecto. Respondeo negando sequelam, quia ex illa operatione et ex eo quod non sit ulla alia ratio ob quam colligeretur dependentia ejus a subjecto, et etiam ex eo quod de facto conservetur naturaliter extra subjectum, id colligitur, et praeterea adsunt auctoritates id probantes.
Confirmantur haec omnia: In omnibus illis, quae dependent a subjecto, datur aliqua ratio specialis ob quam dicantur dependere a subjecto, quae non est in habitibus, de quibus loquimur ; ergo dependentia a subjecto potest adscribi illi rationi, et consequenter negari competere istis habitibus, quibus illa ratio non convenit. Consequentia videtur satis clara.Probatur antecedens, quia omnia quae dependent a subjecto, vel sunt perfectiones naturales ejus non habentes operationem independentem a subjecto, vel producuntur in ipso ab aliqua causa secunda, quorum neutrum competit habitibus supernaturalibus, cum non sint nec perfectiones naturales subjecto, nec producantur a causa ulla secunda effective et physice, etiam partialiter. Sed ex eo quod aliquid sit perfectio naturalis subjecti non habens operationem aliquam extra subjectum, optime potest colligi dependentia ejus a subjecto, et ex eo etiam quod produceretur a causa secunda, quia causa secunda nequit concurrere ad terminum creationis ; ergo aliqua ratio competit omnibus aliis formis, quae educuntur, cui attribui possit eductio, quae non competit habitibus supernaturalibus. Per hoc accommodari posset secunda probatio supra posita n. 11. proponendo eam hoc modo: Charitas est ita supernaturalis in substantia, ut nec sit perfectio naturalis ullius subjecti, nec possit produci effective ab ulla causa secunda ; ergo creatur. Probatur consequentia, quia ratione alicujus ex his duabus rationibus competit caeteris habentibus operationem extra subjectum non creari ; ergo cum nulla ex illis competat gratiae debet dici quod creetur.
Objicies primo, gratia est accidens, et consequenter non habens subsistentiam partialem, mediante qua possit non naturaliter per se subsistere, sed inhaerens, et etiam exigens connaturaliter inhaerere subjecto, taliter, ut esset miraculum, si produceretur aut conservaretur extra subjectum ; ergo petit produci dependenter a subjecto. Confirmatur, ideo colliguntur aliae formae substantiales praeter animam rationalem et accidentales, etiam formae absolutae, educi e potentia materiae, et non creari, quia in fieri et conservari dependent a subjecto, et ideo colliguntursic dependere, quia naturaliter non producuntur nec conservantur absque subjecto, et essetmiraculum quod ita producerentur aut conservarentur ; ergo cum gratia nec producatur nec conservetur, nisi in subjecto. Et cum esset miraculum quod conservaretur, aut produceretur aliter quam in subjecto, bene colligitur quoddependeat a subjecto in esse et conservari, et consequenter quod non creetur, sed educatur de potentia subjecti.
Respondetur negando consequentiam, quia sicut ex formis substantialibus informantibus ex formis substantialibus informantibus quaedam educuntur, et quaedam non educuntur e potentia materiae, ita etiam dici potest de formis accidentalibus inhaerentibus.
Ad confirmationem respondeo, negando antecedens pro secunda parte, non ideo enim praecise colligitur quod dependeant, quia naturaliter non possunt produci aut conservari nisi in subjecto, sed propter hoc, et quia ulterius possunt dependere a subjecto, et nulla est ratio, congruentia aut auctoritas ob quam dicatur quod non dependeant, sed potius est congruentia quod dependeant, quia vel sunt connaturales perfectiones productae a causa effectiva secunda, vel sunt perfectiones connaturales subjecti non habentes operationem extra subjectum ; unde sequitur quod quamvis gratia non producatur nec conservetur naturaliter nisi in subjecto, possetque produci dependentem subjecto. Tamen quia potest etiam produci independenter a subjecto, et est auctoritas ob quam dicatur sic produci, ita dicendum est, praesertim cum non sit eadem ratio competens ipsi, quae competit aliis formis eductis. Ratio autem cur producatur et conservetur semper in subjecto, est, quia cum non habet operationes particulares, quas posset extra subjectum exercere, frustra et inutiliter extra subjectum aut conservaretur aut produceretur.
Objicies secundo, anima dicit inclinationem naturalem ad gratiam ; ergo gratia educitur e potentia animae. Respondeo negando consequentiam, quia ad animam rationalem etiam datur potentia naturalis in corpore, et tamen, secundum omnes, non educitur e potentia corporis.
Objicies tertio, si crearetur non posset corrumpi physice per ullam causam secundam. Respondeo negando consequentiam, quia posset corrumpi physice a causa secunda, per hoc quod causa secunda produceret formam incompatibilem cum ipsa, aut exigens connaturaliter ablationem ejus a subjecto. Cum enim non potest naturaliter conservari extra subjectum, eo ipso quod propter formam productam a causa secunda in subjecto tolli deberet, deberet destrui connaturaliter ; et hoc sufficit ut dicatur causa secunda corrumpere posse ipsam aut destruere.
Ex his sequitur verum esse quod supposuit Scotus in hac quaestione supra n. 8. nempe in productione gratiae duas actiones realiter distinctas; unam quae terminatur ad ipsum esse gratiae, producendoipsam, quae actio est omni? no independens a subjecto ; et alteram quae terminatur ad unionem ipsius cum suo subjecto, anima scilicet vel voluntate, sicut reperiuntur duae actiones in infusione animae rationalis. Et hinc ulterius sequitur prius natura gratiam existere quam inhaereat animae. Quamvis enim idem Scotus in 4. dist. 1. q. l.g Ideo, recte dixerit formas materiales substantiales eadem actione fieri et inhaerere, nec prius consequenter existere quam inhaerere, idque etiam aeque verum sit de omnibus accidentibus tam spiritualibus quam materialibus, quae educuntur de potentia subjecti nec creantur creatione proprie dicta, tamen non est eadem ratio de illis ac de habitibus supernaturalibus in substantia. Unde non est mirum Scotum non vidisse ex illo suo principio de formis materialibus sequi quod gratia non creetur, sed mirum potius fuisset, virum tanti ingenii id illaturum. Et certe ego miror Suarium tam claram putasse illam illationem supra n. 8. qui etiam num. 9. adducit quasdam Scripturae et D. Augustini auctoritates, ad probandum eductionem gratiae, nihil prorsus ad id propositum facientes, ut unicuique ex ipsis verbis facile patere potest, nec propterea hic proponenda videbantur.