IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Ex hoc dico de tertio articulo, etc. Articulus 3. fuit: An cuilibet peccato correspondeat propria satisfactio? Conclusio prima est: sicut peccata in genere distinguuntur in illa, quae fiunt ex concupiscentia carnis, ex concupiscentia oculorum, ex superbia vitae 1. Joann. 2. ita in genere, et de congruo his correspondere proprias satisfactiones; peccato carnis jejunium, et universim omne illud quod repugnat huic concupiscentiae per macerationem carnis, ut vigiliae, labores, asperitates, et hujusmodi. Haec probatur ex Patribus supra citatis, quia pars fructus paenitentiae in hoc completur. Patet ex jejunio David, Ninivitarum, Achab, ex Joel. 2. In jejunio et fletu et planctu, etc. Clemens lib. 2. Constit. Apostolicarum cap. 16. Castiga illum (supple pcenilentem) jejuniis duarum, aut trium, aut quinque, aut septem hebdomadarum, ut delicti genus, et ratio poposcerit, etc. Clemens Alexand. in lib. qui inscribitur : Quis sit ille dives, qui salvetur, etc. narrans conversionem cujusdam juvenis per
Apostolum Joannem : Crebris item praecibus Deum pro illo invocat, continuis jejuniis una cum eo se macerat, etc. Petrus Alexandrinus Can. XI. poenitentiali: Memores itaque multorum laborum et miseriarum, quas pro Christi nomine sustinuerunt, cum ipsi etiam poenitentiam egerint, et quod a se factum est per proditionem in corporis afflictione, et mortificatione defleverint, etc. simul oremus, et postulemus pro eorum reconciliatione, etc. Origenes homil. 2. in Leviticum : Est autem septima, licet dura et laboriosa, per poenitentiam remissio peccatorum, cum lavat peccator lacrymis stratum suum, etc. et cum non erubescit Sacerdoti Domini indicare peccatum, et quaerere medicinam, etc. Si in amaritudine fletus, luctu, lacrymis, et lamentationibus confectus fueris; si carnem tuam maceraveris, et jejuniis, ac multa abstinentia aridam feceris, et dixeris : sicut frixorium confrixa sunt ossa mea, tunc sacrificium similam a sartagine, vel a craticula obtulisse te noveris, etc. Cyrillus Jerosol.Catechesi 2.plura ejusmodi habet, exemplo David jejunanlis septem diebus. Basilius magnus in homilia 3. in illud Moysi : Attende tibi ipsi, etc. Pro delicti proportione,huic quoque mutuaveris ex admota tibi medela valetudinis instaurandae subsidium. Magnum est, et grave peccatum f multa opus habes confessione, lacrymis amarulentis, peracri contentione vigiliarum, indivulso et continente jejunio, etc. vide Chrysostomum hom. 10, et 42. in Matthaeum, et concione 4. de Lazaro. Et passim Patres, qui in regulis poenitendi, vigilias, et jejunia, et reliqua opera macerationis praescribunt. De aliis asperitatibus, cilicio, cinere, flagellis, etc. habetur variis in locis Jonae 3. 1. Paralip. 21. Jerem. 4. Matth. 11. 1. ad Corinth. 9. Luc. 18. Peccato autem superbiae, et caeteris spiritualibus, magis appropriatur oratio, quae humiliat spiritum Deo, et roborat contra peccata spiritualia. Patet hoc : Quacumque die invocavero te, exaudies me, etc. Psalm. 59. Clamabit ad me, et ego exaudiam eum, cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, etc. Psalm. 90. Invoca me in die tribulationis, eruam te, etc. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos, etc. Psalm. 98. et multa similia 2. Paralip. 33. sic legitur de Manasse : qui postquam coanguslatus est, oravit Dominum suum, et egit poenitentiam valde coram Deo patrum suorum, deprecatusque est eum, et exoravit intente, et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum, etc.
Peccatis autem circa temporalia, ut avaritiae, cupiditati, rapinae, furto, et hujusmodi, appropriatur eleemosyna. Luc. 11. Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis, etc. Et multa similia de virtute eleemosynae ad satisfaciendum pro peccato. Misericordia et veritate redimitur peccatum, Proverb. 16. Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum, etc. Daniel. 4. Patet exemplo Zachaei.
Hanc tandem conclusionem probat Doctor propter majorem correspondentiam poenae ad culpam. Unde Sapientiae 11. Per quae quis peccat, per haec et torquetur, etc. ldeo Clemens Romanus lib. 2. Constilutionum Apostolicarum c. 48. Ne de omni peccato, inquit, idem judicium pronuntietis, sed de unoquoque suum, etc. siquidem lex non omne delictum eodem supplicio puniebat. Basilius homil. 14. contra ebrietatem et luxum, hanc proportionem servandam docet: Medicina magna delicta sedabit, jejunium ebrietatem curet, Psalmus turpes cantus, lacryma risum, pro saltatione genuflectatur, pro tripudio pectus pulsetur, pro vestium sumptu et ornatu humilitas;in omnibus vero eleemosyna peccata diluat, redemptio animae viri divitiae, etc. Idem Chrysostomus hom. 10. in Matthaeum. Ratio etiam postulat, ut sicut dicit Gregorius : Qui in cunctis deliquimus, in cunctis ferimur, etc. Ut ipsi exequentes adversus nos ipsos justitiam Dei, vindicemus peccata in illo genere, in quo sunt commissa ; et sicut in bonis corporis, animae et fortunae fit peccatum, ita etiam vindicetur in corpus per jejunium et macerationem dignam ejus ; in animam per orationem, dolorem et contemplationem divinorum; in patrimonium per opera misericordiae, subveniendo pauperibus, quod in coelestes thesauros per manus pauperum deportatur, ut inquit gloriosus martyr Laurentius. Haec omnia complentur praedictis operibus in genere, et communi Patrum et Theologorum consensu: quod definit etiam Trident. sess. 14. can. 13. unde Chrysost. concione 4. de Lazaro : Supplicium, inquit, a se ipso exigat pro peccatis per condemnationem, per diligenter exdctam poenitentiam, per lacrymas, per confessionem (per quam intelligitur etiam oratio), per jejunium,per eleemosynam, per continentiam ac charitatem, ut possimus omnes omni modo hic depositis peccatis, multa cum fiducia illuc proficisci, etc. Haec etiam tria opera suadet Angelus Tobiae cap. 12. Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna. Videatur Gregorius Nyssenus oratione in eos, qui acerbius alios judicant.
(t) Sic dictum est de correspondentia ista, etc. Supposita correspondentia generali, quae de congruo adhiberi debet, et etiam consuli ac imponi a confessario, quando non subest impedimentum ; statuit Doctor secundam conclusionem, nempe quantum ad necessitatem et fructum satisfactionis non exigi talem correspondenliam, ut quis puniatur in eo genere, in quo pecvit, sed sufficere ut ei injungatur satisfactio in alio genere, quae sit aequivalens, aut certe proportionata facultati et viribus poenilentis. In quo discretio confessarii est spectanda, ne ex una parte peccata non dimittat impunita, ne particeps fiat peccati alieni, et ex nimia indulgentia connivens, vilem faciat medicinam necessariam infirmo, neve ex altera parte omittat etiam ejus fragilitati consulere, ut illud imponat per modum satisfactionis, quod implere sine periculo desperationis, aut novi peccati commode possit. Haec doctrina communis est. Et quantum ad primarium assertum, conclusio patet ex Canonibus poenilentialibus, in quibus etiam propter spiritualia idololatriae injungebatur afflictio corporis, et jejunium, propter peccatum carnis, poenae spirituales, ut patet ex Can. 1. Petri Alexandrini, et can. 11. can. 4. Ancyran. can. 12. Conc. Neocaesariensis can. 12. Nicaeni can. 4. Gregorii Nysseni, et can. 58. et 59. Basilii, ad Amphilochium. Ratio autem est manifesta, quia omne illud quod acceptum est Deo in satisfactionem poenae temporalis, est congruum medium satisfaciendi: ergo quando facultas non suppetit ad aliud persolvendum, judex inferior et ministerialis debet se conformare legi et voluntati Dei, et ordinare satisfaciendum in aequivalenti ; unde Trident. sess. 14. can. 13. ubi quatuor genera satisfactionis enumerat, ut poenas a Deo inflictas vel impositas a Sacerdote, vel voluntarie assumptas, vet alia pietatis opera, ut distinguuntur ab his tribus enumeratis, nempe jejunio, oratione et eleemosyna ; ergo haec poena sufficit.
Duos autem casus format Doctor : Primus est de paupere, qui nec jejunare potest, neque eleemosynas elargiri, neque etiam orare, saltem pro mensura peccati, quia toto tempore circuit quaerens panem quotidianum; quid ergo ? Respondet : Quia ipse labor continuus est sibi jejunium continuum, quia coniinua maceratio carnis, tantummodo inducendus est ut illum laborem habeat in remissionem peccatorum, intendens illum ad hunc finem referre, saltem quousque occurrat sibi opportunitas solvendi aliquam aliam satisfactionem, et aliqua alia possunt ei ita temperate et diminute imponi, ut sint sibi possibilia, etc. Loquitur autem de paupere, qui est furatus, ideo addit illam limitationem saltem quousque occurrat sibi alia opportunitas solvendi, etc. nempe restituendi ablatum. Occasione hujus quaero :
Utrum satisfactio fieri possit in operibus praecepti ?
Faventinus dist. 19. hujus disput. 35. cap. 7. citat Doctorem pro sententia negativa ex eo quod supra asseruit in hac quaest, satisfactionem late sumptam esse ex alias indebitis, id est, ut ibidem explicat, ex operibus supererogationis, quae non sunt in praecepto. Similiter eumdem citat Suarez in hanc sententiam ex illo loco, et ex q. seq. argum. in oppositum cum sua solutione. Hanc sententiam videtur etiam tenere divus Thomas in hac dist. q. 1. art. 2. ad. 3. Quaedam, inquit, mensura est homini adhibita, quae ab eo requiritur, scilicet impletio mandatorum, et super ea potest homo aliquid erogare, ut satisfaciat. Similia D. Bonaventura 2. part. dist. art. 1. quaest. 3. Richardus ead. dist. art. 1. quaest. 2. Paludanus ibid. Capreolus quaest. 1. art 3. Major q. 2. dub. 1. Almainus quaest.1 . Gab. d. 16. quaest. 2. notab. 1.
Secunda opinio, neque satisfieri per opera jure nalurae praecepta, secus esse de operibus praeceptis jure humano. Archidiaconus apud Sylvestrem, verb.Safta.
factio q. 8. Et Antoninus citatur pro eadem titulo 14. 3. part. cap. 20. sig. 1. quia hoc discrimen affert inter illa praecepta, quia nempe Ecclesia non intendit auferre vim satisfactionis, quia ad idem ordinari potest ejus praeceptum.
Tertia sententia docet etiam in operibus praeceptis satisfactionem posse injungi, et consistere, quae est satis frequens apud modernos. Ita Cajet. tom. 1. Opusculorum, tract. 6. q. 1. Solus hic dist. 19. q. 2. art. 1. Ledesma quaest. 14. art. 1. dub. 5. Petrus de Soto lectione de satisfactione, Me dina tract. 3. part. 4. dub. 3. Adrian. de satisfact. quaest. 3. Suarez disp. 37. sect. 4. Vasquez q. 94. art. 1. dub. 6. quae sententia est salis frequens,
Dico primo primam sententiam esse magis congruam praxi primitivae Ecclesiae, loquendo de satisfactione pro poena temporali, et regulariter, ut patet ex Patribus, quos supra citavimus, et aliis passim, quia illa praescribebatur in operibus poenalibus, et alias supererogationis, non autem praecepti; et simpliciter est tenenda in praxi, nisi status aut infirmitas poenitentis aliud suadeat.
Probatur conclusio, quia in his operibus fieri poenitentiam Scriptura docet, ut patet ex dictis et exemplis poenitentum quae proponit ; et hic est sensus etiam Ecclesiae, ut patet ex dictis, et specialiter ex Trident. sess. 14. cap. 8. Habeant prae oculis, inquit, ut satisfactio, quam imponunt, non sit tantum ad novae vitae custodiam, et infirmitatis medicamentum, sed etiam ad praeteritorum peccatorum vindictam et castigationem, etc. Ad novae vitae custodiam, et remedium infirmitatis satisfactio est, quae praescribitur contra tentationes, et qua exscinduntur causae, etiam remotae peccatorum, et quae ad robur interius animae ordinatur. Ullra haec exigit Concilium satisfactionem, quae sit in castigationem praeteritorum peccatorum, et cap. 4. ejusdem sess. et sess. 6. c. 14. docet poenitentiam Christiani debere esse non in sola cessatione a peccatis, et vitae novae inchoatione, sed etiam in odio veteris, confessione et satisfactione per jejunium, orationem et eleemosynam, et alia pietatis opera.
Ex quibus sic argumentor : Ex praescripto divinae justitiae vindicativae peccati, et ex motivo etiam ipsius poenitentiae, quae est justitia vindicativa, et praecepto poenitentiae verae et requisilae, debet poenitens exhibere satisfactionem interiorem, quae non solum sit vindicta, et odium vitae veteris, sed ut ei conjuncta est inchoatio vitae novae, quantum ad effectum, propositum emendationis, et propositum non peccandi amplius, seu observandi legem ; ergo observatio praecepti, quantum ad affectum et propositum spectat ex divina justitia ad conversionem a peccato, et ad satisfactionem, quam Deus acceptat pro ipso, et praeexigit ad confessionem et absolutionem. Sed alia secundum ordinem justitiae, et institutionem Sacramenti est satisfactio pro peccato, alia pro poena temporali ; ergo illa, quae spectant ad novam vitam inchoandam, quae est observatio praeceptorum, et spectat ad satisfactionem pro peccato, non est materia, in qua debet exerceri a ministro divinae justitiae (qui tenetur legislatori se conformare in ligando, et solvendo justitia vindicativa pro poena temporali) , sed in aliis operibus debet injungi satisfactio, regulariter loquendo.
Confirmatur, quia oppositum plurimum relaxaret vigorem et rigorem poenitentiae. Unde Trident. praefato cap. 8. hanc rationem adducit, unde divina clementia voluit remanere poenam temporalem, peccato dimisso, ne facilitas veniae et indulgentiae esset occasio contemptus divinae legis et lapsus, peccatori ideoque hanc poenam voluit esse fraenum, quo retraheretur a peccato ; facilius enim peccator affectu commodi movetur quam justitiae, propter inclinationem ad sensum pronum ad malum ab adolescentia sua. Ergo ut digne fiat haec satisfactio, debet in aliquo constitui ex divina justitia et clementia, quae abslerrent a peccato, quod nullo modo fieret injungendo sola opera praecepti ; ergo non in illis Deus ordinavit satisfactionem pro poena temporali.
Probatur prima consequentia : obligatio ad opus praecepti per modum satisfactionis non inducit magis fraenum non labendi, quam ipsa comminatio poenae aeternae et supplicii, ac poenae temporalis acrioris in hoc mundo, quam Deus sua lege sancivit. Multa enim flagella peccatoris, ergo ut poena temporalis pro peccato habeat aliquam rationem impedimenti lapsus diversam et efficacem, non in opere praecepti statuenda est, sed in opere supererogationis, et poenali.
Deinde, non esset alias castigatio vitae veteris ordinando poenam pro poena, et ulciscendo peccatum, distincta ab ea satisfactione, quam Concilium statuit in remedium fragilitatis, et per modum praeservativae, quia haec ordinantur ad praecepta servanda, et novam vitam conservandam. Castigatio autem vitae praeteritae amplius dicit; ergo debet esse in aliquo, quod alias liberum esset homini omittere, si non peccasset, ut patet manifeste ex Gregorio supra citato, et Chrysostomo.
Dices opus praecepti esse laboriosum, et habere posse rationem poenae. Contra, non habet laborem diversum, aut poenam distinctam ab iis, quae requiruntur ad novam vitam, et ad satisfactionem de ipso peccato requisitam ex divina justitia intra et extra Sacramentum ad remissionem et satisfactionem peccati, qua peccatum est,
et inducit debitum poenae aeterna: sed labor et poena, quae est pro satisfactione temporalis poenae, in quam commutatur aeterna praescripta, exigit aliud genus laboris et poenae novae superadditae etiam in ratione operis poenalis, ut sit castigatio diversa et satisfactio ; ergo nequit consistere in priori. Dices saltem ex opere operato habere posse vim satisfaciendi, ut subest clavibus. Contra, aliqui eorum, qui in praedicta sententia sunt, id negant, de quo in sequentibus agitur. Sed dato etiam quod satisfactio imposita a Sacerdote haberet vim ex clavibus, non solvitur difficultas, quia claves applicari debent ad materiam praescriptam lege et acceptatione divina ad hoc, ut valide ligent et solvant ; talem non esse materiam praecepti, neque etiam proportionem debitam habere ad hoc genus satisfactionis probatum est ; ergo non est capax talis elevationis per claves. Ex his patet fundamentum oppositae sententiae non concludere.
Objiciunt primo, quod habet virtutem augendi gratiam, habet virtutem satisfaciendi ; sed opus praecepti habet talem virtutem in justo, ergo, etc. Respondetur negando majorem cum consequentia, quia diversa sunt, secundum justitiam, meritum et satisfactio in nobis, sicut diversi sunt fructus poenitentiae et fructus justitiae; quamvis ergo opera pietatis habeant rationem aequivalentis satisfactionis, tamen intelligitur id de operibus, quae non sunt alias in praecepto; an autem opus pietatis relatum in finem satisfactionis pro peccatis, et acceptatum a Deo, habeat etiam vim merendi gratiam, et gloriam eamdem, quam alias mereretur, postea videbitur, saltem illa opera debent esse libera, ut sint satisfactoria, et non praecepti.
Secundo objicit Solus : Ecclesia instituit jejunium quadragesimale, et quatuor temporum pro satisfactione peccatorum, ut patet ex praefatione : Qui corporali jejunio vilia comprimit, mentem eleuas, virtutem largiris et praemia; ergo in his jejuniis potest esse satisfactio propter peccatum, Imposita a Sacerdote. Respondetur negando consequentiam, quia licet illa jam habeant vim satisfaciendi ex se, et sint opera proportionata alias, tamen quia sunt in praecepto Ecclesiae, sunt debita et determinata ; unde si committatur peccatum contra hoc praeceptum, aut aliud, ut illa opera sint idonea satisfactio, debet eis adjungi modus majoris abstinentiae, quam ut praecepto Ecclesiae determinatur, vel certe ponenda est alia paenitentia diversa juxta modum peccati et facultatem poenitentia.
Tertio objicit: martyrium ex praecepto, nempe fidei aut alterius virtutis conservandae, de et culpam et poenam: Item, dilectio Dei et contritio perfecta, licet sint etiam in praecepto, habent vim satis faciendi, ita ut aliquando deleant omnem culpam et poenam ; ergo opus esse in praecepto non diminuit vim satisfactionis, sed potius auget, quia etiam redditur magis bonum. Respondet Faventitius aliud esse actum meritorium esse remissivum alicujus partis poenae temporalis et totius, si actus est perfectissimus, et aliud esse an opera praecepti sint satisfactoria pro poena temporali.Primum concedit, secundum negat. Sed contra hoc est, quod in casu praecepti poenalis, etiam caeteris paribus, et magis meritum, et ratione poenae est magis proportionatus ad satisfaciendum, quam sit actus praecepti non poe nalis ; ergo ille magis potest habere vim satisfaciendi quam hic ; et si actus meritorius praecepti ex se habet vim satisfaciendi ex lege, nihil repugnat, quin imponi possit, ut satisfactio poeniientialis, quia non requiritur ad hanc, ut semper sit opus poenale quod imponitur, sed sufficit aequivalens, ut dicit Tridentlnum, per alia etiam opera pietatis satisfieri posse pro peccati poena temporali: si ergo omne meritum aliquid poenae remittit, et praeceptum non derogat merito, sequitur quod non deroget satisfactioni, et a fortiori, si opus poenale sit. Vel ergo dicere oportet consequenter, quod opus praecepti meritorium, universaliter loquendo, non sit satisfactorium, vel certe restringere conclusionem positam ad opus praecepti, quod non est meritorium, quia aliqua ei conditio deest requisita ad meritum, ut quia non fit in gratia, vel si fiat, non refertur in finem charitatis. Vel denique tertio, quod opus meritorium in ratione meriti, et non in ratione satisfactionis remittit poenam, aut partem ejus, quia sicut est ordinans hominem ad gloriam, ita etiam natum est amovere impedimentum ejus vel ex toto, vel ex parte, juxta perfectionem meriti, quia poena temporalis debita peccato variis modis remittitur, sive per Sacramentum, ut quando quis accedit contritus, vel alias confessus, vel etiam per opus meritorium, etiam ex praecepto, quia praeceptum non tollit rationem meriti, vel per satisfactionem stricte sumptam, quae requirit, ut sit in materia libera, et non alias praecepta.
Dices hoc libere dici, quia meritum ad praemium et quodcumque datum intuitu meriti servat proportionem justitiae, si ergo non derogat merito opus esse in praecepto, neque etiam satisfactioni, ut sit in opere praecepti. Probatur consequentia, quia eadem servatur utrobique proportio justitiae, et bonitas accedens ex praecepto dignificat magis actum, et in esse operis, et in acceptatione divina; ergo in esse satisfactionis. Praeterea, satisfactio Christi Domini, quae fuit perfectissima per mortem et passionem, probabile est fuisse in praecepto obedientiae (saltem supposita ejus acceptatione) ex debita conformitate cum divina voluntate, quae ordinavit hoc remedium in redemptionem hominis; et ideo dicitur ad Philippen. 2. Factus est obediens usque ad mortem, etc. et ipse in horto orat : Non mea, sed tua voluntas fiat; ergo praeceptum non tollit valorem satisfactionis. Praeterea, ipsa satisfactio imposita a Sacerdote, ut dicit infra Doctor, habet concomitans praeceptum in exercitio, ita ut si omittatur, peccet de novo poenitens; ergo opus esse in praecepto non tollit vim satisfaciendi.
Praeterea, per flagella a Deo missa, ea acceptando satisfacimus ex Tridentino cap. 9. can. 13. ergo etiam per opera praecepti similiter valet satisfactio. Probatur consequentia, quia vel ideo derogat praeceptum, quia inducit necessitatem operis; sed major est necessitas in praemissis, quia naturalis, in opere praecepti tantum obligationis et moralis: vel ideo quia ipsa obligatio praecepti inducit debitum, cum quo non est compatibilis satisfactio, sed perinde etiam illa flagella supponunt debitum ex peccato, ac proinde etiam obligationem ea ferendi patienter, quia voluntas inferioris contra ordinem justitiae, et debitum murmurans, non est ordinata voluntas; ergo.
Praeterea quinto facit textu praemissus Doctoris, qui admittit pauperem, si ferat patienter labores necessarios conquirendae vitae, eosque offerat pro peccato commissi furti, Deo esse satisfactorios, dum aliud medium non suppetat: sed illi labores sunt in praecepto, cum sint necessarii conservandae vitae, ad quam tenetur: ergo neque in sententia Doctoris requiritur ut opus satisfactionis non sit alias in praecepto. Accedit quod supra doceat idem, quod Tridentinum, nempe passionem patienter tolera tam esse satisfactionem eti am pro peccato, et infra dist. 21. quaest. 1. ad ultimum, docet .per mortem naturalem Deo oblatam satisfieri posse pro peccati poena, quamvis ipsam mortem tenetur patienter ferre, quia est poena debita peccato, et in ea ferenda conformare voluntatem suam justitiae divinae.
Sexto denique, non magis satisfactio pro poena temporali exigit opus alias indebitum esse, id est, non praeceptum, quam satisfactio pro ipso peccato, quia perinde definitio satisfactionis late sumptae applicatur utrique ex prima parte hujus quaestionis, in qua definitur satisfactio illo modo, ut comprehendit utraque tam pro peccato, quam pro poena debita. Sed supposito peccato mortali, poenitentia ut satisfactio pro ipso est in praecepto, ut infra dicetur ; ergo perinde potest esse satisfactio imponenda pro poena temporali. Quod confirmari potest ex argumento jam citato, quia per jejunium quadragesimale, et similia, quae sunt in praecepto, potest quis satisfacere pro poena temporali peccatorum alias remissorum; ergo non vetat praeceptum opus esse satisfactorium, quamvis sit in praecepto.
Propter haec argumenta dixi superius regulariter satisfactionem imponendam a Sacerdote non debere esse opus praecepti, omissa illa probatione, quam adducit Faventinus ex communi ratione satisfactionis per illam particulam alias indebiti, etc. quae desumpta est ex Anselmo, et definitione, quam adducit Doctor.
Ad has autem rationes, inquantum mi-, Liant contra conclusionem positam, respondetur, supponendo rationem, in qua fundatur ipsa conclusio, nempe satisfactionem stricte sumptam, ut imponitur a confessario, debere esse secundum ordinem divinae justitiae, et acceptationem ; talis ergo debet esse, qualis est praescripta, ut sit veteris vitae castigatio, ut declaratum est ex Tridentino, et debere exhiberi in materia lege praescripta. Unde si Sacerdotes minima quaedam opera pro gravissimis peccatis imponentes non servant ordinem praescriptum ligandi et solvendi secundum justitiam, et communicant peccatis alienis, ut dicit Concilium ; a fortiori peccant, si nihil imponunt, nisi id ad quod peccatores alias fortiori vinculo tenentur, et quod tam in proposito quam in exercitio spectat ad alium ordinem justitiae vindicativae in quo praescribitur satisfactio distincta et propria pro ipsa culpa, scilicet interior cum praescriptis circumstantiis a Tridentino.
Ad primum ergo respondetur, quod lex generalis comprehendit media ordinaria, dispositionemque et statura communem respicit, non autem casus particulares privilegii ; lex autem communis de satisfactione imponenda pro peccato determinat, ut servetur medium justitiae, ne peccator ex indulgentia transeat in contemptum, et ex facilitate veniae, ut etiam satisfactioni Christi communicet, in qua ejus satisfactio acceptatur, ac proinde in proportione operis poenalis, non quomodocumque, sed quae sit nova poena ordinans debitum poena temporalis. Martyrium vero, excellens charitas et contritio ex speciali ratione habent tollere tam culpam quam poenam universam ; martyrium, quia, ut dixi supra dist. praeced, q. 2. ultima est dispositio necessitans ad gloriam, et sic tollit omne ejus impedimentum ex acceptatione sua speciali, non per modum satisfactionis, sed ex praerogativa eximiae charitatis et fidei. Eamdem acceptationem habet ipsa charitas perfecta, quia illa perfecte conjungit ultimo fini, et est satisfactio virtualis pro peccato. Contritio autem (perfectissima scilicet) perinde acceptatur specialiter a Deo in remissionem peccati, et quando est superabundans etiam omnis poenae, quae etiam alias maneret cum contritione in gradu inferiori. Haec autem opera sicut ex motivo suo non ordinantur ad satisfactionem poenae temporalis proxime, sed ad aliud, nempe ad perfectam conjunctionem cum fine, et contritio ulterius ad peccati satisfactionem, ut supra diximus, sic non sunt satisfactio, de qua nunc loquimur, et quae ex dispositione communi legis exigitur ab omnibus, quia etiam de lege tales actus in omnibus non reperiuntur, neque eis conceduntur, quae sunt Dei dona specialissima aliquibus communicata: ideo lex disponens de satisfactione communiter exhibenda et imponenda, non respicit tales actus.
Imo, neque respicere potest, quia haec lex supponit debitum poenae temporalis manere, pro qua exigit satisfactionem faciendam : illi autem actus non relinquunt; talem poenam, si sunt perfectissimi; contritio autem et dilectio Dei in eo gradu, in quo non sunt proportionati, ut deleant peccatum cum omni suo debito, relinquunt poenan aliquam temporalem supplendam per satisfactionem de lege praescriptam, ac proinde lex praescripta satisfactionis exhibendae supponit debitum poenae manere ; argumentum ergo a paritate non concludit, quia haec satisfactio est alterius rationis, ut dictum est, et imponi debet in aliquo opere, quod sit onus novum, et labor peccatori ad castigationem peccati, et non proinde in aliquo, ad quod alias vinculo slrictiori legis tenetur, vel certe aeque siricio regulariter loquendo, quia neque sic satisfieret divinae justitiae et ordinationi, quam supra habemus ex Concilio ; neque esset fraenum peccatori, neque vindicta idonea ad castigandum ejus peccatum, cum nihil novi in ratione operis exhibendum pro peccato decerneret, quod induceret poenam et laborem diversum ab eo, ad quod alias tenetur, et venia facilis induceret per hoc ad contemptum: ideo tenenda est solutio ultimo loco data, quam forte intendit Faventinus.
Ad primam objectionem contra eam faciam, respondetur meritum in ratione boni operis dicere proportionem secundum medium justitiae ad praemium ; satisfactio vero, ut distinguitur a merito, et fundat debitum solutionis, magis fundatur in opere poenali de lege, sive interior sit satisfactio, sive exterior, quia est actus justitiae vindicativae. Ad haec ulterius, sicut Sacerdos imponens satisfactionem est judex delegatus, qui secundum legem judicare debet, et castigare peccatum, et ligare peccatorem ad aliquod genus satisfactionis, quod ipsi sit onus novum et superadditum, et distinctum ab eo, ad quod alias tenetur ex satisfactione pro peccato requisita, quae involvit propositum servandae legis, et servandae justitiae, saltem titulo gratitudinis ; nam propter ingratitudinem etiam Deus induxit hanc obligationem specialem poenae temporalis, ut dicit Concilium Tridenlinum cap. 1. et 8. quae ingratitudo, quando non compensatur ex perfectione superabundanti conversionis a peccato, restat compensanda per satisfactionem, tanquam per novum onus injunctum, ideo eam castigare debet confessarius etiam per diversam poenam ab ea, quae correspondet satisfactioni pro peccato.
Aliud ergo est opus satisfactionis esse in praecepto, ex quo obligetur poenitens ad opus ipsius satisfactionis exhibendum; et hoc nos concedimus ita teneri posse, ideoque potest satisfacere per jejunia praecepto Ecclesiae, per eleemosynas, etiam ut sunt in praecepto, et satisfactionem injunctam a Sacerdote adimplere ex praecepto. Aliud vero an satisfactio, quam imponere debet confessarius, possit praescribi in solo opere praecepti, ad quod alias tenetur paenitens, et hoc negamus, quia praeter hoc, quod opus ipsum sit satisfactorium ex natura sua, quod competit alias operibus etiam praecepti (quando satisfaciendum sit ex voluntate peccatoris offerentis illa extra Sacramentum) et quamcumque obligationem specialem virtute clavium inductam ; praeter hoc, inquam, quod opus sit satisfactorium, requiritur ut auctoritas clavis ligantis debite exerceatur, et secundum praeceptum, ut opus illud inducatur per modum novi oneris et laboris, ad quem alias non tenebatur ; alias non recta ligaret, aut conformiter ad institutionem hujus Sacramenti, et finem auctoritatis concessae; neque materiam idoneam applicaret, in qua haec specialis vindicta exerceri de lege debet, sicut si lex praecipiat aliquid specialiter, ut furem suspendendum, licet haec poena alias redimi possit per alia obsequia gratuita legislatori, tamen judex inferior nequit illa praescribere, aut in ea commutare poenam lege inductam ; sic neque confessarius potest aliam poenam praescribere praeter eam, quam institutio Sacramenti, et Deus praescripsit. Si quaeras, unde id colligatur ? Respondetur colligi ex dictis, nam facilitas veniae, et remissio judicis in castigando reos culpatur ab omnibus Patribus et a Tridentum. Quam porro ineptum, (inquit Tertullianus lib. de Paenitentia, cap. 6.) quam paenitentiam non adimplere, et veniam delictorum non sustinere 1 hoc est, pretium non exhibere, ad mercem manum emittere;hoc enim pretio Dominus veniam addicere instituit, hac poenitentiae compensatione redimendam proponit impunitatem, etc. Ex his patet ad reliquas omnes objectiones, admittendo satisfactionem fieri posse in operibus praecepti, sed negando talia imponi posse regulariter a Sacerdote per modum poenitentiae in hoc foro.
Dico secundo. Quando poenitens est talis, ut non subsit facultas adimplendi aliam poenitentiam, ut in casu Doctoris expresso liquet: vel etiam quando est tam fragilis, ut verisimiliter non sit adimpleturus poenitentiam delicto proportionatam, et quae alias imponi deberet, ut patet in secundo casu, non esse injiciendum ei laqueum, et occludendam viam salutis, ideoque recte imponi, vel ipsa opera praecepti, vel poenitentiam praeservativam, vel aliud quod magis expedire videbitur,juxta discretionem confessarii prudentis: et nisi sit periculum desperationis, aut necessitas praesens absolvendi, ad terrorem expedit quandoque differendam esse absolutionem ; et in hac amplectenda est tertia sententia, nempe in casu et particulari necessitate poenitentis licere uti tali indulgentia, non tamen regulariter. Ratio autem hujus conclusionis petenda est ex eo, quod Deus non dereliquit peccatorem in statu viae sine remedio salutis; ergo per poenitentiam potest salvari etiam in casu quo non esset ei possibilis alia satisfactio, vel certe quo judicaretur esse periculosa: haec enim pars poenitentiae, cum ordinetur ad remissionem poenae temporalis, et non peccati, non exigitur essentialiter ad remissionem peccati, sicut confessio et contritio, ideo sine illa contingit Sacramentum ministrari in certis casibus, in quibus nequit adimpleri, aut non expedit eam imponi. Unde Deus acceptat satisfactionem, quam praestare potest peccator, sive sit opus praecepti, aut aliud in simili casu; reliquum ipse suppleat, ut potest, vel per indulgentias, vel alia via, per tolerantiam laborum vel passionum, ut dicit Doctor : Consimiliter dives, qui lapsus est, etc. hic dicit non esse imponendam satisfactionem renuenti. De hoc dubio agetur infra d. 18. illic perquiratur ulterior ejus resolutio.