CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum)
De proprietate Spiritus sancti, qua est donum. Hic quaeritur, cum Spiritus,sanctus, per quem dividuntur dona, ipse sit donum, utrum concedendum sit, quod per donum dividantur ac dentur dona. Ad quod dicimus, quia per donum, quod est Spiritus sanctus, singulis propria dividuntur, et ipsum communiter omnes boni habent. Unde Augustinus in 15. libro de Trinit. ait : " Per donum, quod est Spiritus sanctus, in commune omnibus membris Christi multa dona, quae sunt quibusque propria, dividuntur. Non enim singuli quique habent omnia, sed bi illa, alii alia, quamvis ipsum donum, a quo cuique propria dividuntur, omnes habeant, id est, Spiritum sanctum." Ecce aperte dicit, per donum dona dari.
Utrum Spiritus sanctus eadem ratione dicatur donum, qua datum sive donatum.
Praeterea diligenter consideran dum est, cum Spiritus sanctus dicatur donum et datum, utrum eadem ratione utrumque nomen ei conveniat ; quod utique videri potest.
Cum enim idem sit Spiritum sanctum dari et Spiritum sanctum donari, ex eadem ratione videtur Spiritus sanctus dici datum et donum. Hoc etiam videtur Augustinus significare 15. libro de Trinitate, cum ait. " Spiritus sanctus in tantum donum Dei est, inquantum datur eis quibus datur ; apud se autem Deus est, etsi nemini datur. " Ecce aperte dicit Spiritum sanctum donum appellari, quia datur. Si autem ex eo tantum appellatur donum, quia datur, non ab aeterno fuit donum, quia non datur nisi ex tempore.
Responsio quare datum sive donatum dicatur Spiritus sanctus.
Ad quod dicimus, quia Spiritus sanctus et donum dicitur et datum sive donatum ; sed datum sive donatum ex eo tantum dicitur, quia datur vel donatur, quod habet tantum ex tempore.
Donum dicitur ex proprietate aeterna.
Donum vero dicitur non ex eo tantum, quod donetur, sed ex proprietate, quam habuit ab aeterno ; unde et ab aeterno fuit donum. Sempiterne enim donum fuit, non quia daretur, sed quia processit a Patre et Filio. Unde Augustinus 4. lib. de Trinit. ait : " Sicut natum esse est Filio a Patre esse, ita Spiritui sancto donum Dei esse est a Patre et a Filio procedere. " Hic aperte ostenditur, quod Spiritus sanctus eo donum est, quod procedit a Patre et a Filio, sicut Filius eo est a Patre, quod natus est ab eo. Non est enim idem Filio esse a Patre et Spiritui sancto, id est, non ea proprietate Filius dicitur esse a Patre, qua Spiritus sanctus. Nam Filius dicitur esse a Patre, quia genitus est ab eo ; Spiritus sanctus vero dicitur esse a Patre et a Filio, quia Spiritus sanctus est donum Patris et Filii, id est, quia procedit ab utroque. Eo enim dicitur Spiritus sanctus, quo donum ; et eo donum, quo procedens. Unde Augustinus in 5. libro de Trinitate, ait : " Spiritus sanctus, qui non Trinitas, sed in Trinitate intelligitur, in eo quod proprie dicitur Spiritus sanctus, relative dicitur, cum et ad Patrem et ad Filium refertur, quia Spiritus strictus et Patris et Filii Spiritus est. Sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine, apparet autem, cum dicitur donum Dei ; donum enim est Patris et Filii, quia et a Patre procedit et a Filio. " Ecce his verbis aperte ostenditur, eadem relatione dici Spiritum sanctum et donum ; donum autem, quia procedit a Patre et Filio. Proprietas ergo qua dicitur Spiritus sanctus vel donum, processio ipsa est, de qua post plenius agemus cum aliis. Cum ergo ab aeterno processerit ab utroque, et ab aeterno donum fuit. Non ergo Spiritus sanctus eo tantum dicitur donum, quia donatur ; ham et ante fuit donum, quam donaretur. Unde Augusthius 5. lib. de Trinitate: " Semper procedit Spiritus sanctus, et non ex tempore, sed ab aeternitate procedit ; sed quia sic procedebat, ut esset donabile, jam donum erat, antequam esset cui daretur. Aliter enim intelligitur, cum dicitur donum, aliter cum dicitur donatum ; nam donum potest esse etiam, antequam detur ; donatum autem, nisi datum fuerit, nullo modo dici potest. " " Sempiterne ergo Spiritus sanctus est donum, temporaliter autem donatum. " His verbis aperte ostenditur, quod sicut Spiritus sanctus ab aeterno procedit, ita ab aeterno donum est ; non quia donaretur a Patre Filio, vel a Filio Patri, sed quia ab aeterno processit donabilis.
Quaeritur cui donabilis sit Spiritus sanctus.
Sed quaeritur, cui donabilis : utrum Patri et Filio, an tantum nobis, qui nondum eramus ? Si autem non erat donabilis Patri et Filio, sed tantum nobis, et ex eo donum erat, quia sic donabilis procedebat, videtur quod Filius eadem ratione semper donum fuerit ; quia ab aeterno processit a Patre donabilis nobis in tempore. Nam et de Filio legitur, quod datus est nobis. Ad quod dicimus, quia Spiritus sanctus nobis tantum, non Patri vel Filio, donabilis processit, sicut et nobis tantum datus est. Et Filius vere datus est nobis et ab aeterno processit a Patre, non ut donabilis tantum, sed ut genitus, qui et donari posset. Processit ergo ut genitus et donabilis ; sed Spiritus sanctus non procedit ut genitus, sed tantum ut donum. Donum autem semper fuit, non solum quia donabilis, sed quia ab utroque processit, et quia donabilis fuit. Unde Augustinus 5. lib. de Trinit. ait: " Eo ipso, quod daturus erat eum Deus, jam donum erat, etiam antequam daretur, " et ideo donabilis, sed aliter donabilis quam Filius; nam et aliter datur et aliter processit quam Filius. Filii enim processio genitura est vel nativitas) Spiritus sancti vero processio nativitas non est ; utraque vero ineffabilis est.
Quod sicut Filius nascendo accepit non tantum ut esset Filius, sed etiam essentia, ita Spiritus sanctus procedendo accepit non tantum ut esset donum, sed ut esset essentia.
Et notandum quod sicut Filius nascendo accepit non tantum, ut Filius sit, sed omnino ut sit et ut ipsa substantia sit ; ita et Spiritus sanctus a Patre et Filio procedendo accepit non tantum, ut Spiritus sanctus sit vel donum, sed etiam, ut omnino sit et ut substantia sit; quod utique non accepit eo quo datur. Nam cum non detur nisi ex tempore, si hoc haberet eo quo datur, accepisset ergo ex tempore, ut esset. Unde Augustinus 5. lib. de Trinit. " Filius non hoc tantum habet nascendo, ut Filius sit, sed omnino ut sit. Quaeritur ergo, utrum Spiritus sanctus eo quo datur habeat non tantum, ut donum.sit, sed omnino ut sit? Quod si non est, nisi quia datur id est, si non habet esse, nisi eo quo datur, sicut Filius nascendo habet non tantum, ut sit Filius, quod relative dicitur, sed omnino ut sit ipsa substantia, quomodo jam Spiritus sanctus erat ipsa substantia, cum non prius daretur, quam esset cui daretur? " Non ergo eo quo datur, sed procedendo habet, ut sit donum, et ut sit essentia ; sicut Filius non eo quod datus est, sed nascendo accepit non tantum, ut sit Filius, sed ut sit essentia. Unde Augustinus 15. lib. de Trinita ait : " Sicut Filio praestat essentiam sine initio temporis, sine ulla mutabilitate naturae de Patre generatio, ita Spiritui sancto praestat essentiam sine ullo initio temporis, sine ulla mutabilitate naturae de utroque processio. "
Quod ex praedictis videtur quod Filius non tantum sit Filius nativitate, sed etiam Deus simili essentia, et Spiritus sanctus processione.
Hic oritur quaestio : Si Filius nascendo habet non tantum, ut sit Filius, sed ut sit essentia, et Spiritus sanetus procedendo non tantum, ut sit donum, sed ut sit essentia ; ergo et Filius nativitate essentia est, et Spiritus nanctus processione est essentia ; cum alibi dicatur, quod nec Pater eo Pater est, quo Deus, nec Filius eo Filius, quo Deus, nec Spiritus sanctus eo donum, quo Deus ; quia, ut ait Augustinus 7. lib. de Trinit. " his nominibus relativa eorum ostenduntur, non essentia. " Unde post plenius agemus.
Ad quod breviter respondentes dicimus, quia nec Filius nativitate essentia est, sed tantum Filius, ; nec Spiritus sanctus processione essentia est, sed tantum donum ; et tamen uterque, et ille nascendo et iste procedendo, accepit, ut esset essentia. " Non enim, ut ait Hilarius 5. lib. de Trinit. per defectionem, aut protensionem, aut derivationem ex Deo Deus est, sed ex virtute naturae in naturam eamdem nativitate subsistit Filius, " et ex virtute naturae in naturam eamdem processione subsistit Spiritus sanctus.
Exponit verba Hilarii.
Quod ita intelligi potest: Ex Patre qui est virtus ingenita, naturam quam habet, eamdem Filius nativitate, id est, nascendo, et Spiritus sanctus processione, id est, procedendo habet. Unde ipse idem apertius eloquens, quod dixerat aperit, dicens : " Nativitas, inquit, Dei non potest non eam, de qua profecta est, tenere naturam. Non enim aliud quam Deus subsistit, quod nonaliundfiiquam de Deo subsistit. "Ecce his verbis aperitur, quomodo intelligendum sit illud : " De Patre generatio praestat essentiam Filio, et de utroque processio praestat essentiam Spiritui sancto, " non quia ille essentia sit Filius, et iste essentia sit Spiritus santus, imo proprietate personali, sed quia et ille nascendo, et iste procedendo essentiam habet eamdem et totam, quae in Patre est.
Quod Spiritus sanctum dicitur donum et donatum secundum duos praedictos modos processionis.
Ex praedictis patet, quod Spiritus sanctus sempiterne donum est, et temporaliter datum vel donatum. Ex quo apparet illa distinctio geminae processionis, de qua supra eginlus. Nam secundum alteram processionem dicitur donatum vel datum: secundum alteram vero dicitur donum.
Secundum hoc quod donum est, refertur ad Patrem et Filium, secundum quod datum, ad eum qui dedit et ad eos quibus datur.
Et secundum hoc, quod sempiterne donum est, refertur ad Patrem et Filium, secundum hoc vero, quod dicitur datum vel donatum, et ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus datur ; et ejus dicitur esse qui dat, et illorum quibus datur. Unde Augustinus 5. libro de Trinitate, ait: " Quod datum est et ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit. Itaque Spiritus sanctus non tantum Patris et Filii, qui dederunt, sed etiam noster dicitur, qui accepimus. Spiritus ergo et Dei est, qui dedit, et noster, qui accepimus ; non ille spiritus noster, quo sumus, quia ipse spiritus est hominis, qui in ipso est, - quamvis et illum spiritum, qui hominis dicitur, utique accepimus, sed aliter iste, aliter ille noster dicitur. Aliud est enim quod accepimus, ut essemus, aliud quod accepimus, ut sancti essemus. Quod autem Spiritus sanctus noster dicatur, Scriptura ostendit. Scriptum est enim de Joanne, quod in Spiritu Eliae veniret. Ecce dictus est Eliae Spiritus, scilicet Spiritus sanctus quem accepit Helias. Et Moysi ait Dominus: Tollam de spiritu tuo et dabo eis, id est, dabo illis de Spiritu sancto, quem jam dedi tibi. " Ecce et hic dictus est spiritus Moysi. Patet igitur, quia Spiritus sanctus noster dicitur spiritus, scilicet quia nobis datus et datus utique ad hoc, ut sancti essemus ; Spiritus vero creatus ad hoc est datus, ut essemus.
An Filius, cum sit nobis datus, posset dici noster, ut Spiritus sanctus ?
Hic quaeritur, utrum et Filius, cum sit nobis datus, dipatur vel possit dici noster ? Ad quod dicimus, quia Filius dicitur noster panis, noster redemptor et hujusmodi ; sed non dicitur noster Filius, quia Filius dicitur.relative tantum ad eum qui genuit. Et, ideo noster Filius non potest dici, sed Patris tantum. In eo autem quod dicitur datus , et ad eum qui dedit, et ad eos quibus datus est refertur, ut Spiritus sanctus ; qui etiam cum in Scriptura, ut 3 praedictum est, dicatur spiritus noster, vel Spiritus tuus vel illius ut de Moyse et Elia dictum est, nusquam tamen in Scriptura occurrit ita dici : Spiritus sanctus noster vel tuus vel illius, sed spiritus noster vel tuus vel illius, quia Spiritus sanctus eo dicitur, quo donum, et utrumque relative dicitur ad Patrem et ad Filium, et hoc sempiterna relatione. Si tamen aliquando dicitur donum nostrum, accipitur donum pro donato vel dato. Cum vero donum accipitur eo modo, quo Spiritus sanctus, donum tantum Patris et Filii dicitur, non hominis ; ita et Filius sub hac appellatione non potest dici noster, ut dicatur Filius noster, sicut nec dicitur Spiritus sanctus noster ; et tamen de Filio dicitur panis noster, et de Spiritu spiritus noster. Ille noster panis, quia nos reficit nobis.datus ; iste noster spiritus, quia nobis inspiratur a Patre et Filio, et in nobis spirat, sicut vult. Unde Augustinus 5.lib. de Trinit. ait. " Quod de Patre natum est ad Patrem solum refertur, cum dicitur Filius ; et ideo Filius Patris est, et non noster. Dicimus tamen, et panem nostrum da nobis, sicut dicimus, spiritum nostrum ".
Utrum Spiritus sanctus ad seipsum referatur.
Posthaec quaeritur, utrum Spiritus sanctus ad seipsum referatur ; hoc enim videtur ex praedictis posse probari. Si enim quod datur refertur ad eum qui dat, et ad eum cui datur, et Spiritus sanctus datur a seipso, ut praedictum est, ergo refertur ad seipsum. Hujus quaestionis determinationem in posterum differimus, donec tractemus de his quae relative dicuntur de Deo ex tempore, in quibus datum et donatum continentur.
(Finis textus Magistri)