IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia D. Thom. Richardi et aliorum, quod opera facta in peccato nihil conducunt ad satisfactionem. Hanc rejicit Doct. et tenet probabiliter, per poenitentiam expletam in peccato satisfieri praecepto, et solvi poenam. Quod praeter Scoti discipulos, tenent Gabr. 4. d. 16. quaest. 2. art. 3. dub. 3. Medin. tract. 3. quaest. 5. dub. ult. Navar. cap. 1. de poenit. d. 6. n. 47. Major hic. Adrian. 4. q. an unum peccatum sine alio, etc. Almain. hic quaest. 1. Gerson. de Reg. moral, tit. de poen. et de orat. p. 2. Rubion hic quaest. 3. art. 2. Cord. lib. 5. quaest. 23. Angel, v. Paen. sig. 14. Hinc patet quam audax in falso Sotus d. 19. q. 1. art. 4. dum ait solum Gabr. sequi Scotura in hoc, et Valen. d. 7. q. 14. de satisfact. part. 3. dum ait hanc opin. ab omnibus explosam. Vide Bassol. quaest. 1. Tartaret. hic ; haec tamen est satisfactio tantum secundum quid, quia non reconcilians, nec placans. Trident. sess. 14. c. 8. ubi videtur favere opposito, exponitur de satisfactione meritoria. Addit Doct. ad solutionem poenae sufficere satispassionem, ad quam non requiritur voluntarium.
De (x) quarto dicitur, quod etsi satisfactio exterior pro uno peccato possit separari a satisfactione pro alio, ut quando orat, tunc non dat eleemosynam, tamen non potest satisfactio exterior fieri de uno, ita quod remaneat iste in alio peccato. Et probatur, quia placaret Deum, et tamen esset inimicus ejus: et quoad hoc oportet satisfactiones esse conjunctas saltem in voluntate, ad minus habitualiter, licet non in effectu, nec in voluntate, tunc actualiter.
Sed ista sententia videtur nimis dura contra peccatores, et occasio majoris obstinationis. Si enim iste hodie vere poenitens, et humiliter recipiens satisfactionem, esto jejunium trium dierum, cras recidivat in peccatum mortale, et de illo non poenitens, secundo die jejunat, quia sibi fuit impositum, si dicas quod illud jejunium secundae diei non est aliqua satisfactio exterior, magis occasio est inducendi istum jam lapsum, ut tertio die non jejunet, et per consequens ad novum peccatum mortale, quia transgrediendo istam poenam injunctam a Sacerdote, et receptam, videtur esse peccatum mortale, cum sit transgressio praecepti Ecclesiae, et Vicarii Dei in illo actu.
Ex isto potest formari talis ratio : Si post lapsum, et ante poenitentiam novam non exequatur quis satisfactionem pristinam sibi impositam, peccat mortaliter novo peccato ; ergo si exequatur, bene facit, quia actum obedientiae facit, sed non facit actum obedientiae, nisi inquantum illud est sibi impositum tanquam pars satisfactionis.
(y) Dico ergo sine praejudicio, quod qui semel vere poenitet, et recipit satisfactionem, vel poenitentiam condignam sibi impositam ab Ecclesia, clave non errante, quantumcumque postea recidivet, nunquam tenebitur, nisi ad illam unicam satisfactionem adimplendam ; et si eam impleat in charitate, melius est, quia non tantum solvit poenam, sed meretur. Sed si adimpleat eam voluntarie extra charitatem, solvit quidem poenam, sed non meretur gratiam: si autem ipsa ab eo extra charitatem exigitur, solvitur poena, licct ipse non solvat. Et in primo est satisfactio simpliciter, quia reconcilians et placans; ln secundo est quidem satisfactio, quia voluntaria redditio, etc. sed nec reconcilians, nec placans ; in tertio autem est satisfactio, ultra quam non exigetur poena ulterior.
Ex secundo membro sequitur, quod si magnam partem satisfactionis sibi impositae explevit in peccato mortali, et post iterum poenitet de peccato novo, non est sibi iterato poenitentia imponenda pro peccato de quo satisfecit, licet extra charitatem, sed tantum de novis peccatis, quae fuerunt causa, quare illa satisfactio fuit mortua.
Et si arguas, mortua est, ergo non est satisfactio, non sequitur, nisi quod non est satisfactio placans, nec reconcilians in amicitiam. Et si dicitur, ergo non est satisfactio, non sequitur, quia sufficit Deo, quod quis voluntarie solvat poenam debitam ad punitionem peccati commissi, quia etiam quod minus apparet, sufficit satispassio. Patet in actibus humanis: si enim alicui offensae in Regem correspondeat praecise secundum legem abscissio manus, si isti etiam invito abscinditur manus, satis patitur, et intantum sufficit Regi, quod secundum legem et justitiam, non debet ab eo poenam ulteriorem exigere, et tamen non recipit eum in gratiam vel amicitiam: multo magis ergo posset sufficere pro punitione culpae, si aliquis sibi poenam debitam infligeret, licet non esset in gratia, vel amicitia ipsius judicis offensi.
Ex tertio membro potest elici, quod talis, si propter novum peccatum in quod recidivat, damnaretur, antequam complesset totam poenam sibi impositam, puniretur in inferno temporaliter poena correspondente illi, quae non fuit hic soluta: et illa soluta post tempus aliquod non puniretur amplius illa poena, sicut et de veniali, quia moriens in peccato veniali simul cum mortali, non puniretur aeternaliter pro veniali, ut dicetur inferius. Et eodem modo in proposito : ex quo enim secundum plenam justitiam punitivam semel imposita est poena temporalis isti pro peccato, de quo vere poenituit, nunquam isti pro illo debebitur nisi poena temporalis, et illa soluta, nulla alia.
(z) Ad argumenta. Ad duo prima patet ex quinto articulo primi membri, et quarto secundi. Ad tertium patet ex tertio articulo secundi membri. Ad quartum patet ex quarto articulo primi membri. Sed si arguas: contritio potest delere quodcumque peccatum ; ergo pro nullo correspondet aliqua alia propria satisfactio, non sequitur: tum quia contritio includit aliquam satisfactionem, in voto saltem, ut dicetur dist. 17. et licet quandoque contritio sit tam intensa, quod sufficiat pro tota poena, vel satisfaciat, tamen praeceptum de aliqua poena infligenda non est irrationale, quia.regulariter contritio non est nisi satisfactio partialis, et praecepta generalia dantur propter remedium generale, et secundum illas conditiones, quae inveniuntur in hominibus, ut in pluribus.
Ad primum in oppositum, concedo quod aliqua poena correspondeat aequaliter isti culpae, vel poena distincta in se, vel pars virtualiter contenta in alia poena; et ita est satisfactio propria isti, vel , actualis, vel virtualis, et sic propria, quod nulla alia nunc correspondet, loquendo de satisfactione totali, licet alia posset correspondere. Ista etiam nunc non correspondet alii culpae, licet posset alii correspondere. Ad auctoritatem Apostoli dico, quod loquitur de poena damnatorum. Patet ex littera : Cecidit, cecidit, illa Babylon, etc. Et ibi verum est, quod praecise valde et proprie commensuratur poena culpae, sed nec tanta praecisio, nec commensuratio est in poena poenitentiali, nec requiritur.