CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti 1
Alens. 1. p. quaest. 64. m. 2. D. Thom. 1. p. quaest. 38. art. 1. et 2. Richard. hic quaest, et per totam. D. Bonavent. q. 1. et per totam. Durand. q. 1. Occham 1. q. 21. art. 1 . Gabr. hic quaest, unic. art. 1. Suar. 1. part. tract. 3. lib. 11. c. 4. Vide Scot. 9. Metaph. quaest. 15.
Circa istam (a) distinctionem de-Gimamoctavam quaero unum, utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti ? Quod non videtur, quiat secundum Augustinum 15. de Trin. cap. 19. Spiritus sanctus intantum donum Dei est, inquantum datur eis quibus datur, sed non quia datur eis quibas datur, habet suam proprietatem personalem,
quia sic datur ex tempore ; ergo ex sua proprietate personali non habet quod sit donum, quia secundum eumdem ibidem ubi supra : Apud se (inquit) autem Deus est, et si nemini detur, quia Deus erat Patri et Filio coaeternus antequam cuiquam daretur, hoc sit quantum ad illam quaestionem, qua Magister quaerit : Utrum Spiritus sanctus eadem ratione dicatur donum et datum?
Item secundo sic : Si Spiritus sanctus ex sua proprietate personali dicatur donum, cum per Spiritum sanctum dantur dona, per donum darentur dona, sed hoc videturimpossibile, quia donum includit rationem donabilis ; igitur si includeret rationem donantis, includeret relationes oppositas, scilioet dantis et dati. Hoc sit quantum ad primam quaestionem Magistri, an per Spiritum sanctum donum, donantur dona.
Tertio sic : Si Spiritus sanctus ex proprietate sua sit donum ; ergo ex proprietate sua est donabile, quia omne donum est donabile, quaero cui sit donabilis ? non Patri et Filio, certum est, igitur creaturae ; sed hoc est falsum, scilicet quod dicatur donum ab aeterno ex sua proprietate personali, quia donabilis creaturae, quia tunc eadem ratione Filius diceretur donum, quia ab aeterno processit a Patre, ut donabilis creaturae ; unde dicitur in Isaia : Filius datus est nobis, etc. hoc quantum ad tertiam quaestionem Magistri, utrum Spiritus sanctus sit donabilis Patri et Filio vel tantum nobis ?
Item quarto sic : Proprietas personae procedentis dicit processionem, qua accepit essentiam ; ergo si donum sit proprietas personalis Spiritus sancti, donum dicet processionem ejus, qua Spiritus sanctus procedit et accepit essentiam. Sed donum non dicit nisi donationem, quae non competit Spiritui sancto ab aeterno, cum non prius daretur quam esset cui daretur ; ergo processus ejus non esset ab aeterno, quod falsum est.
Item quinto sic : Quo aliqua persona accipit essentiam eo habet essentiam, sed Spiritus sanctus processione accipit essentiam ; ergo processione hahet essentiam. Ergo eodem addito utrobique quo habet essentiam, eo est essentia, sed processione habet essen liam ; ergo processione est essentia, quia si habet essentiam, est essentia ; sic igitur sequitur quod Spiritus sanctus dono sit essentia, quod falsum est, quia Spiritus sanctus non est eo donum, quo Deus, nec Filius eo Filius, quo Deus, eo autem quo est Deus, est essentia ; ergo non eo essentia, quo procedit, nec eo donum, quo Deus. Hoc est quod dicit Augustinus 7. de Trinit. cap. I . de magnis.
Item sexto sic : Donum habet relationem ad illud cui datur ; igitur si Spiritus sanctus habet ex processione quod sit donum creaturae, per consequens haberet quod sit Spiritus creaturae. Hoc falsum est, quia eadem ratione Filius esset Filius creaturae, cum sit nobis datus ; et haec ratio innuitur in quarta quaestione Magistri : An Filius possit dici noster, cum sit nobis datus, sicut Spiritus sanctus dicitur noster.
Item septimo sic : Inter dantem et datum est relatio, sed Spiritus sanctus dat donum ; ergo si ex proprietate sua personali sit donum, igitur Spiritus referretur ad se secundum relationem donantis et donati, sive dantis et dati, sed nulla relatio realis, vel personalis est ejusdem a se ; ergo, etc. Hoc sit: quantum ad quintam quaestionem Magistri, an Spiritus sanctus referatur ad seipsum.
Contra Augustinus 4. de Trin. cap. 20. Sicut enim (inquit) natum esse, est Filium a Patre esse, ita mitti, est Filio cognosci quod ab illo sit, et sicut Spiritui sancto donum Dei esse, est a Patre procedere, ita mitti est cognosci quod ab illo procedit. Et sequitur, nec possumus dicere quod Spiritus et a Filio non procedat; ergo Spiritus sanctus eo est donum, quo a Patre Filioque procedit, et per consequens donum est proprietas personalis Spiritus sancti.
Item Augustinus 5. de Trin. c. ii. Sed tamen (inquit) ille Spiritus sanctus qui non Trinitas, sed in Trinitate intelligitur in eo quod proprie dicitur Spiritus sanctus, relatiue dicitur, cum ad Patrem et Filium refertur, quia Spiritus sanctus, et Patris et Filii Spiritus est. Sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine, apparet autem cum dicitur donum Dei: donum enim est Patris et Filii, quia et a Patre et Filio procedit. Haec ille. Ergo donum est proprietas personalis ejus, secundum quam a Patre Filioque procedit.
SUPPLEMENTUM R. P. F. JOANNIS PONCII.
(a) Circa istam distinctionem, etc.
Hanc quaestionem tanquam huc ex Reportatis illis, quae in hac editione damus, translatam, et propterea non pertinentem ad scriptum Anglicum omisere Lychetus et Tartaretus sine commento, et certe in antiquioribus multis codicibus non habetur, et in aliis quibus reperitur signo Additionis notatur. Sed cum eam Scotus 2. dist. q. 1. n. 6. citet, non immerito videri posset ex scripto Anglico, licet ad hoc quis dixerit, citationem illam adjunctam fuisse isti litterae ab aliquo alio. Ut ut res se habet, absque dubio Scoti est, et explicatione digna, praesertim quia doctrinam in ea traditam tanquam Scoti impugnat Vasquez 1. p. d. 154. c. 1. qui hanc quaestionem citat, sicut et Suarez lib. 11. de Trinit. cap. 4. Summatim continet primo septem rationes pro parte negativa, et duas Augustini auctoritates pro parte affirmativa. Secundo impugnationem sententiae asserentis donum acceptum aptitudinaliter esse proprietatem personalem Spiritus sancti. Tertio propriam Doctoris sententiam negantis ullum respectum ad creaturas esse proprietatem personalem ullius personae, et praeterea tenentis nomen Spiritus sanctus, ut dicit per sonam spiratam esse magis proprium nomen tertiae personae quam nomen doni. Quarto veram explicationem doni, ut competit Spiritui sancto soli cum declaratione mentis sancti Augustini. Quinto denique solutionem argumentorum.