CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Positis pulchris et variis argumentis pro parte negante ac duplici loco Augustini ad oppositum, praenotando donum accipi tripliciter, aptitudinaliter, habitualiter et actualiter: affert opinionem tenentem donum primo modo sumptum, esse proprietatem personalem Spiritus sancti, ex eo solum quod non repugnat ei donari. Hanc refutat Doctor. Primo, quia proprietas personalis est ad intra, donabilitas ad extra. Sed nihil ad extra est necesse esse. Secundo, illa donabilitas est ens rationis, quia non est relatio ad Patrem vel ad Filium ; ergo non est proprietas. Tertio, Spiritus sanctus constituitur per spirationem passivam: ergo non habet aliam proprietatem personalem.
Hic dicitur (b) quod donum potest accipi tripliciter sive aequivoce, sicut habere possumus ab Augustino in auctoritatibus praedictis. Uno modo aptitudinaliter. Secundo modo habitualiter. Tertio modo actualiter. Tertio modo loquitur Augustinus in prima auctoritate allegata de dono. Secundo modo loquitur Augustinus 5. de Trinit. cap. 15. ubi inquit : Utrum ergo erat (supple donum) antequam daretur, sed nondum erat donum, an eo ipso quo daturus eum erat Deus, jam donum erat et antequam daretur ? etc. parum post respondet, dicens : Sed quia sic procedebat ut esset donabile, jam donum erat, et antequam esset cui daretur.
Primo, scilicet aptitudinaliter donum dicitur, ut aptum natum est dari, ut ei non repugnat dari, et si in futuro non daretur, sicut loquitur Augustinus in auctoritatibus ad oppositum ; et isto modo donum habet rationem proprietatis personalis, vel est donum ex processione sua, scilicet inquantum donabilis.
Sed hoc non concedo (c) licet distinctionem approbemus, et quod sit falsum arguitur : Quia proprietas personalis est ad intra et non ad extra, sed donabilitas illa non est ad intra, sed ad extra ut ad creaturam, quia non ad Patrem nec ad Filium ; ergo, etc. Probo majorem, quia persona quaelibet divin a habuit perfectum esse divinum et personale, antequam fuit aliqua creatura, quia ex se est necesse esse ; creatura vero in nullo esse, nec intra nec extra est necesse esse, neque in esse existentiae nec in esse essentiae, scilicet diminuto sive intellecto. Ratio hujus est, quia necessitas est conditio existentis, et tale esse abstrahit ab existentia ; etiam hoc esset magis inconveniens, quam si esset necesse esse in esse reali. Sed quod est ex se.necesse esse prius est quam illud quod est possibile, vel non necesse esse ; ergo in illo priori est persona tertia sive ejus processio, et non respectus ejusdem ad creaturam, quia non est intelligere aliquam relationem esse ad creaturam, nisi creatura esset vel intelligatur esse, quia relatio requirit terminum simul cum ipsa esse. Secundo probaturi major sic : quia relatio rationis non per se includitur in persona divina, quae est ens reale, et si includeret relationem rationis esset ens rationis, etsi cum hoc plura realia includeret, quia constitutum sequitur debiliorem partem ; sed relatio Dei ad creaturam, sive actualis, sive habitualis, sive aptitudinalis, est ens rationis ; ergo, etc.
Item ad principale sic : una persona non constituitur formaliter duabus relationibus distinctis ; sed Spiritus sanctus per spirationem passivam, quae dicit respectum ad spirantes, constituitur in esse personali, sed si relatio aptitudinalis esset necessaria ad hoc, ipsa esset alia relatio ab illa. Probo, tum quia sunt ad diversos terminos, tum quia una est realis, alia rationis.