IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum qui injuste abstulit, vel detinet rem alienam, teneatur illam restituere, ita quod non possit vere poenitere absque tali restitutione?
De restitutione, quam Doct, hac, et duabus seqq. quaest, tractat. agunt Alens. 4. part. quaest. 24. alias 86. D. Thom. 2. 2. quaest. 62. Ganonislae in cap. Si res 14. quaest. 6. et in reg. Peccatum de reg. Jur. 6. ubi Corar. Sententiarii Me. Petr. Navar. de Restit. Medina C. de Restit. Moiina tale tract. 2. a dist. 7. 14. usque ad fin. tom. 4. et 5. Sayrus lib. 10. et 11. suae Clavis regiae. Sunimista verb. Restitutio. Solo 4. de justit. quaest 6. et 7.
Secundo quaero, (a) utrum qui injuste abstulit, vel detinet rem alienam, teneatur illam restituere, ita quod non possit vere poenitere absque tali restitutione? Quodjion, arguitur : Restitutio nihil est poenitentiae ; ergo sine ea poenitentia potest esse vera. Antecedens probatur, quia non est contritio, nec confessio, manifestum est ; nec satisfactio, quia illa est redditio alicujus alias indebiti, ex praecedenti quaestione: sed ista redditio est alias debiti, quia si homo non peccasset, et haberet rem alienam, teneretur illam restituere : ergo, etc. Item, posset hoc probari per partes satisfactionis, sub quarum nulla continetur restitutio.
Item, nullus tenetur ad impossibile, quia qui dicit Deum praecepisse impossibile, anathema sit, secundum Hieronymum: sed quandoque impossibile est alienum restituere illi, cujus est, ut quando nescitur cujus sit. Quod potest contingere, sive quia nescit de illo, a quo habuit, ubi sit, nec de aliquo sibi propinquo, cui vice ejus restituat: sive in alio casu, ut si inveniat alienum, et nesciat cujus sit.
Item, nullus tenetur ad restitutionem sibi magis damnosam, quam sit utilis ei, cui fit restitutio ; sed quandoque, utpote si ille cui est restitutio facienda, degat in remotis, nec potest sibi restitui, nisi majores sumptus ponantur in mittendo sibi, quam sit illud totum, quod restituendum est; ergo in illo casu non tenetur.
Item, primo Ethicorum, dicitur quod bonum commune divinius est, et praeferendum bono particulari: sed possibile est restitutionem faciendam Petro esse damnosam Paulo restituenti, et in hoc magis damnosam Reipublicae, quia scilicet Paulus est magis necessarius Reipublicae quam Petrus: ergo in illo casu non tenetur restituere.
Item, quilibet tenetur magis diligere se quam proximum, secundum illud Cant. 2. Ordinavit in me charitatem: ergo quando restitutio est sibi ipsi damnosa, ut si est in extrema necessitate, tenetur magis illud sibi retinere, quam ex dilectione alterius alii restituere.
Item, restitutio facienda est in favorem illius cui fit: ergo non est facienda, quando cederet in damnum ejus, nec etiam quando cederet in damnum Reipublicae ; sed gladius redditus furioso esset in ejus, cui restituitur, damnum, quia male uteretur eo, et in damnum Reipublicae, quia laederet pacem civitatis: ergo, etc. Et consimiliter potest argui, quandocumque restitutio habet vel damnum annexum illi cui fit, vel damnum Reipublicae annexum.
Item adultera concipiens filium ex adulterio, filius putativus mariti defraudat verum haeredem haereditate, et tamen non tenetur mulier sibi haereditatem restituere: ergo, etc. Minor probatur, quia non posset illud sine sui diffamatione, ad quam nullus tenetur, imo ad ejus oppositum, et sequeretur majus malum, scilicet uxoricidium, si maritus sciret crimen.
Item, aliquis potest beneficium Ecclesiasticum sibi procurare auferendo per procurationem suam alteri, sed non tenetur alteri illud restituere: ergo, etc.
Contra, Augustinus in Epistola ad Macedonium, et ponitur in littera : Quamdiu res, propter quam peecalum est, non redditur, si reddi potest, non agitur paenitentia, sed fingitur. Et 14. quaest. 6. Si res : Non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. Item, Exod. 22. ubi praecipitur reddi injuste ablata, et addi poenam.