CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(b) Etc dicitur quod donum potest accipi, etc. Proponit sententiam Bonaventurae hac ipsa dist. quaes. 1. art. 2. qui dicit donum tripliciter accipi. Primo aptitudinaliter, pro eo quod est aptum natum dari seu cui dari non repugnat, sive detur actu, aut dabitur unquam sive non. Dono in hac acceptione videtur uti S. Augustinus, et in auctoritatibus supra positis pro parte affirmativa, et etiam lib. 5. Trin. cap. 15. Sed quia sic procedebat ut esset donabile, jam donum erat, et antequam esset cui daretur, Secundo, habitualiter, pro eo quod ultra aptitudinem quam habet ut donetur, ordinatur de facto sic, ut aliquando sit dandum, et sic accipit donum Augustinus 5. de Trinit. cap. 15. Utrum ergo erat (supple tertia persona, quae dicitur donum) antequam daretur, (actu scilicet creaturis rationabilibus hominibus et Angelis, quae solae capaces sunt donationis Spiritus sancti) sed nondum erat donum, an eo ipso quo daturus eum erat Deus, jam donum erat, et antequam daretur. Tertio denique modo pro eo quod actu datur alicui ab aliquo. Ex his acceptionibus, quas etiam ad mittit Doctor, S. Thom. 1. p. q. 38. art. 1. ad. 4. facit mentionem primae et tertiae solummodo.
Dicit ergo Seraphicus Doctor, quod esse donum, ut accipitur primo modo, hoc est, ut est aptum natum dari, sit proprietas personalis Spiritus sancti, cui ex processione sua, quatenus talis est, convenit esse donum in illa acceptione seu esse quid aptum natum dari liberaliter, in quo etiam cum ipso convenit S. Thomas supra.
Quod si quaeratur, cur esse donum aptitudinaliter potius quam habitualiter aut actualiter, conveniat tanquam proprietas personalis Spiritui sancto, facile respondebit, quia illud non potest convenire ipsi, ut talis proprietas, aut ex vi suae processionis, sine quo posset de facto esse, et quod contingenter et libere competit ipsi; sed potest esse sine eo quod actu detur, aut quod unquam dandus sit, cum dari actu, et esse unquam dandum competat ipsi ex decreto libero Dei statuentis actu ipsum dare, aut aliquando pro tempore futuro ; ergo esse donum actuale aut habituale non potest ipsi competere ex vi processionis, aut tanquam proprietas personalis, sed solum esse donum aptitudiaale.
(c) Sed hoc non concedo, etc. In hac doctrina approbat Doctor triplicem illam doni acceptionem, sed esse donum etiam in prima acceptione negat esse proprietatem personalem Spiritus sancti. Fundamentum ejus est, quod Spiritus sanctus habet esse donum in illa acceptione per ordinem ad creaturas quibus est donabilis, sed nullus respectus ad creaturas potest esse proprietas personalis ejus) ergo esse donum ut sic, non potest esse proprietas personalis Spiritus sancti. Probatur minor, primo quia quaelibet persona divina habet esse perfectissime constitutum aliqua prioritate antequam sit ullacreatura, aut quoad esse existentiae, quod est certum de fide, aut quoad esse essentiae, ut videtur ex terminis satis evidens. Et probatur a Scoto, quia personae divinae sunt entia simpliciter necessaria, qualia non possunt esse creaturae quoad esse essentiae: tum quia non existunt realiter, deberent autem sic existere, ut dicerentur simpliciter necessaria, quia necessitas simpliciter est conditio existentiae actualis; tum quia magis absurdum videtur dicere quod essent entia sic necessaria quoad esse essentiae, quod est imperfectius esse, nimirum secundum quid quam secundum esse actuale, quod est esse simpliciter earum. Probatur minor secundo, quia quamvis nulla creatura esset possibilis, adhuc personae divinae productae perfectissime constituerentur, nec carerent consequenter ulla proprietate constitutiva aut ulla perfectione, quae competit ipsis ex vi suae processionis ; in tali autem casu non haberet ulla ex illis donabilitatem seu aptitudinem formalem ad dari seu donari, ubi enim repugnat terminus respectus, ibi repugnat ipse respectus. Probatur minor tertio, quia persona divina non includit tanquam proprietatem personalem respectum rationis, alias, ut persona divina formaliter, esset ens rationis ; nam quamvis praeter illum respectum includeret alia realia ut essentiam et attributa, tamen non dicit illa formaliter ut persona, quia ut sic, tantum dicit proprietatem constitutivam et distinctivam sui a caeteris personis, quod si includeret etiam illa alia realia ut persona, si tamen includeret simul cum illis tanquam conceptum intrinsecum et essentialem respectum rationis,deberet dici ens rationis. Sed omnis respectus quem dicit ad creaturas praecise, quatenus ad creaturas, est tantum rationis, alias Deus includeret aliquem respectum realem ad creaturas, et consequenter dependeret quoad illum respectum a creaturis, sic, ut si creaturae non essent possibiles secundum quod terminant lalem respectum, Deus careret aliqua perfectione reali quam intrinsece includit,quod videtur absurdum ; ergo nullum respectum ad creaturas, nec habitualem, nec aptitudinalem, nec actualem, includit Deus ut proprietatem personalem.
Alterum fundamentum Doctoris est, quod una persona debeat tantum habere unam proprietatem constitutivam in esse talis personae? sed tertia persona habet aliam proprietatem constitutivam, nimirumspirationem passivam ; ergo non habet pro proprietate constitutiva donabilitatem ullam ad creaturas. Minor supponit duo, et quod Spiritus sanctus habet spirationem passivam tanquam proprietatem constitutivam, et quod illa sit distincta a donabilitate: Primum est de fide, secundum probat Doctor ; tum quia spiratio et donabilitas habent distinctos terminos, spiratio nimirum Patrem et Filium, a quibus Spiritus spiratur, donabilitas vero creaturas ; tum quia spiratio est relatio realis, donabilitas vero relatio rationis, tum denique, quia quamvis non esset creatura possibilis, nec consequenter donabilitas, non esset impossibilis spiratio, imo esset actu existens necessario; ergo sunt relationes distinctae.