In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Divisionem rerum non fuisse factam Jure naturali vel divino, sed humano ; nec futuram fuisse in statu innocentiae, si perseverasset. Habetur cap. 1. dist. 8. ibi, Jure naturae omnia sunt communia. Habetur ex Aug. tract. 6. in Joan. et ex Clem. Epist. 3.
Hic sunt (b) quatuor videnda. Primo, unde rerum dominia sinti distincta, ut hoc dicatur meum, et illud tuum, quia istud est fundal montum omnis injustitiae in contrectando rem alienam, et per consequens omnis justitiae in restituendo eam. Secundo, quomodo dominia primo distincta juste transferuntur. Tertio, ex hoc patebit quae sit injusta rerum occupatio alienarum, seu alterius damnificatio in re temporali. Quarto, quomodo talis ad restitutionem teneatur.
De primo (c) sit haec prima conclusio: quod lege naturae vel divina, non sunt rerum distincta) dominia pro statu innocentiae, imo tunc omnia sunt communia. Probatur per illud Decretorum dist. 8. cap. primo : Jure naturae sunt omnia communia omnibus, et ad hoc adducit Augustinum super Joan. capitulo secundo: Quod jure, dicentem: Quo Jure defendis villas Ecclesiae, divino an humano? Unde quisquam possidet, quod possidet, nonne humana
voluntate? nam Jure divino : Domini est terra, et plenitudo ejus. Jure ergo humano dicitur : haec domus mea est, haec villa mea est, hic servus meus est. Item ibidem : Tolle jura Imperatorum, quis audet dicere: Haec villa mea est? et post ibidem: Per jura Regia possidentur possessiones; et 12. quaest. 1. Dilectissimis: Communis usus omnium, quae sunt in hoc mundo, omnibus esse debuit.
Ratio ad hoc duplex est: Prima, quia usus rerum secundum rectam rationem ita debet competere hominibus, sicut congruit ad congruam et pacificam conversationem, et necessariam sustentationem ; in statu autem innocentiae communis usus sine distinctione dominiorum (ad utrumque istorum plus valuit, (quam distinctio dominiorum, quia nullus tunc occupasset quod fuisset alii necessarium, nec oportuisset illud ab ipso per violentiam extorqueri, sed quilibet hoc quod primo occurrisset necessarium, occupasset ad necessarium usum. Sic etiam magis fuisset sufficientia ad sustentationem, quam si alicui praecluderetur usus alicujus per appropriationem illius factam alteri,