In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(b) Hic sunt quatuor videnda, etc. Dividit quaestionem in quatuor articulos principales. Primus est de divisione rerum et dominiorum. Secundus de translatione rerum secundum dominia. Tertius, quae sit occupatio, aut retentio injusta rei. Quartus, quae sit obligatio ad restitutionem.
(c) Dico primo, sit haec prima conclusio, etc. Dicit quod neque divina lege,
Tom. XVIII.
neque naturae, in statu naturae institutae seu innocentiae, fuerit distinctio dominiorum in rebus. Hanc recte probat ex locis citatis dist. 8. cap. 1. quod est Augustini, etc. Dilectissimis, 12. quaest, i. quod est Clementis epistola 4. quam probat primo, ex eo quod per iniquitatem alius hoc suum esse dixit, et illus aliud, et sic inter mortales facta est divisio. Secundo, auctoritate Platonis, qui in sua politia dixit omnia debere esse communia. Tertio, ex illo Psal. 132. Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Quarto, exemplo Apostolorum et suorum discipulorum Hierosolymis, Act 4. qui ad perfectionem illam innocentiae tendebant, quando multitudinis credentium erat cor unum et anima una, et omnia habebant communia ; sed nec ullus egens erat inter eos, et pretia agrorum, et reliqua, quae habebant, statuerunt ante pedes Apostolorum, et communiter distribuenda. Quarto, ex justitia et vindicta exercita in Ananiam et Sapphiram, qui hanc normam transgressi sunt mentientes Spiritui sancto, ut dicit Petrus. In capitibus sequentibus plura habentur de communi vita Clericorum, qui in sortem Domini electi non potuerunt habere proprium, et primitivae Ecclesiae Hierosolymis mores et exempla secuti sunt. Talis fuit vita Christi et Apostolorum, ut omnia eis fierent communia.
Hoc ipsum patet ex Isidoro ex lib. 5. Etymolog, cap. 4. Jus naturale, inquit, est commune omnium nationum, eo quod instinctu naturae, non constitutione aliqua habetur; cujus octo actus ibidem enumerat, et habetur dist. 1. cap. 7. Quartus autem actus est communis omnium possessio. Hinc etiam oritur indigenti jure naturae esse subveniendum, et omnia fieri communia in extrema necessitate quantum casus urget.
Ratio autem Doctoris est optima, quae desumitur ex usu rerum, et fine hujus usus, quae est pax et charitas in societate humana, quae fuit summa in statu innocentiae, ubi nulla passio, aut appetitus inordinatus inerat, natura perfecte instituta per justitiae originalis bonum ; neque etiam tum fuit ulla indigentia rerum, nisi quantum ad sustentationem requirebatur, quae ex fructibus Paradisi sponte et divina beneficentia oblatis suppetebat ; secluso autem appetitu inordinato et necessitate, cessat appropriatio rerum, quia nullus esset ejus finis.