CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum)
De proprietatibus et conditionibus quodammodo essentialibus, et quodammodo personalibus Trinitatis, seu de aequalitate trium personarum. Nunc postquam coaeternitatem trium personarum pro modulo facultatis nostrae insinuavimus, jam de earumdem aequalitate aliquid eloqui superest. Fides enim catholica sicut coaeternas, ita et coaequales tres personas asserit. Aequalis est enim in omnibus Patri Filius, et Patri et Filio Spiritus sanctus, quia, ut Augustinus libro de Fide ad Petrum, breviter aperiens, quomodo intelligatur aequalitas, docet: " Nullus horum alium aut praecedit aeternitate aut excedit magnitudine aut superat potestate ; quia nec Filio nec Spiritu sancto, quantum ad naturae divinae unitatem pertinet, aut anterior aut major est Pater, nec Filius Spiritu sancto. Aeternum quippe et sine initio est, quod Filius de Patris natura extitit ; et aeternum ac sine initio est, quod Spiritus sanctus de natura Patris Filiique procedit. Ob hoc ergo tres unum recte credimus et dicimus Deum, quia una prorsus aeternitas, una immensitas, una naturaliter est trium personarum divinitas. " Ecce breviter assignavit Augustinus, in quo trium personarum consistat aequalitas, scilicet quia alia aliam non excellit aut aeternitate aut magnitudine aut potestate.
Quod aeternitas et magnitudo et potentia in Deo unum est etsi videantur esse diversa.
Cumque enumerentur ista quasi diversa, in Deo tamen unum et idem sunt, scilicet essentia divina, simplex et incommutabilis. Unde Augustinus lib. 7. de Trinit. " Non alio magnus, alio Deus est, sed eo magnus, quo Deus ; quia non est aliud illi est magnum esse, aliud Deum esse. Eadem quippe ejus magnitudo est, quae virtus, et eadem essentia, quae magnitudo. " Pater ergo et Filius simul una essentia et una magnitudo. Ita etiam et potentia Dei essentia divina est. Unde Augustinus 7. lib. Confess. " Voluntas et potentia Dei Deus ipse est. " Aeternitas quoque Dei essentia divina est. Quod Augustinus ostendit super illum locum Psalmi: In generatione et generationem anni tui dicens : " Est generatio generationum, quae non transit, collecta de omnibus generationibus, id est, sanctis. In illa erunt anni Dei, qui non transeunt, id est, aeternitas Dei. Non enim sunt aliud anni Dei, aliud ipse, sed anni Dei aeternitas Dei est. Aeternitas vero ipsa Dei substantia est, nihil habens mutabile. " Inconcusse igitur teneamus, quod unum et idem est, scilicet essentia divina, Dei aeternitas, potentia, magnitudo, et tamen consuevit Scriptura haec et his similia quasi distincta ponere. In his ergo verbis trium personarum aequalitatem breviter complexus est Augur glinus: Quia alius alium nec aeternitate nec magnitudine nec potentia superat. Quod autem aeternitate aliqua trium personarum aliam non excedat, supra ostensum est, ubi coaeternitas trium personarum insinuata est. .
Hic de magnitudine, quod aliqua personarum aliam non excedit.
Nunc igitur superest ostendere, quod magnitudine vel potentia alius alium non excedat ; et prius de magnitudine videamus.
Quod non est major una persona quam alia, nec 7najus aliquid duae quam una, nec tres quam duae vel una.
Sciendum est ergo, quia Pater non est major Filio, nec Pater vel Filius major Spiritu sancto, nec majus aliquid duae personae simul sunt quam una, nec tres simul majus aliquid quam duae, nec major est essentia in tribus quam in duabus, nec in duabus quam in una, quia tota est in singulis. Unde Joannes Damascenus aiti " Confitemur Deitatis naturam omnem.perfecte esse in singula suarum hypostaseon, id est, personarum ; omnem in Patre, omnem in Filio, omnem in Spiritu sancto. Ideoque perfectus
Deus Pater, perfectus Deus Filius, perfectus Deus Spiritus sanctus. "
Quomodo dicitur Pater esse in Filio, et Filius in Patre, et Spiritus sanctus in utroque, et singulus in singulis ?
Et inde est, quod Pater dicitur esse in Filio, ei Filiusin Patre ,et Spiritus sanctus in utroque, et sin- gulus in singulis. Unde Augustinus libro de Fide ad Petrum. " Propter unitatem naturalem totus Pater in Filio et Spiritu sancto est, totus quoque Spiritus sanctus in Patre et Filio est. Nullus horum extra quemlibet ipsorum est propter naturae divinae unitatem. " Ecce hic aperit aliquatenus (non enim potest plene tantum ab homine reserari arcanum) ex qua intelligentia dicatur singula personarum tota esse in aliis. Unde etiam Hilarius ista interius perquirens in lib. 3. de Trinitate, ait : "Affert plerisque obscuritatem sermo Domini, cum dicit: Ego in Patre, et Pater in me est, hec immerito. Natura enim intelligentiae humanae rationem dicti hujus non capit, nec exemplum aliquod rebus divinis comparatio . humana praestabit, sed quod ininlelligibile est homini, Deo esse possibile est. Cognoscendum itaque atque intelligendum, est quid sit illud : Ego in Patre, et Pater in me est, si tamen comprehendere hoc ita ut est valebimus, ut quod natura rerum pati non posse aestimatur, id divinae veritatis Tatio consequatur. Patrem igitur in Filio, et :Filium in Patre esse, plenitudo in utroque divinitatis perfecta est; quia plenitudo deitatis est in Filio. Quod in Patre est, hoc et in Filio est ; quod in Ingenito est, hoc in Genito ; alter ab altero et uterque unum : is scilicet qui est, nihil habens quod non sit etiam in eo, a quo est, non duo unus, sed alius in alio, quia non aliud in utroque ; ut unum in fide nostra sint uterque, non unus ; nec eumdem utrumque, nec aliud confitemur, quia Deum ex Deo natum nec eumdem nativitas, nec aliud esse permittit. Eamdem igitur in utroque et virtutis similitudinem, et Deitatis plenitudinem confitemur, quia Veritas dicit: Ego in Patre, et Pater in me est. Omnia enim Filius accepit a Patre. Nam si partem ejusdem, qui genuit, accepit, neuter ergo perfectus est ; deest enim ei unde decessit, nec plenitudo in eo erit, qui ex portione constiterit. Neuter ergo perfectus est, si plenitudinem suam et qui genuit amittit, nec qui natus est consequitur. Fateamur ergo, quod Pater est in Filio et Filius in Patre, Deus in Deo, " ut idem Hilarius ait, 7. lib. de Trinit. " non per duplicem convenientium generum conjunctionem, nec per insitivam capacioris substantiae naturam, sed per naturae unitam similitudinem, per nativitatem viventis naturae ex vivente natura, dum res non differt, dum naturam Dei non degenerat nativitas, dum non aliud aliquid ex Deo quam Deus nascitur, dum nihil in his novum est, nihil alienum, nihil separabile. " Ecce his verbis, prout humana permittit infirmi tas, intelligi potest ex quo sensu Christus dixerit, se esse in Patre et Patrem in se. Ex eodem etiam sensu intelligitur Spiritus sanctus esse in utroque et singula personarum in singulis ; quia scilicet in singulis est eadem plenitudo divinitatis et unita similitudo naturae ; quia non est major divina natura in aliqua harum personarum, sed unius et indifferentis naturae sunt hae tres personae. Ideoque altera in altera esse dicitur, ut praedictum est. Unde Ambrosius praedictorum verborum, sententiam nobis aperiens, super Epist. 2. ad Corinth. 5. ait : " Per hoc intelligitur Pater esse in Filio et Filius in Patre, quia una est eorum substantia. Ibi enim est unitas, ubi nulla est diversitas. " Ecce tribus illustrium virorum testimoniis, scilicet, Augustini, Hilarii atque Ambrosii in idem concurrentibus revelatione Spiritus sancti in eis loquentis, pie credere volentibus ostenditur (tamen quasi per speculum et in aenigmate) qualiter accipiendum sit, cum dicitur Pater in Filio esse vel Filius in Patre vel Spiritus sanctus in utroque.
Ad id quod coeperat redit, scilicet ut ostendat quod magnitudine alius alium non superat.
Sed jam nunc ad propositum redeamus ereptoque insistamus ostendentes, quod magnitudine nulla trium personarum aliam superat, quia nulla major aliis, nec majus aliquid sunt duae quam una, nec tres quam duae, nec major Deus quam singuli horum ; quia singulus illorum perfectus est, nec est quo crescat illa perfectio.
luod nulla personarum pars est in Trinitate.
Nec est aliqua trium personarum pars Dei vel divinae essentiae, quia singula harum verus et plenus Deus est, et tota et plena divina essentia est ; et ideo nulla istarum in Trinitate pars est. Unde Augustinus lib. 2. contra Maximinum haereticum sic ait: " Putas, Deum Patrem cum Filio et Spiritu sancto unum Deum esse non posse ; times enim, ne Pater sit pars unius Dei, qui constet ex tribus. Noli hoc timere, nulla enim fit partium in Deitatis unitate divisio. Unus est Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, id est, ipsa Trinitas Unus est Deus. Ergo, inquis, Deus Pater est pars Dei ; absit. Tres enim personae sunt, Pater et Filius et Spiritus sanctus, et hi tres, quia unius substantiae sunt, unum sunt et summe unum sunt, ubi nulla naturarum, nulla est diversitas voluntatum. Si enim natura unum essent, et consensione non essent, non summe unum essent ; si vero natura dispares essent, unum non essent. Hi ergo tres, quia unum sunt propter ineffabilem conjunctionem Deitatis, qua ineffabiliter copulantur, unus Deus est. Pars ergo Trinitatis esse non potest quicumque unus in tribus. In Trinitate igitur, quae Deus est, et Pater Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus sanctus Deus est, et simul hi tres unus Deus ; nec hujus Trinitatis tertia pars est unus, nec majus aliquid duo quam unus est ibi, nec majus aliquid sunt omnes quam singuli, quia spiritalis, non corporalis est magnitudo. Qui potest capere, capiat ; qui autem non potest, credat et oret, ut quod credit intelligat. Verum est enim quod dicitur per Prophetam : Nisi credideritis, non intelligetis. " His verbis aperte ostendit indifferentem magnitudinem trium personarum. Item in eodem : " Tu nempe dixisti, unum Deum non ex partibus esse compositum ; et hoc de Patre tantum vis intelligi. Ille, inquis, virtus est ingenita, simplex. Et tamen in hac simplici virtute multa videris commemorare, cum dicis : Deus Deum genuit, bonus bonum genuit, sapiens sapientem, clemens clementem, potens potentem. Numquid ergo bonitas et sapientia et clementia et potentia partes sunt unius virtutis, quam simplicem esse dixisti? Si dixeris, partes sunt ; simplex ergo virtus ex partibus constat. Et simplex ista virtus, te definiente, unus est Deus ; ergo Deum ex partibus compositum esse dicis. Non dico, inquis, non sunt ergo partes. Si ergo in una persona Patris et illa invenis quae plura videntur, et partes non invenis, quia una virtus simplex est, quanto magis Pater et Filius et Spiritus sanctus, et propter individuam Deitatem unus Deus est, et propter uniuscujusque proprietatem tres personae sunt, et propter singulorum perfectionem partes unius Dei non sunt ? Virtus est Pater, virtus est Filius, virtus est Spiritus sanctus. Hoc verum dicis ; sed quod virtutem de virtute genitam, et virtutem de virtute procedentem non vis eamdem habere naturam, hoc falsum dicis, hoc contra fidem rectam et catholicam dicis. " His verbis aperte docetur, quod tres illae personae non sunt partes Dei vel divinae essentiae, nullaque illarum Trinitatis pars dicenda est, nec una major aliis.
Cum dicimus, tres personas esse unam essentiam, nec ut genus de speciebus, nec ut speciem de individuis praedicamus, quia non est essentia genus et persona species, vel essentia species et
. personae individua. Hic adjiciendum est, quod tanta est aequalitas trium personarum atque indifferens magnitudo, quod cum dicamus, tres personas unam esse essentiam vel substantiam, neque ut genus de speciebus, neque ut speciem de individuis praedicamus. Non enim essentia divina genus est et tres personae species, vel essentia divina species et tres personas individua. Quod Augustinus rationibus probabilibus atque irrefragabilibus aperte demonstrat lib. 7 de Trinitate, ita dicens : " Si essentia genus est, species autem persona, ut nonnulli sentiunt, oportet appellari tres substantias, ut appellantur tres personae, sicut cum sit animal genus et equus species, appellantur tres equi, idemque tria animalia. Non enim species ibi pluraliter dicitur et genus singulariter, ut si diceretur, tres equi sunt unum animal ; sed sicut tres equi speciali nomine, ita tria animalia generali nomine dicuntur. " Cum ergo tres personas unam fateamur esse essentiam, non tres essentias, cum tres equi tria animalia dicantur, non unum ; patet nomine essentiae non significari genus nec nomine personae speciem.
Etc probat, quod non dicitur ut species de individuis.
" Si vero dicunt, nomine personae non speciem significari, sed aliquid singulare atque individuum, et nomine essentiae speciem intelligi, ut persona non dicatur sicut homo, sed quomodo dicitur hic homo, velut Abraham, Isaac et Jacob vel quis alius, qui etiam digito praesens demonstrari possit ; sic quoque illos eadem ratio confutabit. Sicut enim dicuntur Abraham, Isaac et Jacob tria individua, ita tres homines et tria animalia. Cur ergo Pater et Filius et Spiritus sanctus, si secundum genus et speciem et individuum ista disserimus, non ita dicuntur tres essentiae, ut tres personae. "
Alio modo probat idem.
Alio quoque modo idem prabat Augustinus, scilicet quod essentia. divina non est genus, nec personae species, vel essentia non est species, nec personae individua. " Una, inquit, essentia non habet species, sicut unum animal non habet species unius essentiae. Pater ergo et Filius et Spiritus sanctus non sunt tres species unius essentiae ; divina ergo essentia genus non est. Sed nec species est essentia divina et personae individua, sicut homo species est, individua autem Abraham, Isaac et Jacob. Si enim essentia species est, ut homo, sicut unus homo non dicitur esse Abraham, Isaac et Jacob, ita non dicetur una essentia esse tres personae. Non itaque secundum genus et species ista dicimus. "
Quod nec secundum materialem causam dicuntur tres personae una essen-
: tia.
Notandum etiam quod essentia divina non est materia trium personarum, ut Augustinus in eodem libro docet, " tanquam secundum communem eamdemque materiam tres personae dicantur esse una essentia, sicut ex eodem aure si flerent tres statuae, diceremus tres statuas unum aurum. Non autem sic Trinitatem, id est, trespersonas, dicimus unam essentiam et unum Deum, tanquam ex una materia tria quaedam subsistant. In statuis enim aequalibus plus auri est tres simul quam singulae, et minus auri est una quam duae. In illa vero essentia Trinitatis nullo modo ita est. " Non ergo secundum materialem causam tres personas unam dicimus esse essentiam, sicut tres statuae dicuntur unum aurum.
Nec ita dicuntur tres personae una essentia, ut tres homines una natura vet unius naturae.
His quoque addendum est, quod trespersonas non.ita dicimus esse unam.essentiam, ut Augustinus in eodem ait, vel unius essentiae, " sicut.:dicimus, aliquos tres homines ejusdem sexus et ejusdem temperationis corporis, ejusdemque animi unam esse.naturam vel unius naturae. Nam in his rebus non tantum est unus homo, quantum tres homines simul, et plus aliquid sunt homines duo quam unus homo, sicut et in statuis esse diximus ; at in Deo non est ita. Non enim major essentia est Pater et Filius simul quam solus Pater vel solus Filius, sed tres simul illae personae aequales sunt singulis. " Ex praemissis patet, quod tres personae dicuntur divina essentia nec secundum materialem causam, ut tres statuae unum aurum, nec secundum complexionis simili tttdinem, ut tres homines unius naturae, nec ut genus praedicatur de speciebus, vel ut species de individuis, id est, continens de contentis, majus de minoribus.
Quae videntur adversari praedictis.
His autem videntur adversari quae quidam sacrae Scripturae tractatores catholici in suis scriptis tradiderunt, in quibus significari videtur, quod essentia divina sit quoddam commune et universale, velut species ; tres vero personae sint tria particularia, tria individua numero differentia. Unde Joannes Damascenus, inter Doctores Graecorum maximus, in libro quem de Trinitate scripsit, quem et papa Eugenius transferri fecit, ait: cc Communia et universalia praedicantur de subjectis sibiipsis particularibus. Commune ergo substantia est, particulare vero hypostasis, id est, persona. Particulat autem dicitur, non quod partem naturae habet, sed particulare numero, ut atomus, id est, individuum. Numero enim et non natura differre dicuntur hypostases. " Item in eodem: " Substantia significat communem et circumplectivam speciem homoideon, id est, similium specie hypostaseon, id est, personarum, ut puta Deus, homo ; hypostasis autem individuum demonstrat, id est, Patrem, Filium et Spiritum sanctum, Petrum, Paulum et hujusmodi. " Ecce aperte dicit, substantiam esse universale, hypostasim vero particulare, et quod Deus est species, ut homo, et quod Pateret Filius et Spiritus sanctus sunt individua, sicut Petrus et Paulus, eo quod numero differunt ; quae praemissae sententiae Augustini penitus contradicere videntur. Quid, ergo dicemus ad haec ? Hoc utique dicere possumus atque debemus, quod ea quae Augustinus tradidit superius, sine omni haesitatione tenenda sunt.
Quod sane possunt intelligi, quae Joannes dicit, et quomodo, ostendit.
Haec autem quae hic dicuntur, licet in sermonis superficie aliquid a fide alienum resonare videantur, sane tamen intelligi queunt piumque lectorem atque intellectorem . plurimum efflagitant. In quorum explanatione mallem silens alios audire, quam loquendo malevolis detrahendi occasionem praestare. Videtur tamen mihi ita posse accipi. Cum ait : substantia est commune, et hypostasis est particulare ; non ita haec accipit, cum de Deo dicantur, ut accipiuntur in Philosophica disciplina, sed per similitudinem eorum quae a Philosophis dicuntur, locutus est ; ut sicut ibi commune vel unicersale dicitur, quod praedicatur de pluribus, particulare vero vel individuum quod de uno solo ; ita hic essentia divina dicta est universale, quia de omnibus personis simul et de singulis separatim dicitur, particulare vero singula quaelibet personarum, quia nec de aliis communiter nec de aliqua aliarum singulariter praedicatur. Propter similitudinem ergo praedicationis substantiam Dei dixit universale, et personas particularia vel individua. Propter hoc idem etiam eamdem divinam essentiam dixit esse "speciem communem et circumplectivam similium specie personarum," quia sicut haec species homo de suis praedicatur individuis, velut de Per tro, Paulo et aliis, nec isti specie differunt, sed conveniunt, ita Deus de tribus praedicatur personis, quae in Divinitate non differunt, sed per omnia conveniunt. Hanc ergo similitudinem inter res sempiternas et res temporales perpendens Joannes universalitatis et particularitatis nomina, quae rebus temporalibus proprie conveniunt, ad res aeternas transtulit, Augustinus vero, majorem videns dissimilitudinem quam similitudinem inter res praedictas, ab excellentia Trinitatis praedicta nomina removit.
Utrum tres personae differant numero, quae proprietatibus distinctae sunt.
Quod autem Joannes dicit, hypostases differre numero, non natura, in eo quod non differre natura ait, verissime et sine scrupulo loquitur ; quod vero dicit differre numero, cavendum est, quomodo intelligatur ; diversis enim modis dicuntur aliqua differre numero.
Quibus modis dicatur differre numero,
et secundum quem modum possit convenire personis ? Dicuntur enim aliqua differre numero, quando ita differunt, ut hoc non sit illud nec aliquid, quod illud est vel in ipso est ; qualiter differunt Socrates et Plato et hujusmodi, quae apud Philosophos dicuntur individua vel particularia ; juxta quem modum non possunt dici tres personae differre numero. Dicuntur quoque differre numero quae in enumeratione sive computatione non sibi adjunguntur, sed a se invicem discernuntur, ut cum de aliquibus rebus loquentes dicimus una, duae, tres ; et secundum hunc modum forte dixit Joannes hypostases, id est, personas, differre numero. Possumus enim dicere : Pater est unus, et Pater et Filius sunt duo, et Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres ; et item : haec persona est una, et haec et illa sunt duae, et haec et illa et alia sunt tres. Convenientius tamen tres illae personae proprietatibus tantum distingui dicuntur, de quarum distinctione secundum proprietates in sequenti tractabitur. Nunc vero ad inceptum redeamus, quae dicta sunt repetentes, ut saepius versando familiarius innotescant.
Quod una persona non est major alia, nec tres simul quam una, et hoc ratione ostendit catholica.
Sciendum est ergo, " tantam aequalitatem esse in Trinitate, ut ait Augustinus 8. lib. de Trinit ut non solum Pater non sit major quam Filius, sed nec Pater et Filius simul majus aliquid sint quam Spiritus sanctus, aut quaelibet persona minus aliquid sit quam ipsa Trinitas. " Quod autem ita sit, aliquo modo, si fieri potest, demonstrandum est. "Quantum ergo ipse Creator adjuvat attendamus, inquit Augustinus in eodem, quomodo in hac Trinitate duae vel tres personae non sint majus aliquid quam una earum. "
Ratione utitur subtilissima ad ostendendum quod ita sit.
" Quod ibi magnum dicitur, aliunde magnum non est quam eo, quo vere est ; quia ibi magnitudo ipsa veritas est et veritas essentia ; non ergo ibi majus est quod verius non est. Non autem verius est Pater et Filius simul quam Pater solus vel Filius. Non est ergo majus aliquid uterque simul quam singulus eorum. Et quia aeque vere est etiam Spiritus sanctus, ideo Pater et Filius simul non sunt aliquid majus quam ipse, quia nec verius sunt. Item in essentia veritatis hoc est verum esse, quod est esse, et hoc est esse, quod est magnum esse ; hoc est ergo magnum esse quod verum esse. Quod igitur ibi aeque verum est, et aeque magnum est. Quod ergo ibi plus veritatis non habet, non habet plus magnitudinis. Plus autem veritatis non habet quod verius non est. Non est autem verius una persona quam alia, vel duae quam una, vel tres simul quam singula. Non ergo plus veritatis habet una quam alia, vel duae quam una, vel tres simul quam singula. Sic ergo et ipsa Trinitas non est majus aliquid quam unaquaeque ibi persona, sed tam magnum quam singula.
Non enim ibi major est quae verior non est, ubi ipsa veritas est magnitudo. " Ecce modo convenienti et ratione catholica ostensum est, quomodo indifferens sit magnitudo trium personarum, quia nec una major est alia, nec duae majus aliquid quam una nec tres simul majus aliquid quam singula.
Quod Deus non est dicendus triplex, sed trinus.
Praeterea eum Deus dicatur trinas, non tamen debet dici triplex. Ibi enim non est triplicitas, ubi: summa est unitas et indifferens aequalitas. Unde Augustinus lib. 6. de Trinit, ait :. " Non, quoniam. Deus Trinitas est, ideo triplex putandus est : alioquin minor esset Pater solus, vel Filius solus, quam simul Pateret Filius. Cum itaque tantus est Pater solus vel solus Filius, vel solus Spiritus sanctus, quantus est simul Pater et Filius et Spiritus sanctus,nullo modo triplex dicendus est Deus. Non enim Pater cum Filio et. Spiritu sancto major Deus est quam singuli eorum, quia non est quocrescatalla perfectio. Perfectus autem est et Pater et Filius et Spiritus sanctus, et perfectus dicitur Deus.singulus eorum. Et ideo Trinitas potius quam triplex dici debet. "
Quod non est ita in rebus corporeis,.ut
in Trinitate. " In rebus corporeis non tantum est una, quantum tres simul, et plus sunt duae quam una res. ; in Trinitate vero surnma tantum est una persor na, quantum tres simul, et tantum sunt duae, quantum una, et in se infinitae sunt, " quia non est finis magnitudinis earum. Ae per hoc aperitur quod supra diximus, scilicet, quomodo et singula sunt in singulis, et omnia in singulis, et singula in omnibus, et omnia in omnibus. et unum in omnibus est, et unum omnia. Ecce jam ostendimus sufficienter, qualiter in Trinitate aliqua: persona aliam non superet magnitudine.
(Finis textus Magistri.)