IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) Secunda conclusio est, etc. Haec docet praeceptum illud de communi rerum usu, quod vocat legis naturae, revocatum esse post lapsum ; idque rationabiliter, quia communis usus ex corruptela naturae per peccatum induceret lites et discordias contra pacificam conversationem et societatem ; et fortiores, alias privarent alios necessariis, ut patet exemplo Nemrod, Genesis 10.
Sotus de Just. et Jure lib. 4. quaest. 3. art. 1. in fine, Azorius parte 3. Instit. moralium lib. 1. cap. 3. Lessius de Just. et Jure lib. 2. cap. 5 . dub. 2. Molina de Just. et Jure, tract. 2. disp. 20. et alii reprehendunt Doctorem in eo, quod dicat tale praeceptum juris naturalis fuisse in statu innocentiae, aut revocari potuisse, proprie loquendo. Primo, quia lex naturalis non inhibuit divisionem rerum pro statu innocentiae, quamvis communis usus rerum fuerit magis congruus illi statui ; illa enim divisio, si fieret, non repugnaret statui, aut ejus perfectioni. Secundo, vel illud praeceptum erat naturale pro omni statu ; et hoc non, quia sic duraret in statu naturae corruptae, cum jus naturale sit immobile, perpetuum et indispensabile, dist. 6. can. 3. Non est peccatum, etc.
Deinde, sine errore dici nequit in statu naturae corruptae non licere possidere proprium, ut patet ex pluribus locis Scripturae ; et contrarium est haeresis antiqua Apostolicorum, ut patet ex Epiphan, haeres. 61. Aug. haeres. 40. ex eodem epistola 106. Vel illud praeceptum comprehendebat statum innocentiae tantum, neque extendebatur ad alium statum naturae corruptae. Sed sic non recte dicitur revocari, quia praeceptum, quod in determinata circumstantia tantum obligat, deficiente tali circumstantia, non recte dicitur revocari, verbi gratia, praeceptum subveniendi extreme indigenti semper manet, quamvis non occurrat circumstantia, in qua obligat. Jus ideo dicitur revocari, quia manentibus iisdem circumstantiis, in quibus alias obligat, ex sola voluntate legislatoris cessat, per quam revocatur.
Respondent ergo, vel illud praeceptum non fuisse de lege naturae in statu innocentiae ; vel si fuit, intelligi debere partim negative, quia non fuit tum facta talis divisio ; partim positive, quia usus communis fuit concessus omnibus, ut qualibet re quis uteretur, quam alius non praeoccuparet ; et ille usus fieret cum dispositione animi, qua cederet alterius necessitati, et sic, inquit Lessius, etiamnum manet illa lex.
Caeterum Scholiastes advertit Doctorem hic non docere contrarium, quia in prima conclusione dicit tantum, neque lege divina, neque naturali fuisse distinctionem dominiorum pro statu innocentiae, sed quod datus sit usus communis, qui illi statui congruebat. In secunda autem conclusione dicit revocatum fuisse praeceptum illud juris naturalis, ex eodem fine pacificae societatis, intelligens praeceptum
Iate pro dictamine recto, consideratis circumstantiis secundum exigentiam naturae: et jus naturale sic sumptum distinguitur a praeceptis juris naturalis in rigore sumptis, ut patet ex glossa in c. Jus naturale dist. 1. cap. 1. et vocatur aequitas naturalisi quam interpretationem ipsi adversarii admittunt, ita exponentes locum jam citatum Clementis: eamque ibi tradit glossa v. Per iniquitatem. etc. sic etiam intelligit D. Thomas 2.2, quaest. 66. art. 2. ad primum; illum actum Juris naturalis, et quae praemisimus ex Isidoro, Augustino et Clemente, nempe omnia esse communia debere ex jure naturae, quia nempe non dictat jus naturae divisionem rerum, quae facta est ex condicto hominum.
Hanc ergo esse intentionem Doctoris, et sumi ab eo praeceptum pro solo dictamine juris naturalis, patet ex conchis. 3. ubi dicit quod illa propositio lib. 2. Institut. De rerum divisione, sig. Ferae bestiae : Quod nullius est, occupanti conceditur, etc. probabiliter sit de lege naturae, quia illa statim supposita apprehensione de rerum divisione, occurrit tanquam probabilis et manifesta. Et eodem modo saepius sumit pro lege naturali illud, quod congruum est legi naturali, ut in 3. dist. 37. quaest, unica. Unde eadem conchis. 3. et conclus. 4. dicit divisionem rerum esse factam jure positivo (supposito nempe illo dictamine, res esse dividendas propter cupiditatem, ad finem societatis pacificae) non jure naturali, neque divino. Et quod non naturali, probat, quia natura non dictat opposita, ipsa autem magis determinavit omnia esse communia, nempe per judicium consentaneum naturae, quia sic magis evacuatur sollicitudo, et omnibus esset provisum. Judicium enim, quod formatur secundum inclinationem naturae et rectae rationis absolute, abstrahit ab eo quod formatur secundum inclinationem cupiditatis et imperfectionis, quae inducta est per peccatum ; et hoc est quod vocat Doctor Jus naturale aut praeceptum lato modo.
Hoc vero dictamen fuit mutatum, quia finis, in quo fundabatur, vel ex quo desumebatur, quae est pacifica societas, superveniente cupiditate ex peccato, fuit mutatus, ut dicit ordinem ad tale medium, nempe ad rerum usum necessarium et communem, quia hoc medium Jam desinit esse efficax ex vitio cupiditatis; et sic, ut habet secunda conclusio, non potuit conservari societas in solo usu communi, in hominum collectione, sine dominio et proprietate, quod est dictamen illud fuisse mutatum, quod intendit per revocationem praecepti, late sumendo praeceptum, sicut et revocationem, ut insinuat mutationem dictaminis naturalis, ut respicit medium seu conclusionem ex fine, in hoc statu naturae corruptae ; et hoc modo intelligendo Doctorem, cessat controversia.
Tenendo contrarium hujus, nempe Doctorem loqui de praecepto proprie dicto, et non tantum de congruo dictamine, satis patet conclusio ex auctoritatibus allatis, et ratione subjuncta Doctoris. Et confirmatur, quia in statu innocentiae non licuit agere contra dictamen rectae rationis, et perfectionem illius status, qui ne quidem cum veniali peccato consistere posset, juxta sententiam communem assertam in Schola D. Thomae ; sed ex Patribus citatis habere omnia in communi sine proprietate, spectat ad perfectionem illius status, vel spectabat, et spectabat ad perfectionem Collegii Apostolorum et Societatis fidelium in primitiva Ecclesia Jerosolymitana: spectat ad perfectionem etiam status vitae regularis, ut patet ex multis decretis Patrum et Ecclesiae ; ergo etiam spectabat ad statum perfectionis naturae institutae in sua prima innocentia et integritate, ad quam tendit ejus restauratio per Christum, ac proinde fuit praecepti omnia in illo statu fuisse communia.
Secundo, usus rerum fuit communis pro illo statu, ut in confesso est, neque subest aliquod fundamentum interpretandi non fuisse in praecepto, aut habuisse tum homines perseverante statu innocentiae potestatem dividendi res, aut appropriandi, sed oppositum hujus interpretandi) ergo, etc. Minor probatur variis rationibus; primo, quia quod spectat ad perfectionem status, et substantiam, est in praecepto ; talis autem usus communis spectabat ad perfectionem substantialem status innocentiae, ergo, etc. Minor patet, quia dominium et divisio rerum inductum est propter cupiditatem, et peccatum ; sed quod ex peccato originem habet, repugnabat statui innocentiae, ergo, etc. Secundo, quia dominium inducit curam et sollicitudinem, et amorem proprium rei possessae, et divisionem societatis perfectae et voluntatum, quatenus excluditur omnis superfluitas ; divisio autem rerum et proprietas esset omnino superflua in eo statu, in quo non potuit esse usus dominii ; hic autem usus dominii nequit consistere cum usu libero et communi rerum pro illo statu, in quo quisque posset uti re obvia independenter a voluntate alterius, quod nequit fieri sine injustitia, si res est propria alterius.
Dices, dominium in eo casu ita esse dipositum, ut res sua fieret alterius quoad usum, quando ea indigeret.
Contra, etiam de facio, dominus, qui ordinate, et secundum legem divinam et naturalem possidet, debet esse ita dispositus, ut per superflua succurrat indigenti, ut patet ex praecepto eleemosynae et charitatis proximi ; et expresse docet Ambrosius com. in Lucoe 12. et habetur dist.il .
cap. 8. Sicut II, etc. Sed ais, inquit, quid injustum est, si cum aliena non invadam, propria diligentius servo? O impudens dictum ! propria dicis ? quae ? Ex quibus reconditis in hunc mundum detulisti? quando in hanc ingressus es lucem ? Quando de venire matris existi, quibus quoeso facultatibus, quibus subsidiis stipulatus ingressus es ? etc. Proprium nemo dicat, quod est commune, quod plusquam sufficeret sumptum, etiam violenter obtentum est. Et infra: Neque enim minus est criminis habenti tollere, quam cum possis, et abundes, indigentibus denegare, esurientium panis est, quem tu detines, etc.
Quarto, ille status fuit libertatis, et non servitutis, quia servitus est inducta per . peccatum ; dominatus autem nequit consistere sine servitute, neque administrari, ergo non expediebat illi statui.
Dices, dominationem quoad possessiones tantum inducere servitutem.
Contra, servitutis genus est non posse uti re aliena, nisi secundum voluntatem et dispositionem domini, et infert subjectionem talis dependentia. Deinde, neque societas perfecta illius status potuit sic conservari, quia vel quilibet haberet proprias res, et non dependeret a voluntate alterius, neque cum aliis in rerum usu communicaret, neque agnosceret alium superiorem, aut legem inter homines respective ad possessa, quae singuli per se curarent, et hoc tolleret communionem politicam in usu rerum, vel certe ita possideret, ut per alios curaret, et dependeret a voluntate superiori, aut communitatis, aut Principis, quae posset disponere de re possessa independenler a voluntate ejus.Utrumque horum infert subjectionem illi statui incongruum, qui fuit perfectae libertatis, quia quisque ita est constitutus in justitia originali, ut eam sibi solus amitteret, aut amittere posset, aut conservare ; quae justitia non compatiebatur cum ulla indigentia, aut vera subjectione, nisi tantum potestatis paternae, quantum ad tenerae aetatis saltem curationem. Unde in prima creatione hominis datur ipsi potestas et praesidentia in pisces maris, in bestias terrae, etc. et non in alios homines ; et propter peccatum prima servitus inducta est, ut patet Genesis 3. ubi Deus dixit mulieri: sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui, etc.
Quinto, usus rerum magis accommodatus charitati et paci fuit de substantia illius status, hic autem est usus communis, ut excludit proprietatem singularem et dominium ; ergo. Minor probatur, quia, ille usus sufficiebat in tanta affluentia, ubi nulla erat indigentia, neque necessitas appropriationis, quae ad subventionem indigentiae inducta videtur ; et possessio inducit occasionem separationis et discordiae, et amorem rerum possessarum; ex quibus tum homines possint inordinate agere, quia non erant in statu confirmationis in gratia, sed possibilitatis ad lapsum. Unde, sicut primus parens lapsus est ex amore uxoris, ut dicit Augustinus lib. 14. de Gen. ad litteram, cap. 5. et appetentia quaedam inordinata fuit porai vetiti, ut ibidem dicit, in muliere, antequam transgressa est praeceptum,comedendo pomum, ita etiam ex possessione rerum potuit oriri amor inordinatus, et appetentia rei alterius ; ergo non fuit expediens talis usus rerum in illo statu ad finem ejus conservalidum ; talis autem usus rerum, qui est concessus a Deo, erat in praecepto, quia non licuit ulli aliter res usurpare, quam ut concessae fuerunt libere et sine praejudicio alterius.
Ex quibus patet ibi probabilius esse fuisse praeceptum de usu communi, seclusa proprietate et divisione particulari,
quae sunt impedimenta perfectae societatis quae fit in communione rerum ; unde commune axioma est, quod amicorum omnia sunt communia. Et hanc communitatem induxit Christus reformans naturam in suo Collegio Apostolorum, quam secuti sunt deinceps fideles Hierosolymis, et professores status regularis ; et ad hanc communionem rerum inclinat natura absolute, ut abstrahit a statu cupiditatis et peccati ; in quo etiam hoc praeceptum ex parte manet, respective ad casum necessitatis obligans, quia alioquin neque societas fundata in charitate inter membra servari posset; neque Deus aut natura approbavit divisionem rerum cum laesione hujus charitatis et societatis, quia unus alteri sic indigenti non subveniret, quia lex inducta divisionis rerum, aut consuetudo humana ex fine pacis conservandae et charitatis, quo excluduntur lites et discrimina, non praejudicant fini, ad quem inducta est talis divisio ; neque usum rerum ex prima concessione Dei communem omnibus abolere potuit respectu indigentis hoc modo, ut dicit Ambrosius, et alii Patres, neque appropriata res ita transit in jus possessoris, ut indigenti eam subtrahere possit, aut ea uti ei non liceret inscio, aut etiam invito domino, qui eam inique subtrahit, aut non est consensurus petenti, et in extrema necessitate constituto Unde indigens eam accipiens secundum mensuram extremae necessitatis, non est fur aut usurpator rei alienae ex eo praecise, quod ex voluntate domini possessoris ea non utitur, quando est repugnans, si caetera absint, quae debent excludi, ut violentia in personam, et hujusmodi. Dato ergo praecepto de communi rerum
" usu in statu innocentiae, dicit Doctor fuisti se revocatum illud in statu naturae lapsae.
Vocat autem iilud praeceptum Juris naturalis, quia consonum fuit naturae, tam in statu innocentiae quam etiam absolutae, ut secundum eam supposita ineunt societatem et unionem tanquam membra ejusdem corporis politici, inter se communicantia ; non quod illud sit praeceptum necessarium ex terminis, aut principium immediatum, sed mere contingens ex divina voluntate, qualia sunt praecepta quaedam secundae tabulae per ipsum in 3. dist. 37. quae sunt dispensabilia, quia non continent in se bonitatem finis, aut medii simpliciter necessarii, sine quo nequit haberi finis, tamen sunt remedia magis congrua, et sic non sunt de lege naturae stricte sumptae, quae respicit finem, aut medium necessarium ad finem, hoc est, principia per se nota ex terminis, quae ex fine ipso sumuntur, aut conclusiones ex his necessario deductas. Tamen suppositis principiis primis, quae sunt ex bonitate finis, et conclusionibus, quae respiciunt media necessaria ad finem, illa quae his sunt consona dicuntur de lege naturae late sumptae, ut est divisio bonorum, supposita infirmitate et cupiditate, tanquam medium ad pacificam societatem in communitate, quamvis hic finis haberi possit etiam sine tali divisione in natura lapsa, ut patet. Unde haec divisio, ut postea videbimus, inducta est lege positiva, aut Jure Gentium, quod aliquando etiam lex naturae dicitur, non vero ex determinatione Juris naturalis aut divini. Sic eodem modo in statu innocentiae potest salvari pax simpliciter inter homines sine tali communi usu rerum inter ipsos, et cum divisione et proprietate; tamen magis consonus fuit naturae in tali statu usus communi, quem diximus fuisse in praecepto, quod dicitur naturale modo dicto, licet revocatum esse dicat Doctor in hac secunda conclusione. Unde facilis est responsio ad funda-
. menta oppositae sententiae, quae procedunt ex eo quod hoc praeceptum, de quo Doctor, putant esse juris naturalis stricte sumpti, quod non est verum, quia dominium, quod recipit homo in alias res terrenas, non fuit ex natura sua, aut fundatum in lege naturali stricte sumpta, sed in voluntate Dei, qui eum praeposuit caeteris rebus, quae ad usum ejus creatae sunt a Deo, quamvis ad alium finem sine tali potestate hominis creari possint bestiae terrae, volatilia et pisces. Sic etiam modus utendi tali potestate fuit a Deo limitatus, ut patet Genes. 1. ubi legumina et fructus tantum dedit eis in victum, et 3. cap. ubi etiam praeceptum est, ne uterentur fructu ligni scientiae boni et mali, et Genes. 9. tandem dedit eis in esum, usum omnium animalium, volucrum et piscium, praecipiens ne carnem cum sanguine manducarent. Unde constat non licuisse eis uti rebus creatis, aliter quam ex voluntate expressa et revelata Dei eis liceret, et secundum modum determinatum concessionis. Unde Augustinus de Genesi ad litteram, docens mulierem in diversitate sexus factam esse in adjutorium prolis procreandae, subjungit cap. 4. quaerens cur non fuerint congressi in paradiso ante peccatum. Respondet primo, quia transgressi sunt mox creata muliere, antequam coirent. Respondet secundo : Potest etiam dici, quia nondum jusserat ut coirent. Cur enim non ad rem divina expectaretur auctoritas, ubi nulla concupiscentia tanquam stimulis inobedientis carnis urgebat, etc.
Quod si quispiam secundum moneat contra dictum Augustini, urgendo praeceptum jam datum : Crescite et multiplicamini, etc. in quo concessio ex vi mandati universalis exprimitur. Respondetur praeceptum illud secundum providentiam divinam interpretari debuisse quoad statum naturae stabilem et permanentem, qui dependebat ex pacto constituto ; a quo statu dependebat modus propagationis prolis et status ejus futurus in justitia originis, aut peccato. Unde sicut in statu innocentiae nihil esset superfluum aut infructuosum, si copula antecederet peccatum, sequeretur conceptio prolis, quae non esset caro peccati, quae tantum ex libidine, quae secuta est peccatum, nascitur ; ex alia autem parte qua status prolis secuturae dependebat a statu parentum et observantia mandati, quod etiam ad posteros in parentibus extendebatur. Sic congrue usus matrimonii, et adimpletio praecepti in opere supponebant, vel perseverantiam in statu innocentiae devicta prima tentatione, aut lapsum, ex quibus status naturae, et modus propagationis fixam haberet legem et terminum. Unde recte Augustinus ad tantam rem docet expectari debuisse divinum mandatum, maxime cum nulla ubi fuerit concupiscentia, in cujus remedium usus matrimonii in natura lapsa ordinatur, et sic praeceptum illud hasce circumstantias respiciebat. Quamvis ergo usus matrimonii etiam in statu innocentiae secundum legem naturalem foret, et praecessit Genes. 1. praeceptum divinum : Crescite et multiplicamini, tamen secundum Augustinum expectanda erat Dei jussio et auctoritas. Unde constat praecepta illa fuisse divinae voluntatis explicita et declarata in eo statu, sive quoad usum matrimonii pro tum non concessum, sive quoad usum rerum, quamvis dicantur modo jam explicato fuisse praecepta naturalia, quae praecepta secundum alium statum naturae revocata sunt, ut jam declaratum est,quoad usum rerum,nam concessio Dei quoad usum sustentationis limitata ad fructus et herbas continebat illam negativam inhibitionem vescendi aut carnibus aut piscibus, quorum nullus alius usus ad fructum in eo statu esset homini simpliciter necessarius, et usus matrimonii, qui fuit in singulis etiam necessarius ad multiplicationem hominum, et praecepti ; deinceps multiplicato genere humano est revocatum tale praeceptum, quoad singulas personas in particulari, et praelata est virginitas, ut patet ex Augustino eodem lib. 9. cap. 7. Non itaque video ad quod aliud adjutorium mulier facta sit viro, si generandi causa subtrahitur, quae nihilominus quare subtrahatur ignoro. Unde enim magnum,magnique honoris meritum apud Deum fidelis, et pia virginitas habet, nisi quia isto jam tempore continendi ab amplexu, cum ex omnibus gentibus ad implendum ;Sanctorum numerum largissima suppetat copia, percipiendae sordidae voluptatis libido non sibi vindicat, quod jam sufficiendae prolis necessitudo non postulat, etc. Eodem modo usus rerum communis, qui in praecepto fuit in statu innocentiae, et libertati talis status in societate perfecta hominum congruebat, superinducta jam per peccatum cupiditate, revocatus est, ex motivo etiam societatis conservandae.
Ad primam ergo rationem, respondeo negando antecedens cum sua probatione, quae supra impugnatur. Ad secundam, respondeo illud praeceptum fuisse naturale, non stricti juris, ut principium, aut conclusio naturalis necessaria, sed ut consonum, et sic etiam esse praeceptum naturale secundum inclinationem absolutam naturae, non vero secundum inclinationem naturae vitiatae et se-, quentis cupiditatem extra casum necessitatis ; in quo casumanet illud praeceptum non revocatum, quia finis societatis perfectae et charitatis nequit conservari aliter, ad quem finem inducta est divisio rerum,
quae non tenet quoad separationem usus respective ad indigentem, quia sic nullam habet proportionem ad finem, et fit perniciosum medium retentio usus rei respective ad indigentem, cum sit usurpatio, et non proprii juris exercitium.
Ad probationem primae partis illius dilemmatis : Respondetur Jus naturale stricte sumptum esse immobile, et sic se extendit ad principia necessaria et conclusiones necessario elicitas, quorum illa nempe principia respiciunt finem praecise, conclusiones vero media necessasaria ad finem, sine quibus nequit habeberi. Jus vero naturale, quod respicit medium contingens, licet consonum, non est immutabile.
Respondetur secundo Canonem citatum non esse Isidori, sed Gratiani ; male ergo citatur a Soto. Deinde Gratianus loquitur ibi de lege seu praeceptis Decalogi, quae non fuerunt mutata in lege nova ad distinctionem Caeremonialium, quae fuerunt mutata in superficie, ut ipse dicit, non vero in moralitate: unde neque ad propositum inducitur Canon. Videantur ipsa verba cum glossa. Aliud est ergo manere immobilem legem naturalem, ut continetur in Decalogo ; aliud vero an in aliquo praecepto ejus, possit dispensari a Deo. Ad quam hanc ultimam controversiam respiciunt et supponunt partem negantem praefati Doctores. Affirmativam tenet Doctor in 3. dist. 37. quaest, unica, quae dissertatio forte alias recurret, et pro nunc ei supersedemus.
Ad alteram partem disjuncti, respondetur illud praeceptum ex natura praecepti comprehendere naturam absolute, non ratione status hujus aut illius, videlicet innocentiae aut peccati, et perinde obligaret in statu peccati, nisi fuisset revocatum ; et quamdiu non fuit revocatum, obligavit, quia forte non statim fuit revocatum, sed quando homines multiplicari caeperunt, et ipsa divisio actualis inducta. In statu autem innocentiae fuit illud praeceptum, quia nulla fuit necessitas aut congruitas ejus revocandi, in statu naturae lapsae revocatum fuit propter contrarium, nam licet observari potuerit in aliqua familia particulari, et sic observari facit ad perfectiorem communionem societatis, tamen in tota congregatione hominum, quae ut plurimum sectatur inclinationem cupiditatis, non potuit commode observari in effectu, vel non observaretur, ideo est revocatum, quia non expediebat filios Dei, seu bonos, cohabitare cum filiis Cain, neque communicare in bonis et societate, ne subverterentur, sicut contigit eorum subversio, ut patet ex Genes. cap. 6. Ex his patet ad reliquum illius argumenti. Quod denique subdit de politia Aristotelis et Platonis, patet esse verum, praeferendam nempe illam Aristotelis secundum praesentem statum, quem agnovit tantum, et respective ad totam communitatem, non autem ad particulares familias. Praeferendam vero simpliciter, spectando inclinationem naturae, politiam Platonis, ut praefert Clemens cap. Dilectissimis citato, excepla turpitudine uxorum, quamvis glossa ibid. id intelligat tantum, quantum ad subsidia vitae communia, non quantum ad propagationem.