CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Docet primo ex Aristotele relationes tres scilicet idem, aequale et simile, fundari super unum proxime, remote vero super substantiam, .qualitatem et quantitatem. Secundo, triplicem haue relationem generaliter sumptam competere omni enti. Tertio ait, sicut nullum ens in genere dicitur de Deo, ita nec passio entis in genere. sed sicut ens dicitur de eo, ita et passio entis convertibilis, et passionum disjunctarunv nobilior Quarto, ait in personis divinis essa perfectam aequalitatem quantitatis, non molis, (quia sic est quasi passio entis in genere) sed virtutis, quia hoc modo est extra genus. Ratio hujus est, quia hic est fundamentum remotum aequalitatis, perfectissime, quia magni ludo infinita.et fundamentum proximum, perfectissime, scilicet unitas summa, quia in aliis aequalibus magnitudo numeratur: hic autem manet sine sui divisione omnino una et cum sufficienti distinctione extremorum ad relationem, realem. Quaerit de differentia aequalitatis ab identitate et similitudine in Deo, et solvetur dist. 31. ubi agetur an ista aequalitas sit relatio realis.
- Hic primo videndum est de aequalitate. proprie sumpta. Secundo de ipsa generaliter sumpta ; et.tertio, qualis est aequalitas in proposito : et quarto ostendendum est, quod hoc modo in divinis personis sit vere et perfecte aequalitas.
De primo, (a) Philosophus 5. Metaph, cap. de Relatione, distinguittres relationes fundatas super unum, scilicet idem, simile et aequale.Et loquendo de istis stricte et proprie appropriantui diversis generibus, ut identitas Substantiae, aequalitas Quantitati, et similitudo Qualitati, et ita forte possent aliae relationes propriae fundari super res aliorum generum, sicut proportionalitas super Relationem sive similitudinem duarum proportionum ; et hoc videtur Avicenna dicere saltem de his tribus relationibus communibus, quas expresse ponit Philosophus. Dico tamen quod fundamentum remotum istarum relationum est res illius generis, puta aequalitatis fundamentum est res de genere Quantitatis, similitudinis est res de genere Qualitatis, identitatis est res de genere Substantiae. Proximum tamen fundamentum vel ratio proxima fundandi est unitas talis rei, quia super rem talis generis, ut dfc versa est, fundantur relationes disparatae et non communes.
De secundo dico, quod quodcumque ens est in se quid et habet in se aliquem gradum determinatum in entibus, et est forma vel habens formam. Et secundum hoc sicut potest triplici ter considerari quodcumque ens, ita etiam super ipsum potest fundari triplex relatio communiter sumpta, quia identitas super quodcumque ens inquantum est quid, et aequalitas, vel inaequalitas super quodcumque ens, inquantum habet magnitudinem aliquam perfectionis, quae dicitur quantitas virtutis, de qua dicit Augustinus 6. de Trinit. cap. 7. quod in his : Quae non magna mole sunt, idem est melius esse quod majus esse. Similitudo autem vel dissimilitudo potest fundari super quodcumque ens inquantum est quale, et qualitas quaedam. De hoc modo Qualitatis loquitur Philosophus 5. Metaph. cap. de Qualitate, quod unus modus Qualitatis est differentia substantiae, id est, differentia essentialis ; et hoc modo, individua ejusdem speciei sunt essentialiter similia, inquantum habent eamdem differentiam specificam, quae est ut qualitas essentialis ipsorum. Et hoc modo communiter et non stricte accipiendo istas relationes communes dicit Philosophus 10. Metaph. quod Omne ens omni enti comparatum, est idem vel diversum, ita quod omne ens omni enti comparatum est aequale vel inaequale. Sicut igitur fundamentum identitatis, aequalitatis et similitudinis hoc modo communiter sumptum, est ens in communi comparatum ad quodcumque ens in communi, ita et illae relationes sunt transcendentes licet non convertibiles, cum disjunctione tamen dividentes ens, sicut dividitur in necessarium et possibile.
De tertio dico quod sicut nullum genus nec aliquid alicujus generis dicitur de Deo formaliter, ita nec passio alicujus generis, et per consequens nec aliqua relationum communium, secundum quod stricte sumuntur, ut scilicet sunt passiones generum determinatorum. Sed quia ens dicitur formaliter de Deo, et quaecumque passio convertibilis cura ente, et passionum non convertibilium, sed disjundarum semper extremum nobilius ; ideo hoc modo illud extremum dicetur de Deo, quod, vel dicit nobilitatem vel non repugnat nobilitati, sed reliquum, repugnat.
De quarto (dimittendo nunc de identitate et similitudine, de quibus nunc non est quaestio) dico de aequalitate, quod ipsa est perfecte in personis divinis, et licet aequalitas aliquorum entium causatorum, posset sumi secundum quantitatem continuam sive discretam, et secundum continuam vel permanentem vel successivam ; ac per hoc posset quaeri utrum, in personis divinis esset aequalitas secundum numerum, si ibi esset perfectus numerus ; et an ibi esset perfecta aequalitas secundum durationem vel secundum aeternitatem, quae correspondet quantitati successive in creaturis. Primum tamen non pertinet ad distinctionem istam, sed ad dist. 24. nec de hoc tangit hic aliquid Magister, quia non ponit ibi numerum positive, sed forte in illa distinctione tangetur.
De secundo aliqualiter tangit Magister, et adducit Augustinum de fide ad Petrum, et probatum est dist. 9. De tertio est quaestio, scilicet de aequalitate secundum magnitudinem, et quod ista sit perfecta in divinis, probatur tum ex fundamento remoto, scilicet magnitudine; tum ex ratione proxima fundamenti, scilicet unitate. Primum patet ex hoc, quod magnitudo virtutis non est perfecta nisi sit infinita, quia non repugnat sibi infinitas, et nihil est perfectum cui non repugnat infinitas nir si sit infinitum ; omnis autem alia magnitudo virtutis finita est, sola ista est infinita, sicut patuit dist. 2. De secundo probatur propositum, quia in omnibus aliis aequalibus est diminuta unitas magnitudinis, secundum quam aequales dicuntur, quia illa magnitudo numeratur in ipsis aequalibus ; hic autem est perfecta unitas magnitudinis, et tamen est cum hoc distinctio sufficiens relativorum, quae requiritur ad relationem realem.
Sed hic est unum dubium, quia cum magnitudo transeat in essentiam, non videtur quod relatio fundata super magnitudinem, sit alia a relatione fundata super essentiam, ut est quid; et ita non videtur differre aequalitas ab identitate, aut si aequalitas et similitudo possent attendi in illis, quae videntur quasi passiones essentiae, non attenduntur in eis nisi inquantum habent magnitudinem virtutis. Ista autem magnitudo non est aliud attributum a perfectione tali, quia dicit modum intrinsecum illius, sicut saepe supra dictum est ; ergo si similitudo sit secundum talem proprietatem, aequalitas secundum magnitudinem illius proprietatis, non differret a similitudine secundum istam proprietatem. Et ita videtur quod aequalitas secundum quod aequalitas, non sit hic ponenda, quia neque ut distincta ab identitate, loquendo de aequalitate infinitae essentiae, neque ut distincta a similitudine, loquendo de aequalitate, quae est in magnitudine perfectionum altributalium.
Est etiam aliud dubium, quia videntur ponendae aequalitates personarum infinitae, si possent esse infinitae perfectiones attributales ; quaelibet enim habet magnitudinem suam tanquam modum intrinsecum sui secundum suam rationem propriam, ergo quot sunt perfectiones attributales, tot magnitudines erunt et aequalitates. Ad ista quaere responsion es dist. 31.
Ad argumenta principalia. Ad primum dico, quod non est ibi quantitas molis, sed virtutis ; et si nomen quantitatis (b) appropriatur ad magnitudinem molis, magnitudo autem non appropriatur ad magnitudinem molis ; tunc potest proprie concedi, quod est magnitudo ibi sine quantitate, et ita magnitudo vere est fundamentum aequalitatis transcendentis, quia hoc modo omne ens est magnum vel parvum, aequale vel inaequale, licet magnitudo ista non sit fundamentum aequalitatis, prout est passio quantitatis, quae est genus.
Sed contra istud arguitur, quia non videtur verum quod aliquid possit dici de Deo, nisi illud quod est de intellectu illius dicatur de eo ; ergo cum de intellectu magnitudinis sit quantitas, magnitudo non potest concedi in Deo, et negari ibi quantitas.
Item quaerenti, quantus est Deus? bene respondetur quod est immensus ; si:autem non esset ibi quantitas, quaestio nulla esset.
Item passio communis toti generi non convenit alicui per differentiam specificam, aequalitas est passio communis toti generi Quantitatis ; ergo non convenit alicui per aliquam differentiam specificam de genere Quantitatis, et ita non posset poni in Deo aliqua differentia de genere Quantitatis negando ibi genus Quanlitatis, et quod per talem differentiam sit ibi aequalitas.
.Ad primum respondet (c), quod magnitudo est aequivocum secundum quod est species Quantitatis, distincta contra multitudinem, 5 Metaph, et secundum quod opponitur parvitati, et ejus concretum quod est magnum, opponitur parvo. Ista distinctio (d) satis habetur a Philosophob. Metaph. et 10. in simili de longo et brevi, multo et pauco, multa et uno. Primo modo non trans--fertur magnitudo ad Deum, nec dife ferenda ejus, ut aliquid ejus, sicut patet ex dist. 8. quia tunc transferretur genus, quod includitur in eo ; nec etiam secundo modo, ut magnum proprie sumitur et dicit passionem quantitatis, quia etiam propria passio non est sine suo proprio subjecto. Sed alio modo magnitudo est passio entis divisa contra parvum, et sic omni ente est alterum extremum. Hoc patet per Philosophum. 3. Metaph. cap. de: Quanto : Sunt autem et magnum et parvum, et majus et minus, et secundum se et ad invicem dicta quanti passiones secundum st transferuntur etiam et ad alia haec nomina, quasi diceret, proprie sumpta dicunt:passiones proprias Quantitatis, communiter sumpta dicunt passiones communes entis.
Ad aliud, quantus est Deus, negandaest quaestio esse rationabilis si negetur in Deo quantitas ; si autem concedatur, quaestio erit rationabilis, sed tunc concedenda est esse quantitas virtutis, non molis. Tertia ratio non concludit, nisi quod aequalitasut est passio generis.Quantitatis, non.convertit Deo per aliquam
differentiam generis Quantitatis, nec transfertur ad divina ; et concedo quod nulla differentia de genere Quantitatis convenit Deo, nec afe qua passio illius generis convenit Deo, sed passio transcendens.
Ad secundum principale dico, quod perfectionem simpliciter, id. est, quae formaliter posset esse infici nita, non dicit nisi aliquid quod potest esse.essentiale in divinis et ad se ; et tale aliquo modo praeintelligi gitur relationibus originis, cujusmodi sunt sapientia, bonitas, etc. aequalitas autem non praeintelligitur relationibus originis, nec potest esse ad se. Pater enim non est aequalis isibid sed Filio, et ideo aequalitas hoc. modo non dicit perfectionem simpliciter ; dicit tamen perfectionem, quae. in omni natura, (comparando ad aliquid ejusdem naturae,) melior est suo opposito, quia oppositum ejus de necessitate dicit imperfectionem. Non enim est inaequalitas in eadem natura, nisi alterum individuum imperfecte habeat.illam naturam. Ex quo igitur relatio potest esse inter supposita, in ista natura imperfectionis esset inaequalitas in eis, quia in altero poneret perfectionem diminutam ; aequalitas autem non est ibi imperfectionis, imo ma? gis praeexigit perfectionem simpliciter, quia praeexigit naturam perfer etam et perfecte.in utroque.relatos Et hoc est quod, dicit Augustinus libro de quantitate animae, loquens ad discipulum .: aequalitatem (inquit) inaequalitati jure praeponis, nec quemquam. aestimo humano sensu praeditum cui. non Aliud videatur. Hoc utique verum est, comparando aliqua in eadem natura, et simpAicir ter quibus compossibilia est aequalitas magis possunt esse perfecta, quam illa quibus aequalitas non est compossibilis, quia illorum aliquod necessario est imperfectum.
Tunc cum probas de perfectione creaturae, respondeo, quod aliqua sunt necessaria ad perfectionem creaturarum, quae tamen non dicunt perfectionem simpliciter. Et hoc est quia creaturae de se imperfectae sunt, et sine illis non possunt habere perfectam perfectionem, quanta et qualis est eis possibilis ; et ideo illa aliqualiter supplent imperfectionem creaturarum, sicut dictum est supra dist. 7. ubi negatum est quod differentia specifica alicujus sitperfectio simpliciter. Ita dico, quod perfectio limitata non potest esse tanta in una natura limitata, sicut potest essein pluribus naturis ordinatis ; et ideo ibi. Ordo naturae, hoc est, perfectionis inaequalis, necessarius est ad maximam perfectionem eis compossibilem ; non autem est. simpliciter necessarius ad perfectionem maximam, quia illa potest esse in natura perfectissima illimitata sine ordine perfectionis inaequalis.
Et si arguas, quod ordo est perfectionis, et ordo videtur requirere inaequalitatem ? Respondeo, dico quod ordo originis stat cum perfectione, ordo autem inaequalitatis non stat cum perfectione. Non igitur omnis ordo est perfectionis, sed aliquis stat cum perfectione in eadem natura et aliquis non.
Ad tertium dico, quod aliquando super aliquam relationem communem fundantur relationes oppositae disquiparantiae, sicut si dicatur assimilans, et assimilatum. Ista dicunt relationem activi ad passivum, fundatam.super hanc relationem communem, quae est similitudo ; assimilans enim est causans similitudinem, sicut dealbans est causans albedinem ; et assimilatum est causatum secundum similitudinem, sicut dealbatum, est causatum secundum albedinem. Est igitur hic relatio activi et passivi in assimilante et assimt lato, sicut videtur in dealbante et dealbato ; sed in dealbante, illud in quo fundatur relatio activi, est absolutum ; in hoc autem, scilicet in assimilante, illud in quo fundatur relatio activi, est relatio aequiparantiae. Et tale nomen, quod importat duas relationes tales, unam communem et aliam disquiparantiae, quantum ad illam communem relationem" mutuitaiem habet ad correlativum illius relationis, non autem mutuitatem habet ad correlativum, secundum relationem disquiparantiae. Ita etiam hic coaequari importat relationem coaequati ad coaequans, et illa aequalitas mutua est ; Filius enim qui coaequatur Patri est aequalis Patri, et e converso. Sed alia relatio per modum passivi, scilicet accipere aequalitatem ab alio, illa non est mutua, sed competit praecise Filio, et relatio opposita disquiparantiae, scilicet coaequare, convenit Patri, id est, dare aequalitatem Filio. Est igitur imago aequalis, et e converso, sed sola imago coaequatur, intelligendo duas relationes praedictas.