In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Cessante illo praecepto naturae de communione rerum, sive fuerit permissivum, sive positivum, divisionem actualem non esse factam, eodem jure naturae, alioquin nulla communitas posset habere communionem bonorum. Resolvit ergojure positivo factam, et explicat bene auctoritatem paternam et politicam, et utriusque originem.
Tertia (e) conclusio, quod revo- cato isto praecepto legis naturae, de habendo omnia communia, et per consequens, concessa licentia appropriandi et distinguendi communia, non flebat actualis distinctio per legem naturae, nec per divinam. Per divinam non, ut probatur per illud Augustini superius adductum : Quo jure, etc. Per legem naturae non, ut videtur probabile, quia non apparet quod illa determinet ad opposita: ipsa autem determinavit in natura humana hoc quod omnia essent communia, nisi dicatur, quod illa propositio lib. 2. Institut, de rerum divisione, sig. Ferae bestiae : Quod nullius est, occupanti conceditur, sit de lege naturae. Et licet quasi statim post naturalem apprehensionem de hoc, quod est res esse dividendas, occurrat illa tanquam probabilis et manifesta, tamen rationabilius est dicere, quod ipsa non sit de lege naturae, sed positiva. Ex hoc sequitur quod aliqua lege positiva flebat prima distinctio dominiorum ; ergo ut videatur an illa distinctio sit justa oportet videre quomodo lex positiva talis sit lex justa.
Sit ergo (f) conclusio quarta, quod lex positiva juste requirit in legislatore prudentiam et auctoritatem. Prudentiam, ut secundum rectam rationem practicam, dictet quid faciendum pro communitate ; auctoritatem, quia dicitur lex a ligando, sed non quaecumf que sententia prudentis ligat communitatem, nec aliquem, si nulli praesideat. Quomodo autem prudentia poterit haberi ad cogitantandum leges justas, satis patet.
Quomodoautem auctoritas justa habetur, quae cum hoc requiritur ad legem justam, sequitur quinta conclusio,quod est duplex principatus vel auctoritas,scilicet paterna et politica: et politica duplex, scilicet in una per sona, vel in communi, tate. Prima, scilicet paterna, justa est ex lege naturae, qua omnes filii tenentur parentibus obedire ; nec ista per legem aliquam Mosaicam vel Evangelicam est revocata, sed magis confirmata. Auctoritas vero politica, quae est supra extraneos, sive in una persona resideat, sive in communitate, potest esse justa ex communi consensu et electione ipsius communitatis. Et prima auctoritas respicit descensum naturalem, quanquam non cohabitantes civiliter: secunda respicit cohabitantes, quantumcumque nulla consanguinitate vel propinquitate conjunctos ; utpote si ad civitatem aliquam aedificandam vel habitandam occurrerent extranei aliqui videntes se non posse bene regi sine aliqua auctoritate, poterant concorditer consentire, ut ver uni personae vel communitati committerent illam communitatatem, et uni vel pro se tantum et successor eligeretur sicut ipse, vel pro se et tota sua posteritate. Et ista auctoritas politica, ut patet, justa est, quia juste potest quis se submittere uni personae vel communitati, in his, quae non sunt contra legem Dei, in quibus melius potest dirigi per illum, cui se submittit, quam per seipsum. Ergo habemus complete quomodo poterat condi lex pojsitiva justa, quia ab habente prudentiam in se, vel in Consiliariis suis, et cum hoc habente auctoritatem justam aliquo dictorum modorum in ista conclusione.