IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(e) Tertia conclusio, quod revocato praecepto legis naturae, etc. Haec conclusio docet ipsam divisionem actualem non fuisse factam lege naturae, aut divina, sed lege humana, et patet ex locis citatis, estque communis omnium, quos citavimus, et aliorum. Videatur D. Thomas 2. 2. quaest. 66. art. 2. Patet ex Isidoro, et habetur dist. i. c. Lex gentium est sedium occupatio, etc. Hanc conclusionem probat Doctor ex ratione subjuncta, quam etiam supra insinuavi in prima interpretatione conclusionis praecedentis.
(f) Sit ergo conclusio quarta, quod lex positiva, etc. Ut doceat divisionem bono rum juste inductam esse, docet in quo consistat lex justa, dicens ad eam requiri prudentiam, ut regulam directivam: auctoritatem, ut vim habeat ligandi, quia lex a ligando dicitur. Dividit autem auctoritatem in paternam et politicam in 5. coneius. Paternam extendit ad omnes descendentes naturaliter, et dicit hanc esse ex jure naturae, quam divina lex confirmavit tam in veteri quam in novo Testamento. Politica duplex est, ut patet ex littera, et originem habet a consensu et electione civium, juxta modum et limitationem, qua reservant sibi auctoritatem, vel eam transferunt in plures, aut unum. Haec autem habere potest plures sui species, ut Aristocratiae, quod est regimen optimatum: vel Democratiae, quod est populi; vel certe Monarchiae, quae est in uno, ut in principe. Varia genera, et derivatio nominum legi possunt apud Isidorum loco citato ; ex quo ea congerit Gratianus dist. prima Decreti, ex quibus constat unde habeat lex quod sit justa.
Contra hanc doctrinam Sotus lib. 4. de Justitia et Jure quaest. 4. art. 1. docet potestatem civilem jure naturae esse inductam, quem sequitur Molina cap. 2. tract. 2. de Justitia et Jure cap. 22. Quin etiam plures moderni docent hanc potestatem dominandi fore in statu innocentiae cum D. Thoma 1. p. quaest. 96. art. 4. Contrarium videtur supponere Doctor in hac conclusione, quia solum paternam potestatem agnoscit simpliciter de jure naturae ; civilem vero vel politicam habuisse originem de jure Gentium, et ex electione, quia quilibet, inquit, potest seipsum submittere communitati, aut uni in his, quae non sunt contra legem Dei, in quibus melius potest dirigi per illum, cui se submittit, quam per se ipsum, etc.
Caeterum in statu innocentiae non fore potestatem dominativam distinctam a paterna, est sententia Augustini lib. 19. de Civit. cap. 14. et 15. nam cap. 14. ita habet: Sed in domo justi viventis ex fide, et adhuc ab illa coelesti civitate peregrinantis, etiam qui imperant serviunt eis, quibus videntur imperare; neque enim dominandi cupiditate imperant, sed officio consulendi, nec principandi superbia, sed providendi misericordia. Et subjungit cap. 15. Hoc naturalis ordo praescribit, ita Deus hominem condidit, nam dominetur, inquit, piscium maris, et volatilium caeli, et omnium reptilium, quae reptant super terram. Rationalem ad imaginem suam factum noluit, nisi irrationabilibus dominari, non hominem homini, sed hominem pecori, etc. Ibidem etiam docet in Scriptura nomen servi primum haberi, quod Noe , filio ob peccatum maledixit: Nomen itaque istud culpa meruit, inquit non natura. Idem patet ex Gregorio lib. 21. Moralium, c. 10. Nam ut praefati sumus, inquit, omnes homines natura aequales
genuit, sed variante meritorum ordine, alio aliis dispensatio occulta postponit ; ipsa autem diversitas, quae accessit ex vitio, recte est divinis judiciis ordinata, ut quia omnis homo iter vitae aeque non graditur, alter ab altero regatur ; et infra : Et cum Noe Dominus, filiisque ejus diceret: Crescite et multiplicamini, et implete terram ; subdit, et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae : Homo quippe animalibus irrationalibus, non autem caeteris hominibus natura praelatus est, et idcirco ei dicitur, ut ab animalibus, non ab hominibus timeatur, etc.
Probari potest ratione, quia in illo statu, omnes concedunt, non fore dominium proprietatis in subditos, quod ex peccato originem habuit, quia et esset contra libertatem illius status, cui non potuit praejudicari sine poena inferiorum servorum, quae in illo statu esse non potuit, sicut neque tristitia, sed pax interior et exterior. Neque ex alia parte fuit necessitas talis dominii in iis, quae spectarent ad victum et vestitum, quia ibi nullus esset indigens ; neque ibi essent bella, defensio, aut propulsatio injuriae, quae nulla esset, maxime perseverante ipso statu ; non essent commercia aut transactiones bonorum, et hujusmodi in profectum domini, quod omnes concedunt. Sed eodem modo dicendum est de dominio jurisdictionis et directionis quod cederet in profectum et commodum subjectorum, non ipsius dominantis ; in eo enim statu, loquendo de potestate diversa politica a paterna, non esset aliqua necessitas, quia parentes, avi, proavi, respectu descendentium, si quid est dirigendum, praestare possint, sicut et exempla aliorum in perfecta societate et pacifica, ubi charitas proximi maxime adimpleretur ; tunc enim esset vita prolixa sine taedio aut infirmitate et perfecta communicatio inter homines, et major, quam inter amicos, qui sine potestate dominationis communicant quam amicitia inter aequales excludit. Praeterea, si qui essent sapientiores, honestatem sapientiae non absconderent, juxta illud: Et honestatem illius non abscondo. Unde dona gratis data, sicut ad perfectionem aliorum communicarentur, ita etiam fierent participes eorum alii sicut nunc, verbi gratia, praedicatores communicant sapientiam sine denominatione politica ; et ex alia parte omnes essent dociles Dei, ut necessarium non fieret uti aliqua jurisdictione politica ad compulsionem recti sequendi aut addiscendi. Nulla etiam in eo statu esset doctrina falsa aut ejus periculum ; nulla seductio per mendacium inter ipsos homines, quantum ad observantiam mandatorum nulla difficultas, quia ut pauca essent, et omnibus nota et perfecta in homine inclinatio justitiae. Hinc etiam quantum ad fit dem revelatam et religionem, talis jurisdictio non requiritur, quia in iis ex ipsa ratione status esset perfectissima communicatio, ut patet ex dictis. Non est ergo disserendum de eo statu ex principiis quae desumuntur ex statu naturae lapsae, quae fundantur in ignorantia et infirmitate, ac proinde necessitas directionis, et etiam compulsionis per jurisdictionem adest.
Confirmatur ex iis, quae de hoc statu disserunt Patres, specialiter Augustinus variis in locis contra Pelagianos, et post eum Theologi, quia in statu innocentiae non fuisset ignorantia, aut ex ignorantia error, neque fuisset concupiscentia, aut ex concupiscentia rebellio, aut difficultas operandi; haec enim, ut fides docet, sunt poenae peccati, ergo neque ibi esset necessitas directionis fundatae in aliqua auctoritate dominativa, sicut nulla esset indigentia, aut passio interna, aut externa, aut repugnantia ad bonum. Unde si quae esset ibi directio perfecta, fundaretur in charitate, non in potestate, aut jurisdictione ; charitas autem magis inclinat ex natura sua ad aequalitatem, quam ad segregationem aut disparitatem inter membra. Augustinus autem gratiam Christi ex iisdem principiis reducit ubique ad scientiam faciendorum ex parte intellectus, per quam excluditur ignorantia et error ( in quibus ex parte consistit vulnus naturae), et ad amorem seu delectationem boni vincentem concupiscentiam contrariam, et inde emanantem difficultatem sequendi rationem rectam, et bonum honestum, in quo est alterum ejus vulnus. Sicut ergo perfectionem status hominis instituti in justitia originali et innocentia, colligere licet ex imperfectione, quam induxit peccatum, ex quo est vulnus naturae. Videatur Augustinus de Corrept, et Grat, cap. 10. 11, et 12 et de Peccat, ruerit. et remiss. et de Spir. et lil. Canones Milevitani et Arausicani, ex quibus copia hejus argumenti fusius deducendi suppetit, quod insinuasse tantum sufficit, et tractatur fusius in materia de Auxiliis et Justitia originali, de quibus ex causa oblata alias dictum est aliquid obiter. Excludendo itaque ignorantiam, et quae ad eam sequuntur, exclusa rebellione et fomite cum suis excessibus, exclusa denique omni indigentia et miseria a statu innocentiae, non suppetit fundamentum dominationis, quae ex indigentia subditi oriretur, et quae esset distincta a potestate parentum, quae non in indigentia, sed in naturali descendentia per communicationem esse, et naturae fundaretur, et in amore ad hoc consequente.
Ex quibus patet ad rationes in oppositum, qua omnes reducuntur ad indigentiam subditorum, nam quod aliqui dicunt in eo statu fore, ut docerentur artes liberales, et hujusmodi, non quadrat, quia homo ipse, vel per species infusas vel acquisitas eas possideret, et secundum communem habitus ob difficultatem operandi statuitur, quae in eo statu non esset, ideoque a multis excluduntur ab Angelis qui non patiuntur ejusmodi difficultatem ; superius autem diximus cum Doctore, intellectum hominis perfecte in eo statu moveri potuisse immediate ab ipsis rebus et non solum mediante sensu. Neque Philosophus eum statum agnovit, ideo nihil urget ejus auctoritas, quae in praesentis status experientia fundatur ; causam autem infirmitatis nescivit. Sic respondet Augustinus ad auctoritatem Ciceronis, quam objecit Julianus lib. 4. contra eumdem cap. 12.
Alii objiciunt potestatem Principum esse de jure naturae, ac proinde fore in statu innocentiae, quantum ad directionem.
Respondetur, argumentum esse contra ipsos, nam potestas Principum respicit perfectam subjectionem, etiam in commodum Principis, et servitutem. Peto ergo an hoc modo sit de jure naturae. Si sic: ergo etiam esset in statu innocentiae hoc modo, quod ipsi negant ; potestas autem, quam directionis vocant in profectum subditorum, supponit indigentiam et defectum in voluntate, vel in intellectu, quod non fuisse in illo statu, jam probatum est. Et confirmari potest ex Damasceno lib. 2. cap. 30. Deus in Paradiso tam spirituali, quam corporeo hominem collocarat, siquidem in corporeo, qui in terra erat, quantum ad corpus degens, spiritualiter versabatur cum Angelis, divinas cogitationes excolens, iisque sese alens, nudus ob simplicitatem vitamque arte ac fuco
carentem, atque ita comparatus, ut ad solum Creatorem per res ab ipso creatas assurgeret, ipsiusque contemplatione, quam circumdissime frueretur, etc. Et quamvis loquatur de Adamo, idem refertur ad statum, in quo caeteri essent pares. Unde Augustinus lib. 14. de Civitate cap. 10. Quam felices erant primi homines, inquit, et nullis agitabantur perturbationibus animorum, nullis corporum turbabantur incommodis, tam felix universa societas esset humana;si nec illi malum etiam quod in homines traiicerent, nec quisquam ex eorum stirpe iniquitatem committeret, etc.
Respondetur secundo, jurisdictionem politicam Principum et aliorum Magistratuum ita esse de lege naturae, sicut divisio rerum, spectato statu praesente naturae post peccatum, ejusque necessitate, tam quoad animam quam quoad corpus, et hoc ad finem societatis pacificae, quae aliter in hoc statu inter universitatem conservari non potest quoad com -municationem. Neque inde sequitur hanc potestatem non habuisse originem ab electione hominum, quia plura etiam alia, quae ex electione voluntatis ortum habent, etiam dicuntur de jure naturae, ut votum, promissio, juramentum, imo et matrimonium, ut fundatur in contractu. Potestas autem praefata politica tanta est et talis, quanta et qualis per electionem confertur, ideo in aliquibus est major, in aliquibus minor ; et dividitur, ut supra vidimus, secundum varios modos electionis et institutionis ipsius potestatis ; et in Monarchis aliquando est personalis, aliquando transit ad posteros, et ad finem naturae refertur, non absolute, sed pro statu praesenti, nam quod ex principiis naturae absolute sequitur, praescindendo ab omni statu, perinde refertur ad omnia supposita naturae, verbi gratia,.
non mentiri, non habere Deum odio, ipsum colere; etc. Potestas autem principatus sicut ad ipsum Principem non refertur, quia sibi ipsi nemo subditus est, ita etiam neque est est ex principiis, aut lege naturae absolute, sed eis consentanea, ut natura est infirma. Ut ergo est per electionem, est juris Gentium, ut potestas eligendi facta est homini, ut se submittat Deo, est legis divinae, atque etiam ut approbatur in Scriptura sacra passim, et confirmatur per legem scriptam, et sic electionem Regis Deus remisit populo, ut Saulis, quamvis ipse eum prius elegerit ; ut autem eadem potestas necessaria est in natura lapsa ad defensionem bonorum et vindictam malorum, sic est legis naturae. Quando ergo Doctor dixit hanc potestatem esse juris gentium, et non legis divinae, aut naturalis, intelligit de causa proxima, et institutionis, a qua oritur principatus per electionem, et non aliter ; et distinguit cam hoc modo ab iis, quae immediate insunt vel a natura ipsa, vel a Deo, qualis est potestas, verbi gratia, paterna, quae est independens a voluntate filiorum, et immediate consequens ad ipsam naturam ex voluntate Dei, ut auctor est ejus. Sic etiam est potestas jurisdictionis spiritualis immediate a Deo collata Pontifici; et quamvis per electionem applicatur supposito, non tamen ab eligentibus communicatur, sicut potestas jurisdictionis politicae, quae ampliatur et limitatur pro voluntate primo conferentium, de qua agit Scriptura quae solum statum praesentem et potestatem in eo exercitam respicit, quam praefati Doctores negant fore in statu innocentiae. Argumentum ergo quod ex Scriptura petitur est nullum, ad probandam potestatem dominativam in statu innocentiae. Jam etiam responsum est ad aliud quod adducunt ex societate ad quam inclinat homo, quia haec perfecte servaretur sine potestate praetensa.
Alii objiciunt inter Angelos fuisse talem potestatem. Respondetur eam spectasse ad diversas Hierarchias, quia Angeli sunt saltem in sententia ipsorum diversae naturae, nec mirum si requirant etiam diversum statum, non ita homo.
Qui voluerit Doctorem aliter interpretari et excludere controversiam, potest dicere eum loqui hic de potestate politica, ut est in usu praesentis status, quae secundum omnes non fuit in statu innocentiae, et sic interpretari possunt Patres; sed prior sententia videtur magis conformis et Doctori et Patribus. Et cavendum est, ne principia Philosophi, quae sunt secundum conditionem praesentem, applicentur ad statum innocentiae in iis, quae habuit oppositae conditionis, nam ille conjiciendus est, non ex politia Aristotelis, sed ex iis, quae Patres dicunt esse praecise inducta per peccatum, ut contrarium eorum statuatur in statu innocentiae.