CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Sententia Henrici, unam personam esse in alia non secundum se totam, sed secundum aliquam partem sui, quae est etiam aliquid, alterius, quod est unam esse in alia secundum essentiam. Addit tamen personam in qua est alia, continere eam secundum se totam. Hanc refutat Scotus primo, quia relatio inexistendi est communis seu ejusdem rationis in extremis, ergo si una inest alteri secundum partem, illa cui inest non continet eam nisi secundum partem. Secundo, sequeretur quod Filius esset in Patre formaliter. Tertio, proprietas personae non convenit essentiae, nec proprietas essentiae personae ; ergo modus essendi in essentiae non convenit personae.
De primo dicitur sic, quod duobus modis potest intelligi aliquid esse in alio. Primo, vel secundum totum, sicut vinum est in amphoras vel secundum partem ; et hoc dupliciter, vel ita quod pars sit in alio, et nihil ejus sit, ut pes avisin laqueo, et nihil ejus est, et per hoc avis tota dicitur esse in laqueo ; vel quod pars ejus sit in alio et sit aliquid ejus, et per hoc illud cujus est pars, dicitur esse in illo in quo pars illius dicitur esse ; sicut si aliquod monstrum habens duo capita et duo corpora, haberet tantum duos pedes, tunc unum diceretur esse in alio per pedem ejus, qui est alterius.
Ad propositum dicitur, quod Pater non est in Filio primo modo. Quod probatur dupliciter. Primo, quia illud quod est in alio primo, quaelibet pars ejus est in eo aeque primo, sicut si terra primo est in centro, quaelibet pars terrae est aeque primo in centro quantum est ex se ; igitur si Pater primo est in Filio, quaelibet pars Patris primo erit in Filio, et ita paternitas est aeque primo sicut Deitas in Filio, et ex hoc ultra sicut Deitate Filius est Deus, ita paternitate Filius erit Pater, quod est falsum.
Secundo, quia illud in quo primo est aliquid, videtur quasi ambire illud et penetrare et continere ; idem autem respectu ejusdem continere et contineri, ambire et ambiri, non est intelligibile, ergo, etc. Oportet igitur quod sicut in creaturis dicitur aliquid secundum partem esse in alio et non primo, ita una persona dicatur esse in alia secundum aliquid sui. Non est autem secundum aliquid sui, quod nihil sit ejus in quo est, quia illud esset relatio personalis personae inexistentis ; et istud non est ratio, qua persona est in persona, sicut patebit in secundo articulo in quo concordo secum ; ergo illud est essentia, quae ita est aliquid inexistentis quod est aliquid ejus in quo coexistit. Et quod propter istam essentiam Filii inexistentem Patri, Filius sit in Patre, probatur, quia ubicumque est fundamentum relationis alicujus, ibi est relatio fundata in eo ; ergo ubicumque est essentia in qua fundatur Filiatio, ibi est Filiatio.
Distinguitur tamen de persona, quae est in alia et in qua est alia, quia licet persona, quae est in alia, ponatur in ea non primo, sed per aliquid sui, id est, per essentiam, tamen persona in qua est alia, est in qua primo est alia, id est, se tota, quia se tota habet aliquo modo rationem ambientis et continentis Deitatem, quae licet nou sit pars personae inexistentis, est tamen aliquid personae.
Contra illud, primo, (a) esse in non dicit aliquid ad se secundum omnem opinionem, igitur relationem personae ad personam, non relationem originis, quia illa non est ejusdem rationis in extremis, personae autem uniformiter sunt in se invicem secundum istos ; ergo dicit relationem communem. Sed relatio communis secundum eamdem rationem fundamenti, est in supposito quod refertur, et in supposito ad quod refertur, sicut similitudo requirit eamdem rationem albedinis in simili quod refertur, et in simili ad quod refertur ; igitur si illud aliud ad quod refertur persona inexistens, sit tale primo quod in ipso sit persona illa, sequitur quod persona inexistens primo, erit relata illa relatione, et non per aliquid sui praecise. ,.
Secundo sic, (b) quando aliquid dicitur esse in alio secundum partem, eodem modo est in isto secundum partem, quomodo ista pars est in isto primo. Exemplum, si homo sit in terra per pedem, sicut pes est in terra localiter, ita homo est in terra localiter per partem ; non autem si pes est ibi quasi in loco, homo erit ibi sicut forma in materia, ita etiam si albedo est in homine secundum partem, quia secundum faciem eo modo essendi in, quo est in facie primo, puta, ut accidens in subjecto, eo, inquam, modo est in homine per partem, quia sicut in subjecto ; ergo si Filius est in Patre per essentiam, quae formaliter est in Patre, sequitur quod Filius erit in Patre quasi formaliter, licet secundum aliquid sui, quod non est esse in secundum circumincessionem.
Respondetur, quod major est vera loquendo de illo quod est ratio proxima alicujus essendi in, non autem de ratione remota. Essentia autem, ut est formaliter in Patre, non est ratio proxima Filii essendi in Patre, sed remota, proxima autem est ut est sub proprietate personae inexistentis.
Contra hoc concedit propositum, quia illud dicitur convenire alicui primo quod non convenit ei secun- dum aliquam partem sui, sed secundum quod est ex omnibus partibus suis integratum ; igitur ita hic cum non sit in persona secundum istos, nisi relatio et essentia. Quidquid convenit personae non praecise ratione alterius istorum, sed ratione essentiae cum relatione simul, vel e converso, hoc convenit sibi primo, quia hoc dicit personam secundum se totam.
Praeterea, proprietas personae ut est incommunicabilis, non convenit formaliter essentiae, sicut essentia non generat, nec generatur, non distinguitur, nec refertur. Nec etiaim e converso, proprietas, quae est essentiae ut communicabilis, convenit personae, quia iste est proprius modus essentiae ut distinguitur a persona, quia essentia est una in tribus. Persona autem nullo modo, nec primo, nec secundum aliquid sui, est una in tribus ; igitur iste modus essendi in, quo essentia est in Patre ut quasi forma, puta ut qua Pater est Deus, nullo modo convenit personae, quia iste est proprius modus essentiae secundum quod distinguitur a persona.