IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Rerum dominia per justam legem recte transferri, sicut per eamdem primo distincta sunt. Ex quo infert praescriptione quoad immobilia, et usucapione quoad mobilia, juste res transferri. Probat primo, quia id expedit paci Reipublicae. Secundo, quia lex potest punire negligentes rel transgredientes poena corporali ; ergo et privatione rerum. Tertio potest particularis homo transferre res suas ; ergo et communitas per legem.
De secundo articulo dico (h), quod translatio rerum potest esse, vel quantum ad dominium, ut si res a dominio unius transeat ad dominium alterius: vel quantum ad usum sive jus utendi, manente tamen dominio apud eumdem: et justitia vel injustitia in tranlatione usus, difformes habet regulas justae translationi dominii. Haec ergo translatio dominii potest fiei I, vel auctoritate publica, vel, Principis vel auctoritate legis, vel auctoritate privata ipsius domini immediate possidentis.
De prima translatione (i) ait haec conclusio prima in isto articulo: Translatio dominii auctoritate legis justae justa est. Probatur, quia si lex justa potuit juste determinare prima dominia, et non minor est auctoritas legis vel Principis, quod habeo hic pro eodem post divisionem dominiorum quam ante, ergo propter eamdem causam et eumdem finem, potest juste transferri dominium, postquam fuerat alicui appropriatum.
Ex hoc dico (k) quod praescriptio in immobilibus, et usucapio in mobilibus, est justa translatio. Probatur primo auctoritate, Extra de Praescriptionibus, Vigilanti, gloss. super illud ; Aliena. Probatur etiam per rationem dupliciter, primo sic: juste potest illud statui a legislatore, quod est necessarium ad pacificam conversationem subditorum ; sed dominium rei neglectae, sicut negligitur in praescriptione et usucapione, transferri in occupantem est necessarium ad pacificam conversationem civium, quia si non tranferretur dominium in illum occupantem, sed remaneret apud primum post quantumcumque tempus, essent lites immortales; nam post quantumcumque tempus: ille qui neglexit, vel haeres ejus, repeteret illam rem neglectam, ab alio vel aliis quantocumque tempore occupatam; et essent tales lites, quod impossibile esset eas decidere, quia nec probationem sufficientem habere, et ex talibus litibus perpetuis essent contentiones, et forsitan odia inter litigantes, et sic tota pax Reipublicae perturbata.
Secunda ratio est, quia legislator potest juste per legem punire transgredientem, cujus transgressio vergit in detrimentum Reipublicae, etiam poena corporali, ergo multo magis pecuniaria, et hoc applicando eam fisco ; ergo pari ratione potest eum punire poena tali, applicando illud in quo punitur alicui, qui in hoc est minister legis: sed negligens rem suam tanto tempore, transgreditur, ita quod ejus trangressio est in detrimentum Reipublicae, quia impedimentum pacis ; ergo juste potest lex, sicut rem illam neglectam applicare fisco, ita ad majorem pacem transferre illam in illum, qui tanto tempore occupavit tanquam in ministrum legis.
Et ex hoc patet, quomodo debet intelligi illa praesumptio Juris, et de Jure, contra quam non admittitur probatio, quod scilicet sic negligens rem suam habuit eam pro derelicta. Etsi enim hoc non sit verum in re, tamen legislator punit istum, ac si habuisset eam pro derelicta, quia in aliquo assimilatur habenti pro derelicta, et illud in quo assimilatur derelinquenti juste requirit similem poenam. Istud etiam apparet probabile per hoc, quod si quilibet posset suum dominium transferre in alium, tota communitas posset cujuslibet de communitate transferre dominium in quemlibet (quia in facto communitatis suppono includi consensum cujuslibet) ; ergo illa communitas habens istum consensum, quasi jam oblatum, in hoc quod quilibet consensit in leges justas condendas a communitate vel Principe, potest per legem justam cujuslibet dominium transferre in quemlibet.