CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Explicat quomodo aliquid convenit alicui toti primo, id est, non secundum partes, et quomodo per partem, et quomodo quaedam praedicata dicuntur de aliquo, quae nulli ejus parti conveniunt, ut risibilis respectu hominis. Et resolvit modum essendi in, de quo hic, dici de persona secundum se totam, ita quod non dicatur de ulla ejus parte, quia est inexistentia, subsistentis in subsistente praesentialiter et intime, quod expresse habet Ambrosii in Hymno : in Patre totus Fidus, et totus in Verbo Pater, et Hilar. 7. de Trinit. cap 6. et solvit clare rationes Henrioi.
Quantum ergo ad istum articulum dico, quod praedicatum convenit alicui toti primo, ut primo distinguitur contra illud quod est secundum partem, ut dicitur 8. Physicor, in principio ; quod non convenit ei praecise, quia parli illius convenit, et per oppositum nihil dicitur convenire alicui toti secundum partem, nisi quod convenit parti, et per partem dicitur de toto, sicut patet per Philosophum 5. Phys. in ejus exemplo, sanatur homo, quia thorax ejus sanatur. Nam formaliter sanari dicitur de thorace et primo, et per consequens per hoc de toto, cujus totius thorax est pars ; tale praedicatum primo inhaerens alicui toti, aliquando nulli parti, ipsius totius inest, aliquando autem cuilibet parti inest. Exemplum primi, triangulus primo habet tres angulos, etc. et tamen nulla pars trianguli ( loquendo de partibus integralibus), habet hoc praedicatum?, scilir
cet habere tres ; similiter homo primo est risibilis, et tamen nulli parti ejus primo inest haec passio, et compositum generatur primo, licet nulla pare ejus generetur primo, (loquendo de isto modo ejus, quod est generari,) et ita universaliter in omnibus subjectis heterogeneis et passionibus eorum. Et ratio est ista, quia natura talis subjecti adaequata est tali praedicato quam adaequationem notat talis primitas. Sicut patet ex definitione Universalis prima Posteriorum, et natura illius totius adaequati in nulla parte salvatur, et ideo ejus passio nulli parti convenit. Exemplum secundi est, si ignis sit primo calidus, quaelibet pars ignis est primo calida. Ita etiam Philosophus 7. Physicorum arguit, quod nullum corpus potest a se moveri primo, quia tunc quiesceret ad quietem partis ; non enim primo movetur, nisi motus inesset cuilibet parti ejus. Si enim alicui non inesset motus, tunc toti primo non inesset, et ita est universaliter in subjectis homogeneis et passionibus eorum, quia natura ista cui primo, id est, adaequate convenit talis passio, ipsa est ejusdem rationis in parte et in toto ; igitur praedicatum adaequatum tali naturae, convenit cuilibet, in quo est ipsa natufa, et ita convenit parti ; non igitur propter ration nem primitatis, oportet praedicatum quod convenit toti naturae, convenire parti, imo nunquam propter hoc oportet quod conveniat parti, sed praecise quando natura totius est eadem in loto tali et in parte ejus.
Ad propositum dico, quod iste modus essendi in non est per illum.
modum, quo natura est in supposito vel forma in materia, sed sicut subsistens est in subsistente, secundum Hilarium 7. de Trinit. cap. 6. ubi dicit sic : Inesse non ut aliud in alio, ut corpus in corpore, sed sic inesse ac subsistere ut in subsistente insit, ut sit ita inesse ut ipse subsistat. Subsistere autem, id est, incommunicabiliter per se esse, convenit personae primo, non enim de persona dicitur, quia de essentia vel de relatione dicitur. Sicut etiam agere in creaturis, vel produci primo, convenit supposito toti, id est, non sibi, quia parti, ergo et subsistere in primo convenit personae. Licet enim natura primo insit parti, ut natura in supposito, illa tamen non est subsistentia vel inexistentia subsistentis in subsistente, sed praecise illa inexistentia, qua totus Filius inexistit praesentialiter et intime in toto Patre, cui alludit illud Ambrosii in hymno : In Patre lotus Filius, et totus in Verbo Pater.
Et tunc ad argumenta dictae opinionis contra istud membrum. Ad primum (c) dico quod illa major est dupliciter falsa. Primo, quia non oportet illud praedicatum, quod primo convenit toti, convenire alicui parti, ut ex determinatis satis patet. Secundo, quia si alicui parti convenit vel toti ratione alicujus partis, non oportet alteri parti competere ratione cujuscumque partis, et maxime quando illae partes non sunt ejusdem rationis in integrando totum, sicut homo est primo rationalis, quia differentia specifica, sicut rationale, primo dicitur de specie. Primo etiam homo habet actum illum, qui convenit animali rationali inquantum rationale, scilicet intelligere vel ratiocinari, et tamen non aequaliter convenit istud praedicatum utrique parti hominis, scilicet animae et corpori ; forte enim formaliter potest dici de anima, et nullo modo de corpore, non tamen dicitur de homine, quia de anima, quia tunc competeret homini secundum partem, sicut esse longum competit homini secundum partem, quia secundum corpus. Et si etiam intelligere neutri parti competeret, ita quod non posset dici de ea, non tamen aequaliter se habet utraque pars ad inhaerentiam praedicati totius. Non enim est ita corpus ratio inhaerentiae hujus praedicati sicut anima, et hoc, quia illae partes, scilicet corpus et anima non sunt partes ejusdem rationis in integrando totum, sed altera materia, altera forma ; materia enim non est ratio operandi, sicut forma ipsi toti primo operanti.
Ita igitur in proposito, propter Patrem primo esse in Filio, non oportet concedere divinitatem esse in Filio, vel paternitatem illo modo essendi in ; si tamen concederetur, non oportet adhuc concedere ex aequo, quia non sunt ejusdem rationis in persona, quae includit eas. Et ulterius cum arguitur, si aeque essent in Patre ; ergo si unum formam-Uter, et reliquum ; non valet, sed est fallacia aequivocationis, quia in antecedente accipiendo illa esse in Patre, accipitur esse in subsistente, ut praesentialiter, et in consequente infertur alius modus essendi in, qui non est ille modus formaliter, licet praesupponatur illi modo essendi in; unde ex modo essendi in per praesentiam, concluditur modus essendi in per informationem.
Ad secundum dico, quod illud non est tantum contra membrum istud de esse in primo, sed etiam contra conclusionem principalem. Ita etiam videtur esse impossibile in creatoris, quod idem respectu ejusdem contineatur, vel ratione partis contineatur, et ratione totius contineat, sicut quod idem primo contineat et contineatur. Et ideo respondeo ad argumentum, et dico quod iste modus essendi in non dicit continentiam, sed praesentiam subsistentis in subsistente, et ita est unius rationis in utroque, quia sicut hoc subsistens est praesens illi, sic illud isti.