IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(h) De secundo articulo dico, etc. In hoc articulo docet supposita divisione rerum per legem justam, quomodo per eamdem transferri possit dominium ab uno in alium per legem communem justam et latam a Principe, aut ab eo qui habet auctoritatem in communitatem. Haec translatio fieri potest, vel quoad dominium, vel quoad usum manente proprietate dominii apud alium. Haec duo sicut diversa sunt jure, ita diversas habent regulas, et fieri possunt auctoritate publica vel privata. De translatione, quae fit auctoritate publica primum agit; deinde de translatione per privatam auctoritatem.
(i) De prima translatione sit haec conclusio, etc. Est communis, et per se nota, quia lex justa potuit primo inferre divisionem et proprietatem rerum ; ergo etiam transferre, nam per easdem causas, per quas primo inductum est dominium potest etiam revocari.
(k) Ex hoc dico, quod praescriptio in immobilibus, et usucapio in mobilibus est justa translatio, etc. Hoc corollarium sequitur ex dictis, quod bene probat triplici ratione in littera.
Advertendum haec duo recte conjungi praescriptionem et usucapionem, quia secundum aliquos idem sunt in re, et praescriptio ex usucapione nascitur. Ditinguit ea Doctor in eo quod praescriptio sit immobilium, usucapio mobilium, quae distinctio sumitur a Juris interpretibus ; estque materialis, ideo communiter pro eodem sumuntur, quamvis, ut dixi, praescriptio ex usucapione oriatur, ut habetur lib. Emptor.7. C. de Praescriptione longi temporis. De hac materia videantur tituli integri in Jure tam civili quam Canonico. Praeterea Doctores Canonici in Reg. Possessor.de Reg. Juris in 6. ubi fuse Covarruvias, et 16. quaest. 3. Scholastici in hac dist. Alii in tractatibus propriis de Justitia et Jure. Noster Castro lib. 2. -de lege poenali. Summistae, verbo Praescriptio.
Praescriptio ergo hic sumitur a Doctore pro ut est elisio juris alieni per possessionem legitimam, juxta conditiones Jure definitas, et sic formaliter non distinguitur ab usucapione.
Proprie tamen et secundum primam vocis impositionem, praescriptio significat exceptionem faciam contra actorem qui rem ipsam repetit tanquam suam ex antiqua possessione, vel tanquam non alterius. Duplex autem est haec exceptio, quia alia dilatoria, alia peremptoria litis. Dilatoria est, quando opponitur judicem non esse competentem,aut actorem esse excommunicatum, vel ejusmodi alia, quae litem differunt, donec cum suo judice tractetur, et actionem submovent tanquam non legitimam, aut servato Juris ordine et norma praescriptam.
Peremptoria est, quae ex toto litem interimit, ut quia ostendit se possidere rem quoad omnia requisita ad ejus dominium acquirendum, secundum leges et tractum temporis requisitum, ita ut propriam eam fecerit. Distinguitur haec exceptio seu praescriptio a defensione, quod constet, vel admittatur fundamentum legis, verbi gratia, actor dicit rem fuisse suam, possessor autem id negat, tunc non excipit, sed defendit. Si tamen admittat fuisse aliquando actoris, sed se fuisse in posressione bona fide, tempore ad acquirendum ejus dominium lege praescripto, tunc excipit.
His positis probat Doctor conclusionem, primo ex c. Vigilanti, etc. de praescriptionibus, etc. cum glossa, quae duas opiniones citat, unam, quae dicit in conscientia teneri rem alienam restituere, quando jam scit esse alienam, licet praecesserit et possessio, et bona fides, et tempus requisitum ad praescriptionem Alia dicit non teneri, quia jam his suppositis fecit rem esse suam, et amplius non est alielia. Hanc sententiam sequitur Doctor, cujus rationes a glossa expressas adducit, ut quod secundum Jura praescripserit, ut patet ex c. Placuit, cap. De quarta decimae, cap. Quoniam, etc. quia quod necessarium est ad pacificam societatem, Jure praescribi potest, et conditor Canonis potest transferre in alium rem alienam, cap. De triennali praescript. Ergo talem praescriptionem potuit inducere, juste autem possidetur id quod jure possidetur 14. quaest, cap. Quid dicam, etc. et ff. de acquir. posses. l. juste. Praeterea, ut dicit ibi Doctor, et habet glossa, estque communis, praescriptio inducta est contra negligentes et desides, qui curant sua negligenter: recte ergo in hoc castigari possunt.
Ex hac ultima ratione, quam adducit Doctor, eum interpretatur Molina fuisse in ea opinione, quae negat praescriptionem . in foro conscientiae valere, nisi quando intervenit negligentia ejus, contra quem praescribitur. Errat tamen, quia non solum propter negligentiam domini prioris, sed etiam ad pacificam societatem haec lex inducta est secundum Doctorem, ut finis statuatur litibus, quae alioquin non possent sedari, sed fierent immortales, ut bene Doctor notavit in prima ratione, in qua hunc finem exprimit, quo juste haec lex inducitur. In secunda ratione adducit alterum finem, quo etiam negligens puniatur, et quamvis in re ipsa non sit negligens, inquit, tamen ex praesumptione Juris, et de Jure, quae non admittit probationem contrariam, ( ut patet ex glossa c. Is qui, de sponsal. ubi Panormitanus ), legislator eum habet ut negligentem, unde eum punit, ac si res illa esset derelicta, quia in aliquo est similis negligenti, et illud in quo est similis negligenti, recte requirit similem poenam. Ex qua ratione Doctoris apertissime sequitur eum non inclinare in sententiam contrariam, ut male interpretatur Molina, qui ita intelligit hanc causam praescriptionis ( quam Panormitanus, et glossa in praefatum Capitulum Vigilanti adducunt, et communis ) ut putet negligentiam culpabilem tantum dare causam praescriptioni. Sed melius Doctor comprehendit etiam negligentiam praesumptam Juris et de Jure, quae non admittit probationem contrariam, loquendo ordinarie, cum ipsa sit instar Juris ; quidquid sit in casu, ut si causa est evidens, aut restituatur res in integrum, aut ex benignitate judicis.
Ex hac etiam ratione, ignorantia inculpata juris clari non inducit praescriptionem, neque fundat bonam fidem, quia qui contra Jura facit, semper praesumitur mala fide agere ; praesumptione, inquam, quae est Juris et de Jure, quae est communis Doctorum sententia, quando Jus non est dubium aut obscurum, nisi sit persona in qua error Juris toleratur, ut in milite, muliere, minore, rustico, etc. Optimam rationem subjungit Doctor, quare etiam praescribatur, in casu quo quis, licet in re non sit negligens, praesumitur tamen talis, quia lex illa sic transferens est justa, ex eo quod sit communis, et habeat annexum consensum, communitatis proxime vel remote ; sicut ergo privatus ex propria voluntate potest transferre dominium ejus rei in alium, a fortiori communitas vel legislator ratione jurisdictionis habens in se consensum subditorum, recte transfert idem dominium.
Ad praescriptionem seu usucapionem communiter requiruntur quatuor, scilicet possessio, titulus praesumptus probabiliter, bona fides in possessore, et spatium temporis lege praescripti. Primum patet ex Reg. Juris. in 6. Sine possessione, et Reg. Possessor etc. Patet ex titulo de
Praescriptionibus per totum. Possessio dicitur a pedum positione. L. 1. ff. de acquirenda, vel amittenda possess. etc. sic enim possessio immobilium, ut fundi, solebat acquiri. Sumitur etiam pro jure possidendi, unde a Doctoribus dividitur in possessionem Juris et facti. Possessio facti est ipsa rei detentio adminiculo corporis et anima, et juris, etc. Sumitur res in genere, etiam ut extenditur ad incorporeas, ut est beneficium, census, quae a Theologis possessio dicitur, a Juristis quasi possideri, etc. Nomine detentionis, etc. intelligitur apprehensio rei prima, etc. Per adminiculo corporis, etc. intelligitur apprehensio rei per manus, pedes, oculos, vel in se, vel in contento. Per adminiculum animi intelligitur animus possidendi, sine quo non potest miri ipsa rei possessio. Per Juris adminiculum, etc. intelligitur quod ipsa apprehensio facti non sit Jure prohibita, ideo fur aut raptor non possidet proprie Jure aut facto rem alienam, quia non possidet rem suam, aut bona fide. Possessio Juris secundum Bartolum in praedicta L. prima citata : Est jus insistendi alicui rei tanquam suae, non prohibitae possideri, etc. Oritur ex possessione facti, si justa fuerit: aliquando autem justa esse potest in foro externo, quia non prohibita, et defendi potest ab extraneo invasore, imo etiam ab ipso domino aliquando, donec interveniat auctoritas publica ; si tamen injusta, in conscientia non potest Jure possideri in foro poli, neque dat ipsa possessio facti ullum jus. Dicitur insistentia rei, quia non dat facultatem disponendi, quae competit vero indubitato dominio, sed etiam juste detinendi et defendendi Juris remediis, et quandoque armis. Dicitur tanquam suae, etc. ut excludatur insistentia nomine alterius quod competit tutori, filio nomine patris, servo nomine domini, etc. Non
prohibitae possideri, quia Jure reclamante, nemo juste possidet, ut nec laicus res sacras, quia talis possessio Jure ipso reprobatur, ideo nullum jus tribuit.
Haec possessio ut continuatur, dividitur in civilem et naturalem. Civilis, quae solo animo continuat possessionem ut inter absentes, et parit effectus Juris civilis, per quod insistit rei, ut praescriptionem, usum fructuum. Naturalis est, qua quis corpore et animo continuat per se possessionem. Alio modo dicitur civiliter possidere, qui habet dominium rei directum ; naturaliter vero possidere, qui habet usumfructum. Videatur Covarruvias in Reg. Possessor Sylvester vers. Dominum quaest. Secunda. Non sufficit naturalis possessio ad usucapionem, ut ; praeceptionem ; sufficit civilis tantum, de qua magis Doctores in praesenti materia ;l utraque simul est commodissima praescriptioni.
Haec autem regula generalis est circa hanc conditionem: ut quando quis est incapax ipso jure ad possessionem civilem rei, nunquam praescribit, quia civiliter nunquam eam possedit, neque etiam potuit possidere, cum lex eidem repugnet. Ex qua regula neque laicus res sacras, neque decimarum jus acquirere potest proprium, neque incapax dominii, et proprietatis, ut religiosus, potest ullam rem praescribere, sicut nequidem privilegium contra obedientiam debitam superiori, neque aliquod aliud contra sua vota solemnia et approbata ab Ecclesia : Extra cap. Cum non liceat, etc.
Secunda regula est: Tunc induci possessionem civilem rei usucaptae, quando desinit prior dominus eam civiliter possidere. Hinc sequitur, quod quamdiu tenetur res nomine alterius non induci possessionem civilem, ut patet in conductore, fructuario, emphyteuta, commodatario,
feudatario, colono, etc. hi enim nomine alterius possident, et quae precario possidentur, in jus propriam praescriptione temporis non revocentur, etc. Dummodo patet Ecclesiae rem fuisse, etc. 16. quaest. 3. c. Clerici, et ex cap. sequenti : Si Episcopus, etc. cum duobus sequentibus. Videatur glossa in c. Clerici, etc. abi determinat, quae res praescribi possint, et quae possessio requiratur, citans Jura civilia et canonica.
Secundo, requiritur titulus probabiliter praesumptus, ordinarie loquendo, nisi diuturnitate temporis oblivio tituli succedat cum nesciat an emptione, an dono, an testamento, vel alia via justa inivit possessionem rei ; possessio tamen currente tempore praescriptionis praesumit pro praescribente, nisi fiat contra Jura ; praescriptio quomodo dicitur malae fidei, quia lex dicit praesumi ignorantiam, nisi probetur scientia, ff. de probat, lib. Verius. Sic etiam, si dubium est an possessio ipsa cum ignorantia Juris, aut facti fuerit, praesumitur quod facti in favorem possidentis, non requiritur titulus, verus et validus, quia ille solus sufficeret sine praescriptione, sed sufficit titulus probabilis, quamvis revera invalidus sit. Dixi supra : Nisi fiat contra Jura, etc. quia, ut dicit glossa in c. Si diligenti, etc. si Jure communi nequeat res possideri ab eo, qui objicit praescriptionem, quantumcumque habeat bonam fidem, compellitur ostendere titulum. Aliqui excipiunt tempus immeraorabile, quod praescribit sine titulo.
Tertio, requiritur bona fides. Patet ex cap. Si diligenti, etc. cap. finali de praescriptionibus, quod est Concilii Lateranen : Regula, possesor malae fidei, etc. de Regulis Juris in 6. et hoc generaliter exigunt Canones toto tululo de praescript. et 16. quaest. 3. et 4. et 34. cap. Si Virgo, etc. Bona fides intelligitur assensus prudens crediti talis, qua credit rem esse suam, vel nesciat esse alterius.
Quarto, requiritur tempus lege praescriptum ; in aliquibus tamen casibus tempus non computatur, quod alias sufficeret ad praescriptionem, quando impedimentum vel aetatis, vel status, vel captivitatis, vel bellorum, vel aliud justum impedimentum subest, quod actionem impedit, ut patet ex glossa in cap. Prima actione 16. quaest. 3.
Hoc tempus varie definitur a legibus juxta naturam rerum, ut in mobilibus trium annorum. In aliis decem, inter praesentes, inter absentes 20. 30. et 40. In rebus sanctae Romanae Ecclesiae 100. anni requiruntur. De his videantur Doctores, et speciatim Covarr. loco citato. Tempus immemorabile in iis quae praescribi possunt, sufficit sine titulo, ut patet cap . 1. de praescriptionibus in 6. tam diuturna enim possessio habet vim tituli, nam facit justi tituli praesumptionem, excludit praesumptionem malae fidei. Videatur cap. Cum personae septimo de Privilegiis.
Advertendum praeterea, praescriptionem dici aliquando non procedere, aliquando dormire, aliquando etiam interrumpi, quae diversa sunt. Dicitur non procedere, quando nequit incipere ex defectu alicujus requisiti, vel quia lex in favorem domini et actoris prohibet, stante impedimento, praescriptionem, ut contra Ecclesiam, quando vacat Pastore, vel si eum habeti est inutilis, ut excommunicatus, suspensus, vel injuste alienans, vel negligens, et sic plures alii casus excipiuntur a Jure, ut belli, inhabilitatis ad agendum, ut si est filius familias sub potestate patris.
Secundo dicitur dormire, quando jam: inchoata pro aliquo tempore cessat, quo mox exacto, incipit currere, et tempori priori continuatur sequens. Patet in casibus supervenientibus, belli, pestis, etc.
Interrumpitur, quando ita cessat, ut prius tempus reviviscenti denuo non currat, neque continuetur cum sequenti, sed de novo incipiat, et hoc contingit vel naturaliter, ut si aliquid substantiale requisitum deficiat, vel civiliter per litis contestationem, citationem, proclamationem synodalem, et hujusmodi. Vide Sylvestr. in summa, verb. Praescriptio 1. quaest. 10. 11. et 12. Remedium generale contra praescriptionem est restitutio in integrum, quod aliquando conoeditur a judice minoribus aetate et Ecclesiis, quae eorum privilegio gaudent, Debet peti intra quadriennium completa praescriptione. Haec breviter juxta institutum nostrum dicta sufficiant, magis pro declaratione terminorum, quam ad resolutionem particularium quaestionum et casuum, quae legi possunt apud auctores passim in hac materia.