In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Quemlibet non juste prohibitum, posse rem suam in alium transferre, quia sicut voluntate fit quis dominus, eadem desinit esse; et alius ei succedit, modo nulla lex vel superior impediat. Easdem conditiones requiri ad commodaudum, id est, liberam dationem ad usum, receptionem et carentiam prohibitionis.
Secundo potest fieri (1) translatio per actum personae privatae immediate habentis dominum rei. Hoc autem potest esse, vel per actum mere liberalem, vel per actum secundum quid liberalem. Primus est quando transferens nullam expectat redditionem. Secundus est, quando pro eo quod transfert, expectat aliquid sibi reddi.
De primo, sit haec conclusio, quae est secunda hujus articuli : Dominus alicujus rei non prohibitus a lege seu superiore, a cujus voluntate dependeat in dando, vel transferendo, vel donando, potest donarerem suam alii volenti recipere. Hoc probatur, quia ex quo per actum voluntatis suae fuit dominus, pro voluntate potest cessare esse dominus: et alius vult recipere, ergo potest incipere esse dominus ; et non prohibet aliqua causa superior istum desinere, et illum incipere esse dominum: ergo per donationem istam fit vere et juste translatio dominii.
Ex hoc (m) patet quid requiritur ad justam donationem, quia liberalis translatio ex parte donantis, et voluntas recipiendi ex parte illius cui fit donatio, et libertas ex parte amborum, hujus donandi, et illius recipiendi, hoc est, quod nulla lege superiori prohibeatur iste vel ille, nec per actum alterius a quo dependeant in ista translatione. Et propter defectum secundi non potest donare pecuniam fratri Minori, quia ille non vult esse dominus. Propter defectum tertii non potest Monachus dare sine licentia Abbatis, nec filius familias sine voluntate parentis: nec etiam (n) clericus in aliquo casu sine voluntate, vel saltem contra voluntatem Papae, ut habetur Extra de Cens. c. Romana. Ad cujus capituli observationem poenam posuit Gregorius X. cujus capitulum est hodie in 6. lib. Decret. c. Exigit, quod scilicet visitantes a visitatis nulla recipiant munuscula, et si receperint, teneantur duplum restituere, vel non absolvantur a maledictione, quam ipso facto incurrunt, ut dicit Innocentius IV. in novis consti tutionibus.
(o) Huic autem correspondet in translatione usus liberalis accommodatio, et habet similes leges ad hoc quod sit justa, quia requirit in accommodante liberam voluntatem, et in recipiente quod velit recipere rem accommodatam ad usum, et quod non sit aliqua voluntas legis vel Principis obsistens illi accommodationi.