Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
In hoc secundo articulo ostendit rationem hujus inexistentiae non esse solam essentiam, alias Pater esset in se, nec solam relationem, quod probat quadrupliciter. Ex quo colligit essentiam et relationem simul esse causam hujus inexistentia, sicut unitas fundamenti et diversitas relativorum simul sunt causa similitudinis.
Quantum ad secundum (d) articulum dico, quod nec essentia sola est ratio hujus inexistentiae nec relatio sola. Primum probo, quia tunc Pater esset in se, quod est falsum eo modo quo intelligit Salvator Patrem esse in Filio et Filium in Patre, quia sic inesse requirit distinctionem realem. Secundum probo, tum quia relationes originis non sunt ejusdem rationis in personis relatis,
et ita si illae essent formales rationes essendi personarum in se invicem, non essent personae in se invicem uniformiter, quod est contra praedicta. Tum secundo, quia si per impossibile, ipse Deus produceret alium Deum, non esset iste Deus in illo, quia secundum Damascenum cap. a. Si essent duo Dii, non possent esse simul, et ita neuter esset immensus, et ita nec Deus, tamen vere esset relatio producentis ad productum. Tum tertio, quia si per impossibile, duae personae essent sine origine, sed tamen haberent eamdem essentiam cum distinctione reali, essent in se invicem, quia non posset essentia unius personae esse in alia, nisi ipsa quae omnino eadem est illi essentiae esset in ea, licet alio modo essendi in. Tum quarto, quia in creaturis sunt verae relationes originis et principiantis et principiati, et tamen ibi propter diversitatem naturae in ipsis relativis, neutrum est in alio.
Et ex his sequitur, cum non sit in persona nisi essentia et relatio secundum communem opinionem quod ambo erunt totalis ratio inexistentiae, et ad intelligendum quomodo hoc sit, potest accipi exemplum in creaturis de similitudine. Nihil enim est sibi simile, sed alteri, similitudo tamen fundatur super unitatem in qualitate secundum Philosophum 5. Metaph, cap. de Ad aliquid. Nec igitur sola diversitas relativorum, nec sola unitas fundamenti sufficit ad similitudinem, sed ambo requiruntur per se, sicut una causa totalis. Ita hic, nec distinctio personae inexistentis et in qua est alia, nec unitas essentiae per quam sunt in se invicem, est tota ratio inexislentiae, sed ambo simul. Sicut tamen in similitudine est principalior ratio unitas fundamenti quam distinctio ibi extremorum, et similiter immediatior, ita hic potest poni immediatior et principalior ratio inexistentiae istius unitas essentiae quam distinctio personarum.