IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(1) Secundo potest fierit translatio Pjper actum, etc. In hoc paragrapho statuit conclusionem secundam hujus articuli, quae est de translatione, auctoritate privata facta per donationem, quae est translatio liberalis. Ad eam requirit tres conditiones: Prima, ut sit liberalis donatio ex parte dantis. Secunda, ut sit acceptatio ex parte recipientis. Tertia, ut uterque sit liber, id est, capax lege nulla prohibente ; et res ipsa possit transferri, quod supponitur: neque dependeant ab actu al. terius, ut fiat illa translatio. Haec doctrina est communis et pervia. Variae sunt species donationis, et talis est, qualis est voluntas donantis ejusque motivum, ut dicit glossa ff. de don. lib. 1.
Alia donatio inter vivos, alia causa mortis. Illa, quae est inter vivos fit .seeundum Azor, quando rem, quam dono, malo habere eum cui dono, quam me ipsum. Iuter mortuos intelligitur, quando quis magis velit se habere rem donatam, quam eum cui donat, sed illum magis vult habere quam haeredem.
Donatio inter vivos, quaedam fit ob causam interpositam, et dicitur donatio sub modo ; causa vero interposita intelligitur subsequens, et non antecedens, quia sic esset remuneratio, non donatio. Alia dicitur donatio simplex et mera, quae non respicit causam ; et haec vel est absoluta, ut quando res ipsa transfertur; aliquando conditionata, ut quando suspenditur translatio rei donec impleatur conditio.
(m) Ex hoc patet quid requiratur etc. Hic statuit quid requiratur ad donationem. Dicitur primo, quod debeat esse liberalis translatio ex parte donantis, etc. ut excludatur debitum, quia si est solutio debiti, vel interveniat permutatio, non est liberalis ; excluditur debitum justitiae, non vero gratitudinis secundum aliquos, Quod sit translatio, excludit promissionem, quae est de futura donatione, et secluso Jure positivo, non inducit ipsam translationem ex natura sua, sicut donatio ; tamen quando donatio est tantum verbalis sine traditione rei, jus positivum non impedit translationem rei, ut quando donetur per traditionem alteri, aut vendatur ; tunc enim acquiritur actio tantum in donatorem personalis, non autem in rem ipsam, et sic parum differt a promissione, nisi tantum ex motivo.
Secunda conditio est, voluntas recipiendi ex parte ejus, cui fit donatio. Hinc si quis donavit interne aliquid alteri, non obligatur, ut communiter Doctores, quia donatio requirit mutuum consensum, ut effectum inducat; consensus autem internus non est natus sic nude sumptus inducere consensum alterius, aut cum eo concurre, quia sic nequit esse notus nisi soli Deo. Unde votum interne factum obligat, quia Deus est inspector cordium, non ita homo: unde neque jurisdictio per solum actum internum confertur ; neque lex aut praeceptum internum et mentale obligat, neque ullus consensus internus respective ad alterum natus est inducere obligationem, nisi ut externe aliquo modo significatus.
Dubitant autem Doctores, an nullitas donationis internae factae homini proveniat Jure positivo tantum, an vero naturali. Primum docet Molina disp. 266. quem sequitur Ledesma in 2. p. 4. quaest. 18. art. 1. dub. 13. quia promissio interna seu donatio addit supra propositum, aliquid, ac proinde magis obligat; tum quia actu mere interno potest quis abdicare dominium rei; tum quia vis obligandi donationis est per actum internum. Respondeo etiam Jure naturae non inducere obligationem respective ad hominem cui fit donatio, ut tenet D. Thomas quaest. 68. art. 1. dicens promissionem unius hominis alteri non posse fieri, nisi per signa externa, non sic vero de promissione facta Deo, quod perinde de donatione verum est, et hoc magis conforme est Doctori supra in hac quaest, quatenus dicit appropriationem rerum non tenere jure naturae absolute, sed ex jure Gentium ; ergo etiam translatio rerum secundum obligationem non acquiritur alteri jure naturae, nisi ut respicit voluntatem alterius in eo statu quo ipsi possit applicari ; hoc autem contingit per signa practica, quibus notificatur actus internus, ut natus est fundare obligationem respective ad alterum. Praeterea, ut dicit hic, requiritur voluntas alterius acceptans donationem ; sed donatio interna, qua sic manet, non est applicabilis acceptationi, neque dicit ad eam ordinem causae proximae concurrentis ad effectum obligationis, ergo, etc. ex quo patet ad tertiam rationem in oppositum.
Ad primam, respondetur actum illum internum, ut aliqui dicunt, superaddere inchoationem promissionis aut donationis proposito. Vel dici potest non differre a proposito in ultima et perfecta determinatione voluntatis ad effectum, quantum est ex parte elicientis; et negatur consequentia.
Ad secundam, recte quidem aliquem sine praejudicio alterius per actum internum desinere posse esse dominum alicujus rei, sed non transferre dominium in alterum, nisi exterius exprimatur.
Ex eadem conditione sequitur nullam obligationem naturalem aut civilem inducere donationem ante acceptationem donatarii ; quae e3t sententia communis Doctorum, ut testatur Goraez tom. 2. cap. 4. colligitur ex L. Absenti, 1. ff. de donat. et lib. Nec ambigi. 6. C. eodem, et patet ex ratione dicta, nempe quia requiritur consensus duarum voluntatum, neque res transit in dominium alterius, nisi volentis per se aut alium. Excipitur donatio facta civitati vel universitati, ob honorem receptum aut recipiendum, aut ob expensas publicas. Eadem exceptio extenditur ad causas pias, quae eodem privilegio gaudent, ut patet lib. Illud 19. et lib. Ut inter. 23. C. de Sacrosanctis Ecclesiis. Vide Felinum. in cap.1. de Pactis n. 1. ubi citat Baldum, Bartolum et Panormitanum. Deinde patet praedicta conditio, quia sicut ad donationem requiritur potestas, ita etiam non extenditur ad conditionem impossibilem ; ergo includit in se, qua vult rem fieri alterius, ut alter acceptet, sine qua acceptatione nequit fieri ejus. Deinde, in aliis contractibus onerosis licet jure Gentium revocare contractum, antequam alter consentiat, ut emptionis, matrimonii, sponsalium; ergo similiter idem licet in donatione gratuita, nisi obstet lex positiva adimens talem potestatem revocandi prohibito, ut fit in iis, quae jam praemisimus. Praeterea, alter dans consensum potest revocare; ergo similiter et donans, antequam accedat consensus alterius, potest paenitere ; ex quibus patet illa conditio secunda.
Tertia conditio est, ut donans et donatarius sint liberi, idest, nulla lege superiori prohibiti, nec dependeant a voluntate alterius. Haec conditio est jure statuta, et patet in exemplis, quae subjicit Doctor; nemo potest donare pecuniam fratri Minori, quia nequit ille habere dominium ullius rei, ut patet cap. Exiit, et celementata, Exivi de paradiso, et pluribus aliis expositionibus Sedis Apostolicae et Doctorum in Regulam nostram, quae videre licet in Nitela Franciscana, in controversia de paupertate Christi et fratrum Minorum. Non potest Monachus donare sine licentia Abbatis, et idem de quocumque alio Religioso, sine consensu tacito vel expresso superioris. Videatur Sylvester v. Donatio 1. quaest, i. qui omnes hos casus exprimit, et alios adjungit de prodigo, cui datur curator, de minore, filiofamilias, uxore. Undecim casus ibidem exprimit, quibus nunc non insistimus. Videantur Doctores in titulo de donatione.
(n) Nec etiam clericus in aliquo casu sine voluntate, etc. Hunc casum trahit Faventinus in hanc quaestionem, quam docte et diffuse tractat, ad illam quaestionem controversam : An clerici sint proprielarii fructuum suorum beneficiorum: et idem de aliis Ecclesiasticis, ita ut possint de superfluis sustentationi congruae donare, et pro libito disponere, quam controversiam disp. 45. abunde transigit: sed immerito ad eam revocat hunc casum, quia nihil tale intendit hic Doctor, quod omnino ad illam quaestionem spectet ; unde illa propositio ejus : nec clericus in aliquo casu, etc. non habet vim universalis et indefinitae, sed particularis et determinatae, nempe non posse clericum aliquid donare causa visitationis, praeter solas expensas necessarias, quae procurationes dicuntur in constitutionibus ad eodem citatis. Casus ergo universales primum proposuit Doctor, in quibus quis redditur jure incapax donationis faciendae, hic vero voluit etiam exprimere casum particularem, in quo idem non liceat, subjiciens ipsam prohibitionem ex 6. cap. Romana, etc. de Censibus, quod est Innocentii IV. in Concilio Lugdunensi, et aliud sequens, quod est Gregorii X. in quibus directe prohibetur visitatoribus recipere ultra procurationes, aliqua munera. Casus ergo ad has constitutiones spectat, quae extraneae sunt illi controversiae, etsi hinc aliquid de mente Doctoris in praetensa controversia liceret interpretari, magis insinuatur ipsos posse alias donare seclusa prohibitione legis, quae particularem casum dumtaxat comprehendit, ac proinde esse dominos. Neque prohibitio haec particularis restringitur tantum ad donationem ex fructu beneficiorum, sed ad donationem ex quibuscumque bonis, etiam patrimonialibus aut quasi patrimonialibus, simpliciter enim prohibet donationem in eo casu, ex quibuscumque bonis fieret.
(o) Huic autem correspondet in translatione, etc. Subjungit hic breviter translationem liberalem quoad usum, quae fit per accommodationem, quae iisdem.legibus et conditionibus regulatur, quibus donatio, servata differentia inter utrumquae contractum. Definitur, quod sit concessio gratuita alicujus rei solum quoad usum. Instit. Quibus modis fit obligatio sig. item iis, addit glossa in cap. unico de commodalo quod sit ad certum usum ;
, quod tenet etiam Hostiensis. Dicitur concessio gratuita, alias si mercedem paciscitur, dicitur locatio, non commodatum vel contractus innominatus, quod explicatur per do ut des. Distinguitur a mutuo, quia in mutuo transfertur dominium rei in numero, sed exigitur eadem, aut aequivalens in specie. Deinde, quia commodatio est tam rei mobilis quam immobilis, ut si domum quis commodet, non ita mutuum. Distinguitur a praecario, quod fiat ad certum usum et tempus ; praecarium non ita sed libere, donec revocetur. Item, quod commodatum nequeat revocari ante praescriptum tempus, commodari nequit res usu consumptibilis, nisi ad usum, in quo non consumitur, verbi gratia,nequit accommodari aurum, ut expendatur, aut panis ut sumatur, quia eadem numero res debet a commodatam restitui, tamen ad alios usus, cum quibus rei substantia non destruitur, possunt commodari.
Prima conditio, quae exigitur ad donationem hic etiam petitur, ut nempe commodator habeat voluntatem commodandi, sine qua nequit subsistere obligatio, quae intervenit, neque etiam usus justus. Secunda, eodem modo de commodatam dicendum quantum ad acceptationem. Tertia etiam conditio requiritur, quia is qui nequit contrahere, nequit commodare, arg. lib. Julianus ff. de aclionib. empti et venditi, ideo pupillus nequit commodare, ibidem, et sic de aliis personis, quibus inlerdicitur contrahere.
Dubium est, si fur possit commodare, aut possessor malae fidei.
Respondetur negative, quia nequeunt de re aliena jure disponere.
Dices, potest eis competere actio accommodati ; ergo possunt accommodare.
Respondetur negando antecedens, nisi in quantum praesumuntur domini aut administratores. Unde, si occurrat verus rei dominus -cum legitimus probationibus, ei debet fieri restitutio, aut certe judici.
Petes, quale est peccatum uti re alterius sine voluntate vera aut praesumpta ejus? Respondetur esse furti. Commodatarius, quando res in commodum ejus cedit, tenetur de culpa non solum lata et levi, sed etiam levissima.
Quid si commodator commodet rem vitiosam, quam talem novit, ex qua sequitur damnum commodatam ? Respondetur teneri ad damnum, ut communiter Doctores.
Res commodata ad certum usum, ad alium nequit trahi sine consensu commodantis, sive voluntate praesumpta ejus saltem. Si vitietur vero, aut pereat in eo usu, ad quem fuit concessa, vitiatur aut perit commodanti, modo absit culpa commodatam. Nequit revocari ante tempus praescriptum, nisi interveniat aliquod majus damnum, aut par commodantis, illi damno quod eveniret commodatam ; in his autem dubium est si revocari possit. Sed verior est affirmativa, quia neque ex voluntate gratuita, neque ex lege videtur teneri commodans ad subeundum damnum, quod extraneum est primae concessioni, neque damno suo majori aut aequali impedire damnum minus, aut aequale alterius, quia neque fieret prima commodatio, si praevidisset damnum sequens; et haec conditio videtur implicari in ipsa concessione prima, ut scilicet repetere posset in casu damni proprii, quam praevidere debet commodatarius, ut sibi prospiciat. Videatur glossa in caput unicum de Commodato, Sylvester verb. Commodatum, et alii Summistae.
Huc revocari potest alia translatio liberalis quoad usum, quae dicitur precaria, aut precarium, quod precibus datur ad usum petenti ; conceditur quamdiu is, qui concessit,patiturff. de Precariis, L. 1. Dicitur contractus ad quinquennium, cap. 1. de Precario. Dicitur etiam precaria ad preces facta donatio usus usque ad mortem accipientis, 12. quaest. 2. cap. saepe, 16. quaest. 3. cap. Clerici ; debet renovari expirato quinquennio, cap. 1. de Precariis. Quod si taciturnitate praetereantur, intelligitur renovatus contractus, quod ff. de precar. in reb. sig. ultim. Irrationabiliter factum potest a successore revocari, cap. fin. de Precariis. Tenet culpa lata in precario tantum, et dolus ; levissima in commodato, lib. Quaesitum. sig. Et illud ff. de Precario, et lib. contractus. ff. de reg. Juris.
Revocatur precarium, seu solvitur voluntate concedentis. lib. 1. ff.eodem. Quod tenet Panormit. in cap. final. eodem, etiamsi fuisset ad certum tempus concessum. Secundo, morte ejus, cui est concessum, cap. finali. eodem, quia concessio personalis extinguitur cum persona, ut in regula Privilegium, etc. de reg. Juris in 6. Tertio, si res precaria alienatur, modo is cui alienatur, eam velit possidere independenter a voluntate concedentis domini, cap. finali. eod. Quarto, finito tempore ad quod fuerat concessum, non tamen morte concedentis, nisi ita primum fuerit expressum in contractu, quia moriens praesumitur manere in voluntate, quam non mutavit, cap. Majores, de Baptismo. Vide glossam in cap. finali, de precario, et Panormitanum.